Iam porro analogiam, qua utriusque testamenti congruentia perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes, quorum auctoritati illi cedunt? cum secum ipsi considerare possunt, quam multa soleant dicere inmissa esse scripturis diuinis a nescio quibus corruptoribus ueritatis. quae uox mihi semper quidem, etiam cum eos audirem, inualidissima uisa est; nec mihi soli, sed etiam tibi - nam bene memini — et nobis omnibus, qui paulo maiorem diligentiam in iudicando habere conabamur quam turba credentium. nunc uero posteaquam mihi sunt exposita et enodata multa, quae me maxime mouebant, ea scilicet, in quibus illorum plerumque se iactat et quo securius sine aduersario, eo effusius exultat oratio, nihil mihi uidetur ab eis inpudentius dici uel, ut mitius loquar, incuriosius et inbecillius quam scripturas diuinas esse corruptas, cum id nullis in tam recenti memoria extantibus exemplaribus possint conuincere. si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas non putasse, quod ab his essent conscriptae, quos uerum scripsisse non arbitrarentur, esset utcumque tergiuersatio eorum rectior uel error humanior. hoc enim de illo libro fecerunt, qui Actus apostolorum' inscribitur. quod eorum consilium cum mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. non enim sapientiam hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. tanta enim liber iste habet, quae similia sint his, quae accipiunt, ut magnae stultitiae mihi uideatur non et hunc accipere et, si quid ibi eos offendit, falsum atque inmissum dicere. aut si talis oratio 0 1 alio iam tempore S m1 alio m iam tempore V 5 analogia b 6perspicitur]psncHCkususCks7nmPconsideraripI 6 perspicitur] psncit Ch usus Ch S 7 con P considerari P1 possint P S M m p b 8 immisa Ch 9 quae] aquae Ch quidgmP 10 audiretCh 11 et nobis] nobisque SM Vm nobis b 13 uero om. V bn 14 moneant eas Ch 16 aduersarios Ch 17 his V 19 extantis S extantis M 28 rectior] tectior SM Pp m b 27 in his Ch inpudens est, sicuti est, cur in Pauli epistulis, cur in quattuor euangelii libris ea ualere aliquid putant, in quibus haud scio an multo plura sint proportione quam in illo libro esse potuerunt, quae a corruptoribus interiecta credi uolunt ? sed nimirum illud est, quod mihi uidetur, quod peto placidissimo et serenissimo iudicio mecum consideres. nosti enim, quod auctoris sui Manichaei personam in apostolorum numerum inducere molientes dicunt spiritum sanctum, quem dominus discipulis se missurum esse promisit, per ipsum ad nos uenisse. itaque si illos Actus apostolorum' acciperent, in quibus euidenter aduentus sancti spiritus praedicatur, non inuenirent, quomodo id inmissum esse dicerent. uolunt enim nescio quos corruptores diuinorum librorum ante ipsius Manichaei tempora fuisse, corrupisse autem illos, qui Iudaeorum legem euangelio miscere cupiebant. hoc de spiritu sancto dicere nequeunt, nisi forte diuinasse illos adserant et posuisse in suis libris, quod contra futurum aliquando Manichaeum, qui spiritum sanctum per se missum esse diceret, proferretur. uerum de spiritu sancto alias planius aliquid eloquemur. nunc ad hoc, quod intenderam, redeamus.