<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare legem <lb/>
            conantur, eas scripturas adprobare nos cogunt. adtendunt<lb n="10"/>
            enim, quod dictum est in seruitute esse eos, qui sub lege <lb/>
            sunt, et id ultimum prae ceteris uentilant: euacuati estis a <lb/>
            Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. <lb/>
            nos haec omnia uera esse concedimus nec illam legem necessariam <lb/>
            esse dicimus nisi eis, quibus est adhuc utilis seruitus, <lb n="15"/>
            ideoque utiliter esse latam, quod homines, qui reuocari a peccatis <lb/>
            ratione non poterant, tali lege cohercendi erant, poenarum <lb/>
            scilicet istarum, quae uideri ah stultis possunt, minis atque <lb/>
            terroribus: a quibus gratia Christi cum liberat, non legem <lb/>
            illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non <lb n="20"/>
            seruire timore legis inuitat. ipsa est gratia, id est beneficium, <lb/>
            quod non intellegunt sibi uenisse diuinitus, qui adhuc esse cupiunt <lb/>
            sub uinculis legis. quos merito Paulus obiurgat tamquam <lb/>
            infideles, quia a seruitute, cui certo tempore iustissima dei <lb/>
            dispositione subiecti erant, iam per dominum nostrum Iesum <lb n="25"/>
            se liberatos esse non credunt. hinc est illud eiusdem apostoli: <lb/>
            lex enim paedagogus noster erat in Christo. ille igitur

<note type="footnote"> 12 Galat. 5, 4 27 Galat. 3, 24 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 repmissionê <hi rend="italic">V</hi> 4 acar <hi rend="italic">Ch</hi> 5 enim] autem <hi rend="italic">V nI</hi> qui mP2 ei] et <hi rend="italic">Ch</hi> 6 in <lb/>
            n <lb/>
            hyerusalem <hi rend="italic">Ch</hi> 7 sursum <hi rend="italic">om</hi>. est <hi rend="italic">V</hi> 9 minime] minime <hi rend="italic">sed</hi> in <hi rend="italic">mg</hi>. nimigS'i <lb/>
            non <lb/>
            minimailf minime <hi rend="italic">(non add. m. 2)Pnimium Vm</hi> 11 eos esse <hi rend="italic">V</hi> 12 uentilante <lb/>
            uacuati <hi rend="italic">Ch</hi> 13 a] <hi rend="italic">om. S Mb</hi> 14 nos autem <hi rend="italic">V concedamus V</hi> <lb/>
            17 cohercendi <hi rend="italic">MChm</hi> cohercendi S 18 ab] <hi rend="italic">as M Tn</hi> 19 cum] <lb/>
            nos <hi rend="italic">b</hi> 20 dampnat <hi rend="italic">V</hi> nos] non <hi rend="italic">Ch</hi> 21 eeruire (a corr. in i) <lb/>
            <hi rend="italic">S V P*</hi> (re <hi rend="italic">ex</hi> ri <hi rend="italic">corr.)</hi> timori <hi rend="italic">S Pp Vinb</hi> 24 qui S a <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            seruituti <hi rend="italic">b</hi> 27 lex] ex <hi rend="italic">Ch</hi> paedagogus—igitur <hi rend="italic">om. Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            paedagogum dedit hominibus. quem timerent, qui magistrum <lb/>
            postea, quem diligerent. in quibus tamen legis praeceptis atque <lb/>
            mandatis, quibus nunc christianos uti fas non est, quale uel <lb/>
            sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huiusmodi <lb/>
            est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil <lb n="5"/>
            esse perniciosius quam quicquid ibi est accipi ad litteram, <lb/>
            id est ad uerbum; nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. <lb/>
            inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat; inde <lb/>
            est: id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti <lb/>
            manet, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur. <lb n="10"/>
            euacuatur namque in Christo non uetus testamentum, <lb/>
            sed uelamen eius, ut per Christum intellegatur et quasi <lb/>
            denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. <lb/>
            statim quippe idem apostolus subicit: cum autem transieris <lb/>
            ad Christum, auferetur uelamen; non enim ait: auferetur <lb n="15"/>
            lex aut testamentum uetus. non igitur per domini gratiam, <lb/>
            tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt, sed tegmen <lb/>
            potius, quo utilia tegebantur. hoc modo agitur cum iis, qui <lb/>
            studiose ac pie, non turbide atque inprobe scripturarum illarum <lb/>
            sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum et <lb n="20"/>
            causae factorum atque dictorum et ueteris testamenti ad <lb/>
            nouum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, <lb/>
            relinquatur. et figurarum tanta secreta, ut omnia, quae interpretando <lb/>
            eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec uolunt <lb/>
            ante condemnare quam discere. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>