Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecimo et Theodosio octauo consulibus duodecimo Kalendas Octobres Caesareae in ecclesia maiore cum Deuterius episcopus metropolitanus Caesariensis una cum Alypio Tagastensi, Augustino Hipponiensi, Possidio Calamensi, Rustico Cartenitano, Palladio Tigabitano et ceteris episcopis in exedram processissent praesentibus presbyteris et diaconibus et uniuerso clero ac frequentissima plebe, adesset etiam Emeritus partis Donati episcopus, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Fratres carissimi, qui ab initio catholici fuistis et quicumque ad catholicam ex Donatistarum errore uenistis et pacem huius sanctae ecclesiae catholicae cognouistis et ueraci corde tenuistis et qui adhuc forte de catholicae unitatis ueritate dubitatis, audite nos sollicitos pura dilectione pro uobis. quando uenit ad hanc ciuitatem die nudiustertiana frater noster Emeritus Donatistarum adhuc episcopus, perlatum est ad nos subito eum esse praesentem. et quoniam caritate quam deus uidet desiderabamus eius praesentiam, ad eum uidendum continuo conuolauimus. inuenimus eum stantem in platea; facta inuicem salutatione admonuimus, quod durum esset ac turpe eum in platea remanere, ut ad ecclesiam nobiscum ueniret. at ille nobis sine ulla recusatione consensit; ubi nos putauimus eum ita communionem catholicam non recusaturum, quemadmodum uel spontaneum obtulit aduentum uel ad ecclesiam uenire minime dubitauit. illo autem in peruersitate haeretica quamuis intra ecclesiam catholicam 1 anno 418 De praescriptione codicis r cf. Praefatio De Gestis cum Emerito Donatistarum episcopo, Liber unus f 1 duodecimum fv teodosio r 2 octauumfv Octobres scirpsi -bris rfv Caesariae/ 3 maiori rfo (at maiore F in Retract. capitulo) 4 Caesareensis v Alipio rf Thagastensi v ipponiensi T Hipponensi fv 6 presbiteris P 7 diaconis / 9 krtii l1 diutius remorante allocutus sum dilectionem uestram, sicut meminisse dignamini. multa dixi, quae audistis et quae sine dubio quantum potestis etiam meministis, multa de pace, multa de caritate, multa de sanctae ecclesiae catholicae quam deus promisit et praestitit unitate. in quo meo sermone et uos alloquebar et illum exhortabar et, quantum in me poterant uiscera caritatis, omnes in periculo animae suae constitutos in illo meo sermone parturiebam et parere domino cupiebam. hoc enim et beatus Paulus apostolus dixit quibusdam: filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. sed etiam post sermonem nostrum cum adhuc in illa sua perduraret pertinacia, nec sic desperandum putauimus; sed nec de quoquam, quamdiu uiuit in hoc corpore, homine desperandum putamus. neque enim sic dixi nudiustertius me non desperasse, ut hodie audeam desperare. Sed ad hunc articulum causa perducta est, ut, quoniam uenit et quantum cognouimus sponte uenit, non sit huic ecclesiae infructuosus eius aduentus. aut enim, quod magis optamus et cupimus, etiam de illius salute uobiscum in catholica pace gaudebimus, aut si, quod abominamur et detestamur, ipse in illa pertinacia perdurauerit, debetis uos eius praesentia melius nosse, quid intersit inter catholicam pacem et haereticam dissensionem. partis enim Donati episcopus est, sed Donatistis huius ciuitatis ordinatus; quos Donatistas in nomine Christi in gremium catholicum iam magna ex parte suscepimus, ita ut paene omnes communioni catholicae sociatos esse gaudeamus. sed quoniam et qui iam communicarunt non quidem uniuersi, sed quidam uidentur de ipsa, ut paulo ante dixi, catholica ueritate dubitare, quidam uero non saltem dubitant, sed adhuc corde positi in parte Donati praesentiam nobis exhibent corporalem, siue uiri siue feminae carne intus, spiritu foris, bonum esse aestimamus episcopum ipsorum interrogare, ut, si habet aliquid quod pro ipsa parte adhuc 9 Gal. 4, 19 24 sed] et coni. v a Donatistis f 27 communicauerunt fv dicat, post factam apud Carthaginem omnibus notam collationem si habet aliquid quod adhuc dicat, dicat sine praeiudicio partis Donati, quod tamen prodesse existimet nobis, in quorum ciuitate pro uestra in Christo salute se existimat ordinatum, et nos respondebimus sine praeiudicio catholicae, quoniam modo nullas partes defensionis imposuit, quod tamen, sicut existimamus et uolumus, prodesse uobis possit praesentibus contra praesentem, ut, si seductus est, non seducat, si autem nos seducebamus, ipso praesente, qui foris fortasse multa iactitat, arguamur refellamur conuincamur doceamur. hoc propterea dixi, ne ideo loqui nolit, quia potest dicere: nullas mihi modo pars mea partes defensionis imposuit.\' non enim post ipsam collationem non loquebatur aut post illam collationem non ad istam ciuitatem uenit aut de ista prouincia aliquando discessit aut credimus eum omnino post illam collationem nulli homini uerbum pro parte Donati fecisse. noui quae nobis dicebantur — uos alloquor qui ex ipsa uenistis —, noui quid dicebatur uobis, nos cognitoris emisse sententiam. noui dictum esse uobis, quod ille fuerit communionis nostrae et propterea istos loqui omnia quae uellent minime permisit et eos potestate potius oppressit quam probitate quod loquebantur non accepit. ista omnia iactata sunt post collationem siue ab ipso siue ab hominibus communionis illius. quid interest a quo uos perturbemini, quos uolumus in catholica pace esse tranquillos? si absens esset, dicerem de illo uobis: qui autem conturbat uos, portabit iudicium, quicumque est ille. haec enim quae dixi beati Pauli uerba sunt aduersus absentes, a quibus simplices turbabantur. nunc autem praesens est: modo nobis dignetur dicere quare uenerit. Frater Emerite, praesens es. collationi (no)biscum 25 Gal. 5, 10 6 nnllas scripsi, cf. lin. 11 nullus JTfo 7 aestimamus v (non f) 17 uos] eos jy ipsa parte fv 21 probitate J\'f ueritate v 29 aduenerit fv 30 collationi nobiscum coni. v collationibus cum i7 collationibus fv interfuisti. si uictus es, quare uenisti? si autem te uictum esse non putas, loquere unde tibi uictor esse uidearis. tunc enim uictus es, si ueritate uictus es. si autem uideris uictus potestate et uicisti ueritate, non est hic potestas qua uictus uideris; audiant ciues tui unde te uictorem praesumis esse. at si nosti aduersus te uictricem fuisse ueritatem, quid adhuc respuis unitatem? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Gesta indicant si uictus sum aut uici, si ueritate uictus sum aut potestate oppressus sum. Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Quare ergo uenisti? Emeritus episcopus partis Donati dixit: Ut hoc dicerem quod requiris. Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Requiro quare ueneris. hoc non quaererem, si non uenisses. Emeritus episcopus partis Donati dixit notario qui excipiebat: Fac. Cumque reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Si ergo sub ueritate tacuisti, non sine causa uenisti, nisi quia istos decipere uoluisti. cumque diu reticeret, Augustinus episcopus ecclesiae catholicae dixit: Uidetis, fratres, diu tacentem; moneo ut optetis resipiscentem, obsecro ne sequamini pereuntem. uerumtamen quoniam gesta collationis nostrae commemorauit, ubi apparere posse dixit, utrum ueritate sit uictus an potestate oppressus, multa sunt quidem ubi superfluis et moratoriis proseeutionibus gesta cumularunt, nihil aliud magnis uiribus agentes, nisi ut nihil ageretur; sed domino praesidente et causam suam agente uentum est quo noluerunt. dicta causa atque definita est. sed si omnia gesta uobis legere uelimus, quamquam praesentibus uobis fratrem et coepiscopum meum Deuterium obstringo, ut, quemadmodum fit apud Carthaginem, apud Tagastem, apud Constantinam, apud Hipponem, apud omnes diligentes ecclesias, sic etiam deinceps facere non pigrescat, ut annis omnibus per ieiuniorum dies, id est quadragesima ante pascha, quando uobis maxime ieiunantibus plus uacat audire, eadem gesta collationis per 20 collationis v communionis rj 21 commemorauerit / 29 Thagastem v 30 hypponem J* annos singulos uniuersa a capite in finem recitentur ex ordine, tamen, ut dicere coeperam, quia non omnia uobis modo legere possumus, dignamini prius audire ante collationem quas litteras dederimus ad cognitorem, ubi promisimus uel quemadmodum suscipi uellemus si uicti fuissemus, uel quemadmodum eos susciperemus si uinceremus, ut uideretur non in contentione, sed in humilitate esse uictoria. Alypius episcopus ecclesiae catholicae epistulam recitauit: Honorabili ac dilectissimo filio, uiro clarissimo et spectabili, tribuno et notario Marcellino Aurelius, Siluanus et uniuersi episcopi catholici. Edicto spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis tranquillitati quietique seruandae et ueritati manifestandae ac muniendae consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus. illo etiam ueritate confisi nos uinculo condicionis obstringimus, ut, si nobis hi cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum dei promissa populi christiani usque quaque crescendo iam magnam partem orbis implessent et in ceteram dilatarentur implendam, subito ecclesiam Christi nescio quorum quos isti accusant peccatorum perisse contagione et in sola parte Donati remansisse, si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopatus requiremus, sed eorum sequemur pro sola salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita ueritate debebimus. si autem 9 August. epist. 128,1—3 (ed. Goldbacher), signaui y- cf. Breuic. 15 1 ex ordine recitentur fo 2 tamen post capite exhibet F 8 Alipius rj epistolam Tfv 11 Dicto / 14 ac muniendae] muniendaeque y 16 litteras om. f illa Tf 18 hi] hoc lf 20 impleuissent fv implerent y 21 cetera-implenda y 23 contagio y 24 remansisse parte Donati fvy 26 episcopatus] episcopalis muneris y 27 sola aeterna salute vy nos potius ualuerimus ostendere ecclesiam Christi omnium non solum Africanarum, sed etiam transmarinarum prouinciarum, multarum gentium spatia feracissima populorum copia iam tenentem et sicut scriptum est toto mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse, si denique ipsorum, quos tunc accusare uoluerunt potius quam conuincere ualuerunt, quaestionem definitam, quamuis non in eis ecclesia consistat, et Caecilianum innocentem, illos autem uiolentos et calumniosos esse iudicatos ab eo imperatore, ad cuius examen cuius examen crirainationes suas ultro accusando miserunt, postremo si, quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, uel humanis documentis uel diuinis probauerimus aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam aut Christi ecclesiam, cuius communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam, sic eius nobiscum teneant unitatem, ut non solum uiam salutis inueniant, sed nec honorem episcopatus amittant. neque enim in eis diuinae sacramenta ueritatis, sed commenta humani detestamur erroris, quibus sublatis fraternum pectus complectemur christiana nobis caritate coniunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. poterit quippe unusquisque nostrum honoris sibi socio copulato uicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo iuxta considente collega. hoc cum alternis basilicis 5 cf. Col. 1, 6 2 affricanaruin r sed] uerum fvy 3 multarumque vy 9 quae- Btionem demonstrauerimus esse finitam y 10 ecclesia] ecclesiae causa vy 11 autem om. r 14 quidquid] quid Tf 24 amplectimur y 29 considentem collegam If utrimque conceditur utroque alterum cum honore mutuo praeueniente, quia, ubi praeceptio caritatis dilatauerit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto deinceps iam singulis singuli pristino more succedant. nec nouum aliquid fiet; nam hoc ex ipsius separationis exordio in eis, qui damnato nefariae dissensionis errore unitatis dulcedinem uel sero sapuerunt, catholica dilectio custodiuit. aut si forte populi christiani singulis delectantur episcopis et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio discedamus et ecclesiis singulis damnata schismatis causa in unitate pacifica constitutis ab episcopis singulis in ecclesiis singulis annuentibus unitati factae per loca necessaria singuli constituantur episcopi.