Quotienscumque, fratres mei, causam istam Maximianistarum, quam sicut potui uobis exposui, eis cum in collatione ageremus obiecimus, plus inde tacuit quam modo in omnibus tacet. non se occultent tergiuersatoria non defensione sed fuga. dicunt enim, quod dilationem illis dederint et intra dilationem illos susceperint. hoc falsum est; duodecim cum Maximiano damnati sunt, ceteri autem non aderant ordinationi eius, quando ei manus imposita est. illis dilationem dederunt; nam uerba ipsius ista sunt: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: (uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. non est timor dei ante oculos eorum\'. nollemus quidem tamquam proprii corporis secare iuncturam.sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irreperet uirus, ut compendioso dolore natum decidat uulnus. famosi ergo criminis reos esse nominat duodecim, inter quos et Felicianum et Praetextatum, sed nomina omnium mihi non occurrunt; et sic infert: qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia sordidarunt, sed et clericos aliquando 12. 28 Sententia concilii Bagaiensis 15 Ps. 13, 3 2 fratrem tuum om. r 9 illos suos v enim cum 10 20 e proprii alias 21 secare iuncturam] iunctura praecidi alias 24 salubris f 25 inrepat alias 26 esse] ecce v 27 praetestatum r 28 infert sic fv 30 sordidarunt Ff glntinarunt v et Aug. alias ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui praebuerunt lenocinium, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. uolebant pumicare faciem suam, quia sacrilegis ignoscebant et aperte schismaticis uiam redeundi concedebant. quid est hoc, rogo. modo mihi dignetur exponere, quomodo eos sacrilegi surculi non polluere plantaria. quare illis dilationem das, si nullam partem in Maximiani schismate habere potuerunt? si autem socii sunt factionis, quamuis non fuerint praesentes ordinationi, quomodo illos non inquinat Maximianus, et totum orbem terrarum semel absens damnatus, tertio praesens absolutus inquinat Caecilianus? non inquinat Afer Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus inquinat transmarinos, inquinat longe positos, (inquinat ignotos,) inquinat nondum natos? tecum sedit a te damnatus, et non te inquinauit Felicianus? ego illum non uidi, tu illum nosti; ego illum innocentem credo, tu istum nocentem damnasti. aut si fateris innocentis te fuisse receptorem, fateris te innocentis fuisse damnatorem. Et tamen, fratres mei, non inuidemus concordiae eorum. inter se suscitata odia diabolica finierunt, quomodo putant, in pacem redierunt. sed hoc dico: si ramus fractus quaesiuit paruum a se fractum, qua diligentia debet arbor ipsa quaerere ramum ex se fractum? ideo sudamus, ideo laboramus, ideo inter eorum arma et cruentas furias circumcellionum 16 cf. Gaud. I 39, 54 post init. 2 lenocinium praebuerunt alias 10 dignentur f 15 tertium r 18 inquinat ignotos ex Gaud. l. c. inserui 19 nondum natos ex Gaud. I c. recepi non damnatos rfv 20 inquinauit] inquinat fo tu istum nosti fo, cf. Post gesta cap. 6 p. 106, 1 24 eorum] ipsorum fv 27 paruum] uirgultum fv, cf. ยง 7 extr . 13* periclitati sumus et adhuc reliquias eorum qualicumque donata a deo patientia toleramus, dum arbor quaerit ramum, dum grex ex ouili Christi ouem perditam quaerit. si pastoralibus uisceribus praediti sumus, per saepes et spinas nos coartare debemus. membris. laceratis ouem quaeramus et pastori principique omnium cum laetitia reportemus. multa diximus etiam fatigati, et tamen frater noster, propter quem ista dicimus uobis et cui pariter dicimus et pro quo tanta agimus, adhuc pertinax sistit. constantem se putat fortitudo crudelis. non adhuc de uana et falsa fortitudine glorietur. audiat apostolum dicentem: uirtus in infirmitate perficitur. oremus pro illo. unde scimus quid uelit deus? multae cogitationes, sicut scriptum est, in corde uiri; consilium autem domini manet in aeternum. 5 cf. Luc. 15, 4-6 11 II Cor. 12, 9 12 Prou. 19, 21 9 consistit fv 14 aeternum. (minio) Expliciunt gesta beati augustini epi ca emerito donatistarum epo r. AVGVSTINI RETRACTITIONUM LIB. II CAP. LXXVII (LI) (PAG. 187, 16 ED. KNOELL). GESTA CUM EMERITO DONATISTA, LIBER UNUS. Aliquanto post conlationem, quam cum hereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem. ibi apud ipsam Caesaream Emeritum, Donatistarum episcopum, uidimus, unum scilicet eorum septem, quos pro suae causae. defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laborauerat. quae cum illo egerimus praesentibus episcopis eiusdem prouinciae et plebe Caesariensis ecclesiae, in qua ciuitate et ciuis et memoratorum hereticorum episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. ubi non inueniens, quid responderet, totum sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius et omnium, qui aderant, explicaui, tamquam mutus audiuit, Hic liber uel haec gesta sic incipiunt: Gloriosissimo Honorio Augusto XII et Constantio iterum VV. CC. consulibus XI Kalendas Octobris Caesarea in ecclesia maiore . Lectiones cod. Gratianopolitani 152 sacc. XIII: 3 Incipit retractatio beati augustini epi in libro de gestis cum emerito donatistarum epo 6 cesariam 16 Gloriosissimo] Gloriosissimis imperatoribus 17 Augusto om . Constantio-CC.] theodosio VIII. 18 XIJ XU. Kt cesaree