Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecimo et Theodosio octauo consulibus duodecimo Kalendas Octobres Caesareae in ecclesia maiore cum Deuterius episcopus metropolitanus Caesariensis una cum Alypio Tagastensi, Augustino Hipponiensi, Possidio Calamensi, Rustico Cartenitano, Palladio Tigabitano et ceteris episcopis in exedram processissent praesentibus presbyteris et diaconibus et uniuerso clero ac frequentissima plebe, adesset etiam Emeritus partis Donati episcopus, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Fratres carissimi, qui ab initio catholici fuistis et quicumque ad catholicam ex Donatistarum errore uenistis et pacem huius sanctae ecclesiae catholicae cognouistis et ueraci corde tenuistis et qui adhuc forte de catholicae unitatis ueritate dubitatis, audite nos sollicitos pura dilectione pro uobis. quando uenit ad hanc ciuitatem die nudiustertiana frater noster Emeritus Donatistarum adhuc episcopus, perlatum est ad nos subito eum esse praesentem. et quoniam caritate quam deus uidet desiderabamus eius praesentiam, ad eum uidendum continuo conuolauimus. inuenimus eum stantem in platea; facta inuicem salutatione admonuimus, quod durum esset ac turpe eum in platea remanere, ut ad ecclesiam nobiscum ueniret. at ille nobis sine ulla recusatione consensit; ubi nos putauimus eum ita communionem catholicam non recusaturum, quemadmodum uel spontaneum obtulit aduentum uel ad ecclesiam uenire minime dubitauit. illo autem in peruersitate haeretica quamuis intra ecclesiam catholicam 1 anno 418 De praescriptione codicis r cf. Praefatio De Gestis cum Emerito Donatistarum episcopo, Liber unus f 1 duodecimum fv teodosio r 2 octauumfv Octobres scirpsi -bris rfv Caesariae/ 3 maiori rfo (at maiore F in Retract. capitulo) 4 Caesareensis v Alipio rf Thagastensi v ipponiensi T Hipponensi fv 6 presbiteris P 7 diaconis / 9 krtii l1 diutius remorante allocutus sum dilectionem uestram, sicut meminisse dignamini. multa dixi, quae audistis et quae sine dubio quantum potestis etiam meministis, multa de pace, multa de caritate, multa de sanctae ecclesiae catholicae quam deus promisit et praestitit unitate. in quo meo sermone et uos alloquebar et illum exhortabar et, quantum in me poterant uiscera caritatis, omnes in periculo animae suae constitutos in illo meo sermone parturiebam et parere domino cupiebam. hoc enim et beatus Paulus apostolus dixit quibusdam: filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. sed etiam post sermonem nostrum cum adhuc in illa sua perduraret pertinacia, nec sic desperandum putauimus; sed nec de quoquam, quamdiu uiuit in hoc corpore, homine desperandum putamus. neque enim sic dixi nudiustertius me non desperasse, ut hodie audeam desperare.