<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa066c.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Sententia tenetur, et quantum audiuimus ab ipso fratre <lb/>
            nostro, quem deus faciat pacatum fratrem nostrum, ab isto<lb n="20"/>
            Emerito est dicta sententia ubi illi damnati sunt. legatur ipsa <lb/>
            sententia ubi illi damnati sunt, et legatur sententia ubi Caecilianum <lb/>
            damnauerunt maiores istorum, et uideamus qui rei <lb/>
            peiores facti sunt, qui grauiore sententia puniti, qui strepitu <lb/>
            maiore damnati. ibi dixit: licet enim uiperei seminis<lb n="25"/>
            noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et <lb/>
            concepti sceleris uda coagula in aspidum membra <lb/>
            tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum

<note type="footnote"> 25 Sententia concilii Bagaiensis </note>

<note type="footnote"> 2 Mustitanum <hi rend="italic">suppleui</hi> praetestatum JH 4 persecutionibus <hi rend="italic">f</hi> <lb/>
            8 praetestati <hi rend="italic">r</hi> 9 ordinauerunt <hi rend="italic">fv</hi> 16 amirna <hi rend="italic">r</hi> 18 epistolas <hi rend="italic">rfv</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">dictata fv, cf. Cresc. III19, 22</hi> dictator uel dictor illius sententiae <lb/>
            25 <hi rend="italic">Aug. sententiam concilii Bagaitani ex memoria recitat; cf. infra</hi> <lb/>
            11 nomina omnium mihi non occurrunt 27 uda] unda <hi rend="italic">r</hi> 28 tardiose <lb/>
            calor euaporauerit r </note> <lb/>
             
<pb n="193"/>
            uirus euanescente umbraculo occultari non potuit. <lb/>
            nam etsi sero publicum tamen parricidium et facinus <lb/>
            suum feta scelerum uota pepererunt, quod <lb/>
            ante praedictum est: \'parturiit iniustitiam, concepit <lb/>
            dolorem et peperit iniquitatem.\' sed quoniam <lb n="5"/>
            serenum iam fulget e nubilo nec est confusa criminum <lb/>
            silua, cum ad poenam designata sunt nomina <lb/>
            — indulgentia enim antehac fuerat —, dum <lb/>
            clementiae dimittimus lineam, inuenit causa quos <lb/>
            puniat. et inter cetera: loquamur, carissimi fratres, <lb n="10"/>
            schismatis causas, quia iam non possumus tacere <lb/>
            personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis <lb/>
            adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, <lb/>
            Chorae et Abiron ministrum. haec uerba sunt partis <lb/>
            Donati in Maximianistas isto ut audiuimus dictante prolata. <lb n="15"/>
            scitis autem qui sunt Dathan, Chore et Abiron. ipsi primo <lb/>
            schisma fecerunt, quibus poena usitata non suffecit: uiuos <lb/>
            aperta terra deuorauit. Dathae, Chorae et Abiron ministrum, <lb/>
            uerba ipsius sunt, de pacis gremio sententiae <lb/>
            fulmen excussit. audite adhuc: et quod adhuc eum, <lb n="20"/>
            inquit, dehiscens terra non absorbuit, ad maius <lb/>
            iudicium superis reseruauit. raptus enim poenam <lb/>
            sui compendio lucrauerat funeris; usuras nunc <lb/>
            grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest <lb/>
            uiuis. uerba sunt ipsius Maximianum damnantis uel potius, <lb n="25"/>
            ut ipse dicit, \'ore ueridico\' fulminantis. et tamen collecti sunt, <lb/>
            aspides uiperae parricidae nec exsufflatur baptismus, quem <lb/>
            dedit aspis uipera parricida. audistis, quantus ignis exarserit <lb/>
            eloquentiae, quando inuenit faenum quod posset incendere.

<note type="footnote"> 4 Ps. 7, 15 10. 18. 20 Sententia concilii Bagaiensis 17 cf. <lb/>
            Num. 16, 32 26 cf. pag. 195, 3 ;-</note>

<note type="footnote"> 1 unbraculo r 2 facinus et parricidium <hi rend="italic">v et Aug. alias</hi> 8 indulgentia <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> indulgentiae <hi rend="italic">rfv, cf. Cresc. IIII 31, 318</hi> 10 kafiii <hi rend="italic">1;</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">et</hi> 18 Dathan <hi rend="italic">f</hi> 16 sint <hi rend="italic">Iv</hi>. 21 sorbuit <hi rend="italic">alias</hi> 22 iudicium] supplicium <lb/>
            <hi rend="italic">alias</hi> poenam <hi rend="italic">om. r</hi> 23 sui] suam <hi rend="italic">alias</hi> 27 eisuflatur <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. August. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb/>
             
<pb n="194"/>
            frater Emerite, amplexus es fratrem tuum Felicianum tui oris <lb/>
            fulmine condemnatum: agnosce fratrem tuum Deuterium tibi <lb/>
            etiam genere sociatum. 
</p></div></div></body></text></TEI>