<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>His omnibus modis dominus noster Iesus Christus et <lb/>
            apostoli usi sunt. nam de historia illud sumptum est, cum <lb/>
            obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas euulsissent. <lb/>
            non legistis, inquit, quod fecit Dauid, cum esuriret, <lb/>
            et qui cum eo erant; quomodo intrauit indomum dei <lb n="20"/>
            et panes propositionis manducauit, quos non licebat ei <lb/>
            manducare neque eis, qui cum eo erant, nisi solis <lb/>
            sacerdotibus. ad aetiologiam uero illud pertinet, quod cum <lb/>
            Christus prohibuisset uxorem abici nisi fornicationis causa relatumque <lb/>
            esset ab interrogantibus Moysen libello dato repudii <lb n="25"/>
            permisisse licentiam, hoc, inquit, Moyses fecit propter <lb/>
            duritiam cordis uestri. hic enim causa reddita est, cur <lb/>
            illud a Moyse pro tempore bene permissum sit, ut hoc, quod

<note type="footnote"> 19 Matth. 12, 3 sq. 26 Matth. 19, 8 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 sic] sit <hi rend="italic">Ch</hi> 3 animaduersis <hi rend="italic">Ch</hi> animaduerteris <hi rend="italic">p</hi> 7 quoquo] <lb/>
            quo <hi rend="italic">Ch</hi> erram <hi rend="italic">Ch</hi> inflatu <hi rend="italic">V</hi> 10 <hi rend="italic">(et</hi> 23) ethymologia <hi rend="italic">Ch</hi> ęthimo- <lb/>
            <hi rend="italic">logiA Mm aahimologia S Pp</hi> 19 legis <hi rend="italic">Ch</hi> 20 quomodo-eis <hi rend="italic">(inf</hi>. <lb/>
            ro <lb/>
            <hi rend="italic">text. m. 1 adscr.) p</hi> 21 ppositionis (ro <hi rend="italic">add. et</hi> es <hi rend="italic">in</hi> is <hi rend="italic">mut. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            -f e <lb/>
            24 xpof <hi rend="italic">Ch</hi> abici nisi] auicinis <hi rend="italic">Ch</hi> 26 moyse$S1 27 quur <hi rend="italic">P (sic <lb/>
            ubique)</hi> quur <hi rend="italic">(sic ubtgue) p</hi> 28 sit] est <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare uideretur. <lb/>
            horum autem temporum uices atque ordinem mira quadam <lb/>
            diuinae prouidentiae dispositione digestum atque conpositum <lb/>
            longum est explanare. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Iam porro analogiam, qua utriusque testamenti congruentia <lb n="5"/>
            perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes, quorum auctoritati <lb/>
            illi cedunt? cum secum ipsi considerare possunt, quam <lb/>
            multa soleant dicere inmissa esse scripturis diuinis a nescio <lb/>
            quibus corruptoribus ueritatis. quae uox mihi semper quidem, <lb/>
            etiam cum eos audirem, inualidissima uisa est; nec mihi soli, <lb n="10"/>
            sed etiam tibi - nam bene memini — et nobis omnibus, qui <lb/>
            paulo maiorem diligentiam in iudicando habere conabamur <lb/>
            quam turba credentium. nunc uero posteaquam mihi sunt <lb/>
            exposita et enodata multa, quae me maxime mouebant, ea <lb/>
            scilicet, in quibus illorum plerumque se iactat et quo securius <lb n="15"/>
            sine aduersario, eo effusius exultat oratio, nihil mihi uidetur <lb/>
            ab eis inpudentius dici uel, ut mitius loquar, incuriosius et <lb/>
            inbecillius quam scripturas diuinas esse corruptas, cum id <lb/>
            nullis in tam recenti memoria extantibus exemplaribus possint <lb/>
            conuincere. si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas <lb n="20"/>
            non putasse, quod ab his essent conscriptae, quos uerum <lb/>
            scripsisse non arbitrarentur, esset utcumque tergiuersatio eorum <lb/>
            rectior uel error humanior. hoc enim de illo libro fecerunt, qui <lb/>
            Actus apostolorum' inscribitur. quod eorum consilium cum <lb/>
            mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. non enim sapientiam <lb n="25"/>
            hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. tanta enim liber <lb/>
            iste habet, quae similia sint his, quae accipiunt, ut magnae <lb/>
            stultitiae mihi uideatur non et hunc accipere et, si quid ibi <lb/>
            eos offendit, falsum atque inmissum dicere. aut si talis oratio

<note type="footnote" rend="script"> 0 <lb/>
            1 alio iam tempore <hi rend="italic">S m1</hi> alio m iam tempore <hi rend="italic">V</hi> 5 analogia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6perspicitur]psncHCkususCks7nmPconsideraripI <lb/>
            6 perspicitur] psncit <hi rend="italic">Ch</hi> usus <hi rend="italic">Ch S 7 con P considerari</hi> P1 <lb/>
            <hi rend="italic">possint P S M m p b</hi> 8 <hi rend="italic">immisa Ch</hi> 9 quae] <hi rend="italic">aquae Ch quidgmP</hi> <lb/>
            10 audiretCh 11 et nobis] nobisque <hi rend="italic">SM Vm</hi> nobis <hi rend="italic">b</hi> 13 uero <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            bn <lb/>
            14 moneant eas <hi rend="italic">Ch</hi> 16 aduersarios <hi rend="italic">Ch</hi> 17 his <hi rend="italic">V</hi> 19 extantis <hi rend="italic">S <lb/>
            extantis M 28 rectior] tectior SM Pp m b</hi> 27 in <hi rend="italic">his Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            inpudens est, sicuti est, cur in Pauli epistulis, cur in quattuor <lb/>
            euangelii libris ea ualere aliquid putant, in quibus haud scio <lb/>
            an multo plura sint proportione quam in illo libro esse potuerunt, <lb/>
            quae a corruptoribus interiecta credi uolunt ? sed nimirum <lb/>
            illud est, quod mihi uidetur, quod peto placidissimo et serenissimo<lb n="5"/>
            iudicio mecum consideres. nosti enim, quod auctoris sui <lb/>
            Manichaei personam in apostolorum numerum inducere molientes <lb/>
            dicunt spiritum sanctum, quem dominus discipulis se <lb/>
            missurum esse promisit, per ipsum ad nos uenisse. itaque si <lb/>
            illos Actus apostolorum' acciperent, in quibus euidenter<lb n="10"/>
            aduentus sancti spiritus praedicatur, non inuenirent, quomodo <lb/>
            id inmissum esse dicerent. uolunt enim nescio quos corruptores <lb/>
            diuinorum librorum ante ipsius Manichaei tempora <lb/>
            fuisse, corrupisse autem illos, qui Iudaeorum legem euangelio <lb/>
            miscere cupiebant. hoc de spiritu sancto dicere nequeunt,<lb n="15"/>
            nisi forte diuinasse illos adserant et posuisse in suis libris, <lb/>
            quod contra futurum aliquando Manichaeum, qui spiritum <lb/>
            sanctum per se missum esse diceret, proferretur. uerum de <lb/>
            spiritu sancto alias planius aliquid eloquemur. nunc ad hoc, <lb/>
            quod intenderam, redeamus. <lb n="20"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Nam et historiam ueteris testamenti et aetiologiam et <lb/>
            analogiam in nouo testamento inueniri satis, ut puto, est <lb/>
            demonstratum; de allegoria restat ostendere. ipse liberator noster <lb/>
            in euangelio allegoriam utitur ex uetere testamento. generatio, <lb/>
            inquit, haec signum quaerit; non dabitur ei nisi signum<lb n="25"/>
            Ionae prophetae. sicut enim Ionas in uentre ceti tribus <lb/>
            diebus et tribus noctibus fuit, sic et filius hominis <lb/>
            tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae.

<note type="footnote"> 11 cf. Act. 2, 2 sqq. 24 Matth. 12, 39 sq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> c <lb/>
            2 euangeliis <hi rend="italic">Ch</hi> puter <hi rend="italic">b</hi> haud] aut <hi rend="italic">Ch</hi> 4 interiepta <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            k B <lb/>
            8 spiritum] xpm <hi rend="italic">Ch</hi> 11 ad uentus <hi rend="italic">V</hi> 14 euangeliis <hi rend="italic">V</hi> 15 cupiebat <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            hoc aut <hi rend="italic">P</hi> 16 et] ut <hi rend="italic">Ch</hi> potuisse <hi rend="italic">V</hi> 18 dicere <hi rend="italic">V</hi> 21 <hi rend="italic">etthimologift Ch <lb/>
            aahimologii S M Pp m</hi> 24 <hi rend="italic">allegoria SM Pp m b</hi> 25 non] et <lb/>
            non <hi rend="italic">SMtnb</hi> 26 ionas fuit in uentre <hi rend="italic">m coeti ChS cati M V m</hi> <lb/>
            flllm 11.01. <lb/>
            28 ita erit in corde terrg r m tribus-noctibus <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="11"/>
            nam quid ego de apostolo Paulo dicam. qui etiam ipsam Exodi <lb/>
            historiam futurae christianae plebis allegoriam fuisse significat <lb/>
            ad Corinthios epistula prima? nolo autem uos ignorare, <lb/>
            fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et <lb/>
            omnes per mare transierunt et omnes in Moysen <lb n="5"/>
            baptizati sunt in nube et mari; et omnes eundem <lb/>
            cibum spiritalem manducauerunt et omnes eundem <lb/>
            potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali <lb/>
            petra prosequenti eos; petra autem fuit Christus. sed <lb/>
            non in pluribus eorum bene conplacuit deo; prostrati <lb n="10"/>
            enim sunt in deserto. haec autem figurae nostrae fuerunt, <lb/>
            ut non simus cupidi malorum, sicut et illi concupierunt. <lb/>
            neque idola colamus, sicut quidam ex illis, sicut <lb/>
            scriptum est: et sedit populus manducare et bibere <lb/>
            et surrexerunt ludere. neque fornicemur. sicut quidam <lb n="15"/>
            ex illis fornicati sunt, et ceciderunt uno die uiginti tria <lb/>
            milia hominum. neque tentemus Christum, sicut quidam <lb/>
            eorum tentauerunt et a serpentibus interierunt. neque <lb/>
            murmuremus, sicut quidam ex illis murmurauerunt et <lb/>
            perierunt ab exterminatore. omnia autem ista in <lb n="20"/>
            figura contingebant illis; scripta autem sunt ad correptionem <lb/>
            nostram, inquos finis saeculorum deuenit. <lb/>
            est item apud apostolum allegoria quaedam, sane ad causam <lb/>
            maxime pertinens, ideo quod idem ipsi eam in disputando <lb/>
            proferre atque ostentare consuerunt. idem enim Paulus dicit <lb n="25"/>
            ad Galatas: scriptum est enim, quod Abraham duos filios <lb/>
            habuit.unumdeancilla et unum delibera;sed is quidem,

<note type="footnote"> 3 I. Cor. 10, 1 sqq. 26 Galat. 4, 22 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 5 moyse <hi rend="italic">SVMmb mose//</hi> (n <hi rend="italic">eras.) p</hi> 6 mari] in mari <hi rend="italic">PSMVpmb</hi> <lb/>
            ncfto <lb/>
            et—manducauerunt <hi rend="italic">(in mg.) m</hi> 7 mand.erunt <hi rend="italic">Ch*</hi> 8 enim] <lb/>
            autem <hi rend="italic">S Vm b</hi> 9 consequenti <hi rend="italic">Sm V1</hi> conequente <hi rend="italic">M b</hi> fuit] erat <hi rend="italic">b</hi> 10 pluri- <lb/>
            <hi rend="italic">miaSVm</hi> 11 sunt enim <hi rend="italic">b</hi> 13 ex ipsisaFm 14 et a.sed. <hi rend="italic">om. SPpMVmb</hi> <lb/>
            16 una <hi rend="italic">SM Pp Vmb</hi> 17 temptemus <hi rend="italic">SMmPb</hi> 18 temptauerftt <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            perierunt Sm 21 contigerbant <hi rend="italic">V</hi> contingebat <hi rend="italic">Ch</hi> correctionem <lb/>
            (c <hi rend="italic">alt. corr. ex p) V</hi> 22 fines deuenerunt <hi rend="italic">Pb</hi> 28 item] autem <hi rend="italic">S Vm</hi> <lb/>
            allegoria <hi rend="italic">Ch</hi> sana <hi rend="italic">Ch</hi> 25 ostendere <hi rend="italic">b</hi> 26 abraft <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem <lb/>
            de libera, per promissionem: quae sunt per allegoriam <lb/>
            dicta. nam haec sunt duo testamenta: unum quidem de <lb/>
            monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar. <lb/>
            Sina enim mons est in Arabia. quae confinis est ei, <lb n="5"/>
            quae nunc est Hierusalem, et seruit cum filiis suis. <lb/>
            quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae <lb/>
            est mater omnium nostrum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare legem <lb/>
            conantur, eas scripturas adprobare nos cogunt. adtendunt<lb n="10"/>
            enim, quod dictum est in seruitute esse eos, qui sub lege <lb/>
            sunt, et id ultimum prae ceteris uentilant: euacuati estis a <lb/>
            Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. <lb/>
            nos haec omnia uera esse concedimus nec illam legem necessariam <lb/>
            esse dicimus nisi eis, quibus est adhuc utilis seruitus, <lb n="15"/>
            ideoque utiliter esse latam, quod homines, qui reuocari a peccatis <lb/>
            ratione non poterant, tali lege cohercendi erant, poenarum <lb/>
            scilicet istarum, quae uideri ah stultis possunt, minis atque <lb/>
            terroribus: a quibus gratia Christi cum liberat, non legem <lb/>
            illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non <lb n="20"/>
            seruire timore legis inuitat. ipsa est gratia, id est beneficium, <lb/>
            quod non intellegunt sibi uenisse diuinitus, qui adhuc esse cupiunt <lb/>
            sub uinculis legis. quos merito Paulus obiurgat tamquam <lb/>
            infideles, quia a seruitute, cui certo tempore iustissima dei <lb/>
            dispositione subiecti erant, iam per dominum nostrum Iesum <lb n="25"/>
            se liberatos esse non credunt. hinc est illud eiusdem apostoli: <lb/>
            lex enim paedagogus noster erat in Christo. ille igitur

<note type="footnote"> 12 Galat. 5, 4 27 Galat. 3, 24 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 repmissionê <hi rend="italic">V</hi> 4 acar <hi rend="italic">Ch</hi> 5 enim] autem <hi rend="italic">V nI</hi> qui mP2 ei] et <hi rend="italic">Ch</hi> 6 in <lb/>
            n <lb/>
            hyerusalem <hi rend="italic">Ch</hi> 7 sursum <hi rend="italic">om</hi>. est <hi rend="italic">V</hi> 9 minime] minime <hi rend="italic">sed</hi> in <hi rend="italic">mg</hi>. nimigS'i <lb/>
            non <lb/>
            minimailf minime <hi rend="italic">(non add. m. 2)Pnimium Vm</hi> 11 eos esse <hi rend="italic">V</hi> 12 uentilante <lb/>
            uacuati <hi rend="italic">Ch</hi> 13 a] <hi rend="italic">om. S Mb</hi> 14 nos autem <hi rend="italic">V concedamus V</hi> <lb/>
            17 cohercendi <hi rend="italic">MChm</hi> cohercendi S 18 ab] <hi rend="italic">as M Tn</hi> 19 cum] <lb/>
            nos <hi rend="italic">b</hi> 20 dampnat <hi rend="italic">V</hi> nos] non <hi rend="italic">Ch</hi> 21 eeruire (a corr. in i) <lb/>
            <hi rend="italic">S V P*</hi> (re <hi rend="italic">ex</hi> ri <hi rend="italic">corr.)</hi> timori <hi rend="italic">S Pp Vinb</hi> 24 qui S a <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            seruituti <hi rend="italic">b</hi> 27 lex] ex <hi rend="italic">Ch</hi> paedagogus—igitur <hi rend="italic">om. Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="13"/>
            paedagogum dedit hominibus. quem timerent, qui magistrum <lb/>
            postea, quem diligerent. in quibus tamen legis praeceptis atque <lb/>
            mandatis, quibus nunc christianos uti fas non est, quale uel <lb/>
            sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huiusmodi <lb/>
            est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil <lb n="5"/>
            esse perniciosius quam quicquid ibi est accipi ad litteram, <lb/>
            id est ad uerbum; nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. <lb/>
            inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat; inde <lb/>
            est: id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti <lb/>
            manet, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur. <lb n="10"/>
            euacuatur namque in Christo non uetus testamentum, <lb/>
            sed uelamen eius, ut per Christum intellegatur et quasi <lb/>
            denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. <lb/>
            statim quippe idem apostolus subicit: cum autem transieris <lb/>
            ad Christum, auferetur uelamen; non enim ait: auferetur <lb n="15"/>
            lex aut testamentum uetus. non igitur per domini gratiam, <lb/>
            tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt, sed tegmen <lb/>
            potius, quo utilia tegebantur. hoc modo agitur cum iis, qui <lb/>
            studiose ac pie, non turbide atque inprobe scripturarum illarum <lb/>
            sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum et <lb n="20"/>
            causae factorum atque dictorum et ueteris testamenti ad <lb/>
            nouum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, <lb/>
            relinquatur. et figurarum tanta secreta, ut omnia, quae interpretando <lb/>
            eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec uolunt <lb/>
            ante condemnare quam discere. <lb n="25"/>
            
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><milestone unit="altchapter" n="4"/> Sed ut omissa interim altitudine scientiae sic agam <lb/>
            tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo, id est <lb/>
            sicut ego possum, non sicut doctissimos uiros posse miratus sum: <lb/>
            tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid

<note type="footnote"> 8 II Cor. 8, 6 et 14 et 16 </note>

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">1 quijquem V</hi> 5 omnes Ch <hi rend="italic">7autem om.SMmV reelariP,</hi> 10euacuetur £ <lb/>
            13 ad opertum <hi rend="italic">V</hi> 15 non ait enim <hi rend="italic">V</hi> 18 his <hi rend="italic">Ch SM Vpb</hi> iis <lb/>
            d re I. I <lb/>
            <hi rend="italic">(ex</hi> his <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">corr.) P</hi> 19 turbipe <hi rend="italic">m1</hi> 20 ł4quirunt <hi rend="italic">82</hi> wqrunt m2 ad- <lb/>
            11 <lb/>
            quirunt <hi rend="italic">V</hi> 21 ceteris <hi rend="italic">S</hi> 24 eruntur <hi rend="italic">Ch</hi> 26 interi <hi rend="italic">Ch</hi> altitudine] <lb/>
            multitudine <hi rend="italic">S V</hi> 27 agendo <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="14"/>
            legunt. de singulis dicam. primum genus est, in quo id quod <lb/>
            falsum est uerum putatur, cum aliud qui scripsit putauerit. <lb/>
            alterum est, quamuis non tam late patens, non tamen minus <lb/>
            noxium, cum id quod falsum est uerum putatur, id tamen <lb/>
            putatur, quod etiam ille qui scripsit putauit. tertium est, cum ex<lb n="5"/>
            alieno scripto intellegitur aliquid ueri, cum hoc ille qui scripsit <lb/>
            non intellexerit. in quo genere non parum est utilitatis; immo <lb/>
            si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. <lb/>
            primi generis exemplum est, ut si quisquam uerbi gratia <lb/>
            dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare<lb n="10"/>
            causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit. <lb/>
            hic enim errat duobus modis: quod et rem non credendam <lb/>
            credit neque id putandus est credidisse ille quem legit. alterum <lb/>
            genus animaduerti sic potest: si quis, quia Lucretius animam <lb/>
            ex atomis esse scribit eamque post mortem in easdem atomos<lb n="15"/>
            solui atque interire, id uerum ac sibi credendum arbitretur. nam <lb/>
            et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum <lb/>
            est pro certo sibi persuasit, quamquam id Lucretius, cuius libris <lb/>
            deceptus est, opinatus sit. quid enim huic prodest de auctoris <lb/>
            sententia certum esse, quando sibi eum non per quem erraret, <lb n="20"/>
            sed cum quo erraret, elegerit? tertio generi est illud adcommodatum: <lb/>
            si quis Epicurum lecto eius in libris aliquo <lb/>
            loco, ubi continentiam laudat, in uirtute illum summum bonum <lb/>
            posuisse adseueret et ideo non esse culpandum. huic enim quid <lb/>
            obest error Epicuri, si summum bonum hominis uoluptatem<lb n="25"/>
            ille corporis credit, cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque <lb/>
            sententiae neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi <lb/>
            quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? hic <lb/>
            error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus.

<note type="footnote"> 11 Aen. VI 566 sqq. </note>

<note type="footnote" rend="script"> 2 cum-putauerit <hi rend="italic">in mg. m</hi> 7 inmo <hi rend="italic">V</hi> 10 radamantum <hi rend="italic">ChSPpM</hi> <lb/>
            nduuatri <lb/>
            reclamanttt <hi rend="italic">m</hi> reclamantd <hi rend="italic">V</hi> 12 et quod rem <hi rend="italic">V</hi> 13 querit <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            14 sic <hi rend="italic">s. I. S om. M</hi> 15 eosdem <hi rend="italic">Sm</hi> 17 miser est] miseret <hi rend="italic">Ch</hi> si--est <hi rend="italic">infm <lb/>
            text. P</hi> 19 est <hi rend="italic">V</hi> 28 laudant <hi rend="italic">Ch</hi> 24 poauisse-bonum <hi rend="italic">inf. text. <lb/>
            m. 2 adscr. S</hi> non <hi rend="italic">om. V</hi> quid] quod <hi rend="italic">Ch</hi> 28 hic enim <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="15"/>
            quid enim? si mihi de aliquo, quem diligerem. nuntiaretur, quod <lb/>
            sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere <lb/>
            multis audientibus dixerit. ut etiam iurauerit se similiter <lb/>
            uelle uiuere, idque ita mihi probaretur, ut inpudenter negarem, <lb/>
            num reprehendendus cuipiam uiderer, si eum existimarem, <lb n="5"/>
            cum hoc diceret, significare uoluisse sibi placere innocentiam, <lb/>
            et ab eis, quibus hominum genus inuolueretur cupiditatibus <lb/>
            animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, <lb/>
            quam antea diligebam, etiamsi fortasse illi in puerorum aetatibus <lb/>
            libertatem quandam in ludendo et cibando atque ignauum <lb n="10"/>
            otium stultus adamasset? fac enim eum esse defunctum, <lb/>
            postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse <lb/>
            quicquam, ut aperiret sententiam suam: essetne quisquam <lb/>
            tam inprobus. qui mihi suscenseret, cum hominis laudarem <lb/>
            propositum et uoluntatem per illa ipsa uerba, quae acceperam? <lb n="15"/>
            quid? quod etiam iustus rerum existimator non dubitaret <lb/>
            fortasse laudare opinionem ac uoluntatem meam, cum et <lb/>
            innocentia mihi placeret et homo de homine in re dubia <lb/>
            bene potius existimarem, cum etiam male liceret. 
</p></div></div></body></text></TEI>