Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare legem conantur, eas scripturas adprobare nos cogunt. adtendunt enim, quod dictum est in seruitute esse eos, qui sub lege sunt, et id ultimum prae ceteris uentilant: euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. nos haec omnia uera esse concedimus nec illam legem necessariam esse dicimus nisi eis, quibus est adhuc utilis seruitus, ideoque utiliter esse latam, quod homines, qui reuocari a peccatis ratione non poterant, tali lege cohercendi erant, poenarum scilicet istarum, quae uideri ah stultis possunt, minis atque terroribus: a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non seruire timore legis inuitat. ipsa est gratia, id est beneficium, quod non intellegunt sibi uenisse diuinitus, qui adhuc esse cupiunt sub uinculis legis. quos merito Paulus obiurgat tamquam infideles, quia a seruitute, cui certo tempore iustissima dei dispositione subiecti erant, iam per dominum nostrum Iesum se liberatos esse non credunt. hinc est illud eiusdem apostoli: lex enim paedagogus noster erat in Christo. ille igitur 12 Galat. 5, 4 27 Galat. 3, 24 2 repmissionĂȘ V 4 acar Ch 5 enim] autem V nI qui mP2 ei] et Ch 6 in n hyerusalem Ch 7 sursum om . est V 9 minime] minime sed in mg . nimigS'i non minimailf minime (non add. m. 2)Pnimium Vm 11 eos esse V 12 uentilante uacuati Ch 13 a] om. S Mb 14 nos autem V concedamus V 17 cohercendi MChm cohercendi S 18 ab] as M Tn 19 cum] nos b 20 dampnat V nos] non Ch 21 eeruire (a corr. in i) S V P* (re ex ri corr.) timori S Pp Vinb 24 qui S a om. M seruituti b 27 lex] ex Ch paedagogus—igitur om. Ch paedagogum dedit hominibus. quem timerent, qui magistrum postea, quem diligerent. in quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christianos uti fas non est, quale uel sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huiusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius quam quicquid ibi est accipi ad litteram, id est ad uerbum; nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat; inde est: id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur. euacuatur namque in Christo non uetus testamentum, sed uelamen eius, ut per Christum intellegatur et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. statim quippe idem apostolus subicit: cum autem transieris ad Christum, auferetur uelamen; non enim ait: auferetur lex aut testamentum uetus. non igitur per domini gratiam, tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt, sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. hoc modo agitur cum iis, qui studiose ac pie, non turbide atque inprobe scripturarum illarum sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum et causae factorum atque dictorum et ueteris testamenti ad nouum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur. et figurarum tanta secreta, ut omnia, quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec uolunt ante condemnare quam discere.