Quotienscumque, fratres mei, causam istam Maximianistarum, quam sicut potui uobis exposui, eis cum in collatione ageremus obiecimus, plus inde tacuit quam modo in omnibus tacet. non se occultent tergiuersatoria non defensione sed fuga. dicunt enim, quod dilationem illis dederint et intra dilationem illos susceperint. hoc falsum est; duodecim cum Maximiano damnati sunt, ceteri autem non aderant ordinationi eius, quando ei manus imposita est. illis dilationem dederunt; nam uerba ipsius ista sunt: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: (uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. non est timor dei ante oculos eorum\'. nollemus quidem tamquam proprii corporis secare iuncturam.sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irreperet uirus, ut compendioso dolore natum decidat uulnus. famosi ergo criminis reos esse nominat duodecim, inter quos et Felicianum et Praetextatum, sed nomina omnium mihi non occurrunt; et sic infert: qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia sordidarunt, sed et clericos aliquando 12. 28 Sententia concilii Bagaiensis 15 Ps. 13, 3 2 fratrem tuum om. r 9 illos suos v enim cum 10 20 e proprii alias 21 secare iuncturam] iunctura praecidi alias 24 salubris f 25 inrepat alias 26 esse] ecce v 27 praetestatum r 28 infert sic fv 30 sordidarunt Ff glntinarunt v et Aug. alias ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui praebuerunt lenocinium, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. uolebant pumicare faciem suam, quia sacrilegis ignoscebant et aperte schismaticis uiam redeundi concedebant. quid est hoc, rogo. modo mihi dignetur exponere, quomodo eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. quare illis dilationem das, si nullam partem in Maximiani schismate habere potuerunt? si autem socii sunt factionis, quamuis non fuerint praesentes ordinationi, quomodo illos non inquinat Maximianus, et totum orbem terrarum semel absens damnatus, tertio praesens absolutus inquinat Caecilianus? non inquinat Afer Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus inquinat transmarinos, inquinat longe positos, (inquinat ignotos,) inquinat nondum natos? tecum sedit a te damnatus, et non te inquinauit Felicianus? ego illum non uidi, tu illum nosti; ego illum innocentem credo, tu istum nocentem damnasti. aut si fateris innocentis te fuisse receptorem, fateris te innocentis fuisse damnatorem.