His omnibus modis dominus noster Iesus Christus et apostoli usi sunt. nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas euulsissent. non legistis, inquit, quod fecit Dauid, cum esuriret, et qui cum eo erant; quomodo intrauit indomum dei et panes propositionis manducauit, quos non licebat ei manducare neque eis, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus. ad aetiologiam uero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abici nisi fornicationis causa relatumque esset ab interrogantibus Moysen libello dato repudii permisisse licentiam, hoc, inquit, Moyses fecit propter duritiam cordis uestri. hic enim causa reddita est, cur illud a Moyse pro tempore bene permissum sit, ut hoc, quod 19 Matth. 12, 3 sq. 26 Matth. 19, 8 2 sic] sit Ch 3 animaduersis Ch animaduerteris p 7 quoquo] quo Ch erram Ch inflatu V 10 (et 23) ethymologia Ch ęthimo- logiA Mm aahimologia S Pp 19 legis Ch 20 quomodo-eis (inf . ro text. m. 1 adscr.) p 21 ppositionis (ro add. et es in is mut. m . 2) P -f e 24 xpof Ch abici nisi] auicinis Ch 26 moyse$S1 27 quur P (sic ubique) quur (sic ubtgue) p 28 sit] est V Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare uideretur. horum autem temporum uices atque ordinem mira quadam diuinae prouidentiae dispositione digestum atque conpositum longum est explanare.