<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Iam porro analogiam, qua utriusque testamenti congruentia <lb n="5"/>
            perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes, quorum auctoritati <lb/>
            illi cedunt? cum secum ipsi considerare possunt, quam <lb/>
            multa soleant dicere inmissa esse scripturis diuinis a nescio <lb/>
            quibus corruptoribus ueritatis. quae uox mihi semper quidem, <lb/>
            etiam cum eos audirem, inualidissima uisa est; nec mihi soli, <lb n="10"/>
            sed etiam tibi - nam bene memini — et nobis omnibus, qui <lb/>
            paulo maiorem diligentiam in iudicando habere conabamur <lb/>
            quam turba credentium. nunc uero posteaquam mihi sunt <lb/>
            exposita et enodata multa, quae me maxime mouebant, ea <lb/>
            scilicet, in quibus illorum plerumque se iactat et quo securius <lb n="15"/>
            sine aduersario, eo effusius exultat oratio, nihil mihi uidetur <lb/>
            ab eis inpudentius dici uel, ut mitius loquar, incuriosius et <lb/>
            inbecillius quam scripturas diuinas esse corruptas, cum id <lb/>
            nullis in tam recenti memoria extantibus exemplaribus possint <lb/>
            conuincere. si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas <lb n="20"/>
            non putasse, quod ab his essent conscriptae, quos uerum <lb/>
            scripsisse non arbitrarentur, esset utcumque tergiuersatio eorum <lb/>
            rectior uel error humanior. hoc enim de illo libro fecerunt, qui <lb/>
            Actus apostolorum' inscribitur. quod eorum consilium cum <lb/>
            mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. non enim sapientiam <lb n="25"/>
            hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. tanta enim liber <lb/>
            iste habet, quae similia sint his, quae accipiunt, ut magnae <lb/>
            stultitiae mihi uideatur non et hunc accipere et, si quid ibi <lb/>
            eos offendit, falsum atque inmissum dicere. aut si talis oratio

<note type="footnote" rend="script"> 0 <lb/>
            1 alio iam tempore <hi rend="italic">S m1</hi> alio m iam tempore <hi rend="italic">V</hi> 5 analogia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6perspicitur]psncHCkususCks7nmPconsideraripI <lb/>
            6 perspicitur] psncit <hi rend="italic">Ch</hi> usus <hi rend="italic">Ch S 7 con P considerari</hi> P1 <lb/>
            <hi rend="italic">possint P S M m p b</hi> 8 <hi rend="italic">immisa Ch</hi> 9 quae] <hi rend="italic">aquae Ch quidgmP</hi> <lb/>
            10 audiretCh 11 et nobis] nobisque <hi rend="italic">SM Vm</hi> nobis <hi rend="italic">b</hi> 13 uero <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            bn <lb/>
            14 moneant eas <hi rend="italic">Ch</hi> 16 aduersarios <hi rend="italic">Ch</hi> 17 his <hi rend="italic">V</hi> 19 extantis <hi rend="italic">S <lb/>
            extantis M 28 rectior] tectior SM Pp m b</hi> 27 in <hi rend="italic">his Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            inpudens est, sicuti est, cur in Pauli epistulis, cur in quattuor <lb/>
            euangelii libris ea ualere aliquid putant, in quibus haud scio <lb/>
            an multo plura sint proportione quam in illo libro esse potuerunt, <lb/>
            quae a corruptoribus interiecta credi uolunt ? sed nimirum <lb/>
            illud est, quod mihi uidetur, quod peto placidissimo et serenissimo<lb n="5"/>
            iudicio mecum consideres. nosti enim, quod auctoris sui <lb/>
            Manichaei personam in apostolorum numerum inducere molientes <lb/>
            dicunt spiritum sanctum, quem dominus discipulis se <lb/>
            missurum esse promisit, per ipsum ad nos uenisse. itaque si <lb/>
            illos Actus apostolorum' acciperent, in quibus euidenter<lb n="10"/>
            aduentus sancti spiritus praedicatur, non inuenirent, quomodo <lb/>
            id inmissum esse dicerent. uolunt enim nescio quos corruptores <lb/>
            diuinorum librorum ante ipsius Manichaei tempora <lb/>
            fuisse, corrupisse autem illos, qui Iudaeorum legem euangelio <lb/>
            miscere cupiebant. hoc de spiritu sancto dicere nequeunt,<lb n="15"/>
            nisi forte diuinasse illos adserant et posuisse in suis libris, <lb/>
            quod contra futurum aliquando Manichaeum, qui spiritum <lb/>
            sanctum per se missum esse diceret, proferretur. uerum de <lb/>
            spiritu sancto alias planius aliquid eloquemur. nunc ad hoc, <lb/>
            quod intenderam, redeamus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>