Sententia tenetur, et quantum audiuimus ab ipso fratre nostro, quem deus faciat pacatum fratrem nostrum, ab isto Emerito est dicta sententia ubi illi damnati sunt. legatur ipsa sententia ubi illi damnati sunt, et legatur sententia ubi Caecilianum damnauerunt maiores istorum, et uideamus qui rei peiores facti sunt, qui grauiore sententia puniti, qui strepitu maiore damnati. ibi dixit: licet enim uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum 25 Sententia concilii Bagaiensis 2 Mustitanum suppleui praetestatum JH 4 persecutionibus f 8 praetestati r 9 ordinauerunt fv 16 amirna r 18 epistolas rfv 21 dictata fv, cf. Cresc. III19, 22 dictator uel dictor illius sententiae 25 Aug. sententiam concilii Bagaitani ex memoria recitat; cf. infra 11 nomina omnium mihi non occurrunt 27 uda] unda r 28 tardiose calor euaporauerit r uirus euanescente umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum tamen parricidium et facinus suum feta scelerum uota pepererunt, quod ante praedictum est: \'parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem.\' sed quoniam serenum iam fulget e nubilo nec est confusa criminum silua, cum ad poenam designata sunt nomina — indulgentia enim antehac fuerat —, dum clementiae dimittimus lineam, inuenit causa quos puniat. et inter cetera: loquamur, carissimi fratres, schismatis causas, quia iam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chorae et Abiron ministrum. haec uerba sunt partis Donati in Maximianistas isto ut audiuimus dictante prolata. scitis autem qui sunt Dathan, Chore et Abiron. ipsi primo schisma fecerunt, quibus poena usitata non suffecit: uiuos aperta terra deuorauit. Dathae, Chorae et Abiron ministrum, uerba ipsius sunt, de pacis gremio sententiae fulmen excussit. audite adhuc: et quod adhuc eum, inquit, dehiscens terra non absorbuit, ad maius iudicium superis reseruauit. raptus enim poenam sui compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis. uerba sunt ipsius Maximianum damnantis uel potius, ut ipse dicit, \'ore ueridico\' fulminantis. et tamen collecti sunt, aspides uiperae parricidae nec exsufflatur baptismus, quem dedit aspis uipera parricida. audistis, quantus ignis exarserit eloquentiae, quando inuenit faenum quod posset incendere. 4 Ps. 7, 15 10. 18. 20 Sententia concilii Bagaiensis 17 cf. Num. 16, 32 26 cf. pag. 195, 3 ;- 1 unbraculo r 2 facinus et parricidium v et Aug. alias 8 indulgentia scripsi indulgentiae rfv, cf. Cresc. IIII 31, 318 10 kafiii 1; 13 et 18 Dathan f 16 sint Iv . 21 sorbuit alias 22 iudicium] supplicium alias poenam om. r 23 sui] suam alias 27 eisuflatur F LIII. August. c. Don. III. 13 frater Emerite, amplexus es fratrem tuum Felicianum tui oris fulmine condemnatum: agnosce fratrem tuum Deuterium tibi etiam genere sociatum.