<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Quotienscumque, fratres mei, causam istam Maximianistarum, <lb/>
            quam sicut potui uobis exposui, eis cum in collatione<lb n="5"/>
            ageremus obiecimus, plus inde tacuit quam modo in omnibus <lb/>
            tacet. non se occultent tergiuersatoria non defensione sed fuga. <lb/>
            dicunt enim, quod dilationem illis dederint et intra dilationem <lb/>
            illos susceperint. hoc falsum est; duodecim cum Maximiano <lb/>
            damnati sunt, ceteri autem non aderant ordinationi eius, quando<lb n="10"/>
            ei manus imposita est. illis dilationem dederunt; nam uerba <lb/>
            ipsius ista sunt: nec solum hunc, inquit, sceleris sui <lb/>
            mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium <lb/>
            criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus <lb/>
            scriptum est: (uenenum aspidum sub labiis eorum <lb n="15"/>
            quorum os maledictione et amaritudine plenum <lb/>
            est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. <lb/>
            contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam <lb/>
            pacis non cognouerunt. non est timor dei ante <lb/>
            oculos eorum\'. nollemus quidem tamquam proprii<lb n="20"/>
            corporis secare iuncturam.sed quoniam tabescentis <lb/>
            uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione <lb/>
            solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta <lb/>
            est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens <lb/>
            irreperet uirus, ut compendioso dolore natum<lb n="25"/>
            decidat uulnus. famosi ergo criminis reos esse nominat <lb/>
            duodecim, inter quos et Felicianum et Praetextatum, <lb/>
            sed nomina omnium mihi non occurrunt; et sic infert: qui <lb/>
            funesto opere perditionis uas sordidum collecta <lb/>
            faeculentia sordidarunt, sed et clericos aliquando

<note type="footnote"> 12. 28 Sententia concilii Bagaiensis 15 Ps. 13, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 fratrem tuum <hi rend="italic">om. r</hi> 9 illos suos <hi rend="italic">v</hi> enim cum <hi rend="italic">10</hi> 20 e proprii <lb/>
            <hi rend="italic">alias</hi> 21 secare iuncturam] iunctura praecidi <hi rend="italic">alias</hi> 24 salubris <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            25 inrepat <hi rend="italic">alias</hi> 26 esse] ecce <hi rend="italic">v</hi> 27 praetestatum <hi rend="italic">r</hi> 28 infert <lb/>
            sic <hi rend="italic">fv</hi> 30 sordidarunt <hi rend="italic">Ff</hi> glntinarunt <hi rend="italic">v et Aug. alias</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="195"/>
            ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, <lb/>
            illicito incestui praebuerunt lenocinium, dei praesidentis <lb/>
            arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico <lb/>
            damnatos esse cognoscite. eos autem, quos sacrilegi <lb/>
            surculi non polluere plantaria, hoc est qui a <lb n="5"/>
            Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei <lb/>
            pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire <lb/>
            permisimus. uolebant pumicare faciem suam, quia sacrilegis <lb/>
            ignoscebant et aperte schismaticis uiam redeundi concedebant. <lb/>
            quid est hoc, rogo. modo mihi dignetur exponere, quomodo <lb n="10"/>
            eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. quare illis dilationem <lb/>
            das, si nullam partem in Maximiani schismate habere <lb/>
            potuerunt? si autem socii sunt factionis, quamuis non fuerint <lb/>
            praesentes ordinationi, quomodo illos non inquinat Maximianus, <lb/>
            et totum orbem terrarum semel absens damnatus, tertio praesens <lb n="15"/>
            absolutus inquinat Caecilianus? non inquinat Afer Afros, <lb/>
            uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus <lb/>
            inquinat transmarinos, inquinat longe positos, (inquinat ignotos,) <lb/>
            inquinat nondum natos? tecum sedit a te damnatus, et <lb/>
            non te inquinauit Felicianus? ego illum non uidi, tu illum <lb n="20"/>
            nosti; ego illum innocentem credo, tu istum nocentem damnasti. <lb/>
            aut si fateris innocentis te fuisse receptorem, fateris te <lb/>
            innocentis fuisse damnatorem. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Et tamen, fratres mei, non inuidemus concordiae eorum. <lb/>
            inter se suscitata odia diabolica finierunt, quomodo putant, <lb n="25"/>
            in pacem redierunt. sed hoc dico: si ramus fractus quaesiuit <lb/>
            paruum a se fractum, qua diligentia debet arbor ipsa quaerere <lb/>
            ramum ex se fractum? ideo sudamus, ideo laboramus, <lb/>
            ideo inter eorum arma et cruentas furias circumcellionum

<note type="footnote"> 16 cf. Gaud. I 39, 54 post init. </note>

<note type="footnote"> 2 lenocinium praebuerunt <hi rend="italic">alias</hi> 10 dignentur <hi rend="italic">f</hi> 15 tertium <hi rend="italic">r</hi> <lb/>
            18 inquinat ignotos <hi rend="italic">ex Gaud. l. c. inserui</hi> 19 nondum natos <hi rend="italic">ex Gaud. <lb/>
             I c. recepi</hi> non damnatos <hi rend="italic">rfv</hi> 20 inquinauit] inquinat <hi rend="italic">fo</hi> tu istum <lb/>
            nosti <hi rend="italic">fo, cf. Post gesta cap. 6 p. 106, 1</hi> 24 eorum] ipsorum <hi rend="italic">fv</hi> 27 paruum] <lb/>
            uirgultum <hi rend="italic">fv, cf. § 7 extr</hi>. </note>

<note type="footnote"> 13* </note> <lb/>
             
<pb n="196"/>
            periclitati sumus et adhuc reliquias eorum qualicumque donata <lb/>
            a deo patientia toleramus, dum arbor quaerit ramum, dum <lb/>
            grex ex ouili Christi ouem perditam quaerit. si pastoralibus <lb/>
            uisceribus praediti sumus, per saepes et spinas nos coartare <lb/>
            debemus. membris. laceratis ouem quaeramus et pastori principique<lb n="5"/>
            omnium cum laetitia reportemus. multa diximus etiam <lb/>
            fatigati, et tamen frater noster, propter quem ista dicimus <lb/>
            uobis et cui pariter dicimus et pro quo tanta agimus, adhuc <lb/>
            pertinax sistit. constantem se putat fortitudo crudelis. non <lb/>
            adhuc de uana et falsa fortitudine glorietur. audiat apostolum<lb n="10"/>
            dicentem: uirtus in infirmitate perficitur. oremus pro <lb/>
            illo. unde scimus quid uelit deus? multae cogitationes, <lb/>
            sicut scriptum est, in corde uiri; consilium autem <lb/>
            domini manet in aeternum.

<note type="footnote"> 5 cf. Luc. 15, 4-6 11 II Cor. 12, 9 12 Prou. 19, 21 </note>

<note type="footnote"> 9 consistit <hi rend="italic">fv</hi> 14 aeternum. <hi rend="italic">(minio)</hi> Expliciunt gesta beati augustini <lb/>
            epi ca emerito donatistarum epo r. </note> 
<pb n="197"/>
            
</p></div><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><head><title type="main">AVGVSTINI RETRACTITIONUM LIB. II CAP. LXXVII (LI)</title></head><ab><title type="sub">(PAG. 187, 16 ED. KNOELL). GESTA CUM EMERITO DONATISTA, LIBER UNUS. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Aliquanto post conlationem, quam cum hereticis Donatistis <lb/>
            habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam <lb n="5"/>
            Caesariensem. ibi apud ipsam Caesaream Emeritum, <lb/>
            Donatistarum episcopum, uidimus, unum scilicet eorum septem, <lb/>
            quos pro suae causae. defensione delegerant, et qui in <lb/>
            eadem causa maxime laborauerat. quae cum illo egerimus <lb/>
            praesentibus episcopis eiusdem prouinciae et plebe Caesariensis <lb n="10"/>
            ecclesiae, in qua ciuitate et ciuis et memoratorum hereticorum <lb/>
            episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis <lb/>
            habentur opusculis. ubi non inueniens, quid responderet, totum <lb/>
            sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius <lb/>
            et omnium, qui aderant, explicaui, tamquam mutus audiuit, <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Hic liber uel haec gesta sic incipiunt: <hi rend="italic">Gloriosissimo <lb/>
            Honorio Augusto XII et Constantio iterum VV. CC. consulibus <lb/>
            XI Kalendas Octobris Caesarea in ecclesia maiore</hi>.

<note type="footnote"><hi rend="italic">Lectiones cod. Gratianopolitani 152 sacc. XIII:</hi></note>

<note type="footnote"> 3 Incipit retractatio beati augustini epi in libro de gestis cum emerito <lb/>
            donatistarum epo 6 cesariam 16 Gloriosissimo] Gloriosissimis imperatoribus <lb/>
            17 Augusto <hi rend="italic">om</hi>. Constantio-CC.] theodosio VIII. 18 XIJ <lb/>
            XU. Kt cesaree </note> <lb/>
            
<pb n="198"/>
             
<pb n="199"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>