His omnibus modis dominus noster Iesus Christus et apostoli usi sunt. nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas euulsissent. non legistis, inquit, quod fecit Dauid, cum esuriret, et qui cum eo erant; quomodo intrauit indomum dei et panes propositionis manducauit, quos non licebat ei manducare neque eis, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus. ad aetiologiam uero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abici nisi fornicationis causa relatumque esset ab interrogantibus Moysen libello dato repudii permisisse licentiam, hoc, inquit, Moyses fecit propter duritiam cordis uestri. hic enim causa reddita est, cur illud a Moyse pro tempore bene permissum sit, ut hoc, quod 19 Matth. 12, 3 sq. 26 Matth. 19, 8 2 sic] sit Ch 3 animaduersis Ch animaduerteris p 7 quoquo] quo Ch erram Ch inflatu V 10 (et 23) ethymologia Ch ęthimo- logiA Mm aahimologia S Pp 19 legis Ch 20 quomodo-eis (inf . ro text. m. 1 adscr.) p 21 ppositionis (ro add. et es in is mut. m . 2) P -f e 24 xpof Ch abici nisi] auicinis Ch 26 moyse$S1 27 quur P (sic ubique) quur (sic ubtgue) p 28 sit] est V Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare uideretur. horum autem temporum uices atque ordinem mira quadam diuinae prouidentiae dispositione digestum atque conpositum longum est explanare. Iam porro analogiam, qua utriusque testamenti congruentia perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes, quorum auctoritati illi cedunt? cum secum ipsi considerare possunt, quam multa soleant dicere inmissa esse scripturis diuinis a nescio quibus corruptoribus ueritatis. quae uox mihi semper quidem, etiam cum eos audirem, inualidissima uisa est; nec mihi soli, sed etiam tibi - nam bene memini — et nobis omnibus, qui paulo maiorem diligentiam in iudicando habere conabamur quam turba credentium. nunc uero posteaquam mihi sunt exposita et enodata multa, quae me maxime mouebant, ea scilicet, in quibus illorum plerumque se iactat et quo securius sine aduersario, eo effusius exultat oratio, nihil mihi uidetur ab eis inpudentius dici uel, ut mitius loquar, incuriosius et inbecillius quam scripturas diuinas esse corruptas, cum id nullis in tam recenti memoria extantibus exemplaribus possint conuincere. si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas non putasse, quod ab his essent conscriptae, quos uerum scripsisse non arbitrarentur, esset utcumque tergiuersatio eorum rectior uel error humanior. hoc enim de illo libro fecerunt, qui Actus apostolorum' inscribitur. quod eorum consilium cum mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. non enim sapientiam hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. tanta enim liber iste habet, quae similia sint his, quae accipiunt, ut magnae stultitiae mihi uideatur non et hunc accipere et, si quid ibi eos offendit, falsum atque inmissum dicere. aut si talis oratio 0 1 alio iam tempore S m1 alio m iam tempore V 5 analogia b 6perspicitur]psncHCkususCks7nmPconsideraripI 6 perspicitur] psncit Ch usus Ch S 7 con P considerari P1 possint P S M m p b 8 immisa Ch 9 quae] aquae Ch quidgmP 10 audiretCh 11 et nobis] nobisque SM Vm nobis b 13 uero om. V bn 14 moneant eas Ch 16 aduersarios Ch 17 his V 19 extantis S extantis M 28 rectior] tectior SM Pp m b 27 in his Ch inpudens est, sicuti est, cur in Pauli epistulis, cur in quattuor euangelii libris ea ualere aliquid putant, in quibus haud scio an multo plura sint proportione quam in illo libro esse potuerunt, quae a corruptoribus interiecta credi uolunt ? sed nimirum illud est, quod mihi uidetur, quod peto placidissimo et serenissimo iudicio mecum consideres. nosti enim, quod auctoris sui Manichaei personam in apostolorum numerum inducere molientes dicunt spiritum sanctum, quem dominus discipulis se missurum esse promisit, per ipsum ad nos uenisse. itaque si illos Actus apostolorum' acciperent, in quibus euidenter aduentus sancti spiritus praedicatur, non inuenirent, quomodo id inmissum esse dicerent. uolunt enim nescio quos corruptores diuinorum librorum ante ipsius Manichaei tempora fuisse, corrupisse autem illos, qui Iudaeorum legem euangelio miscere cupiebant. hoc de spiritu sancto dicere nequeunt, nisi forte diuinasse illos adserant et posuisse in suis libris, quod contra futurum aliquando Manichaeum, qui spiritum sanctum per se missum esse diceret, proferretur. uerum de spiritu sancto alias planius aliquid eloquemur. nunc ad hoc, quod intenderam, redeamus. Nam et historiam ueteris testamenti et aetiologiam et analogiam in nouo testamento inueniri satis, ut puto, est demonstratum; de allegoria restat ostendere. ipse liberator noster in euangelio allegoriam utitur ex uetere testamento. generatio, inquit, haec signum quaerit; non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. sicut enim Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus fuit, sic et filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae. 11 cf. Act. 2, 2 sqq. 24 Matth. 12, 39 sq. c 2 euangeliis Ch puter b haud] aut Ch 4 interiepta P k B 8 spiritum] xpm Ch 11 ad uentus V 14 euangeliis V 15 cupiebat P hoc aut P 16 et] ut Ch potuisse V 18 dicere V 21 etthimologift Ch aahimologii S M Pp m 24 allegoria SM Pp m b 25 non] et non SMtnb 26 ionas fuit in uentre m coeti ChS cati M V m flllm 11.01. 28 ita erit in corde terrg r m tribus-noctibus om. V nam quid ego de apostolo Paulo dicam. qui etiam ipsam Exodi historiam futurae christianae plebis allegoriam fuisse significat ad Corinthios epistula prima? nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et mari; et omnes eundem cibum spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali petra prosequenti eos; petra autem fuit Christus. sed non in pluribus eorum bene conplacuit deo; prostrati enim sunt in deserto. haec autem figurae nostrae fuerunt, ut non simus cupidi malorum, sicut et illi concupierunt. neque idola colamus, sicut quidam ex illis, sicut scriptum est: et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. neque fornicemur. sicut quidam ex illis fornicati sunt, et ceciderunt uno die uiginti tria milia hominum. neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentauerunt et a serpentibus interierunt. neque murmuremus, sicut quidam ex illis murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. omnia autem ista in figura contingebant illis; scripta autem sunt ad correptionem nostram, inquos finis saeculorum deuenit. est item apud apostolum allegoria quaedam, sane ad causam maxime pertinens, ideo quod idem ipsi eam in disputando proferre atque ostentare consuerunt. idem enim Paulus dicit ad Galatas: scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit.unumdeancilla et unum delibera;sed is quidem, 3 I. Cor. 10, 1 sqq. 26 Galat. 4, 22 sqq. 5 moyse SVMmb mose// (n eras.) p 6 mari] in mari PSMVpmb ncfto et—manducauerunt (in mg.) m 7 mand.erunt Ch* 8 enim] autem S Vm b 9 consequenti Sm V1 conequente M b fuit] erat b 10 pluri- miaSVm 11 sunt enim b 13 ex ipsisaFm 14 et a.sed. om. SPpMVmb 16 una SM Pp Vmb 17 temptemus SMmPb 18 temptauerftt b perierunt Sm 21 contigerbant V contingebat Ch correctionem (c alt. corr. ex p) V 22 fines deuenerunt Pb 28 item] autem S Vm allegoria Ch sana Ch 25 ostendere b 26 abraft b qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt per allegoriam dicta. nam haec sunt duo testamenta: unum quidem de monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia. quae confinis est ei, quae nunc est Hierusalem, et seruit cum filiis suis. quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare legem conantur, eas scripturas adprobare nos cogunt. adtendunt enim, quod dictum est in seruitute esse eos, qui sub lege sunt, et id ultimum prae ceteris uentilant: euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. nos haec omnia uera esse concedimus nec illam legem necessariam esse dicimus nisi eis, quibus est adhuc utilis seruitus, ideoque utiliter esse latam, quod homines, qui reuocari a peccatis ratione non poterant, tali lege cohercendi erant, poenarum scilicet istarum, quae uideri ah stultis possunt, minis atque terroribus: a quibus gratia Christi cum liberat, non legem illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non seruire timore legis inuitat. ipsa est gratia, id est beneficium, quod non intellegunt sibi uenisse diuinitus, qui adhuc esse cupiunt sub uinculis legis. quos merito Paulus obiurgat tamquam infideles, quia a seruitute, cui certo tempore iustissima dei dispositione subiecti erant, iam per dominum nostrum Iesum se liberatos esse non credunt. hinc est illud eiusdem apostoli: lex enim paedagogus noster erat in Christo. ille igitur 12 Galat. 5, 4 27 Galat. 3, 24 2 repmissionê V 4 acar Ch 5 enim] autem V nI qui mP2 ei] et Ch 6 in n hyerusalem Ch 7 sursum om . est V 9 minime] minime sed in mg . nimigS'i non minimailf minime (non add. m. 2)Pnimium Vm 11 eos esse V 12 uentilante uacuati Ch 13 a] om. S Mb 14 nos autem V concedamus V 17 cohercendi MChm cohercendi S 18 ab] as M Tn 19 cum] nos b 20 dampnat V nos] non Ch 21 eeruire (a corr. in i) S V P* (re ex ri corr.) timori S Pp Vinb 24 qui S a om. M seruituti b 27 lex] ex Ch paedagogus—igitur om. Ch paedagogum dedit hominibus. quem timerent, qui magistrum postea, quem diligerent. in quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christianos uti fas non est, quale uel sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huiusmodi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius quam quicquid ibi est accipi ad litteram, id est ad uerbum; nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat; inde est: id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti manet, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur. euacuatur namque in Christo non uetus testamentum, sed uelamen eius, ut per Christum intellegatur et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. statim quippe idem apostolus subicit: cum autem transieris ad Christum, auferetur uelamen; non enim ait: auferetur lex aut testamentum uetus. non igitur per domini gratiam, tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt, sed tegmen potius, quo utilia tegebantur. hoc modo agitur cum iis, qui studiose ac pie, non turbide atque inprobe scripturarum illarum sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum et causae factorum atque dictorum et ueteris testamenti ad nouum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet, relinquatur. et figurarum tanta secreta, ut omnia, quae interpretando eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec uolunt ante condemnare quam discere. Sed ut omissa interim altitudine scientiae sic agam tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo, id est sicut ego possum, non sicut doctissimos uiros posse miratus sum: tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid 8 II Cor. 8, 6 et 14 et 16 1 quijquem V 5 omnes Ch 7autem om.SMmV reelariP, 10euacuetur £ 13 ad opertum V 15 non ait enim V 18 his Ch SM Vpb iis d re I. I (ex his m . 2 corr.) P 19 turbipe m1 20 ł4quirunt 82 wqrunt m2 ad- 11 quirunt V 21 ceteris S 24 eruntur Ch 26 interi Ch altitudine] multitudine S V 27 agendo Ch legunt. de singulis dicam. primum genus est, in quo id quod falsum est uerum putatur, cum aliud qui scripsit putauerit. alterum est, quamuis non tam late patens, non tamen minus noxium, cum id quod falsum est uerum putatur, id tamen putatur, quod etiam ille qui scripsit putauit. tertium est, cum ex alieno scripto intellegitur aliquid ueri, cum hoc ille qui scripsit non intellexerit. in quo genere non parum est utilitatis; immo si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. primi generis exemplum est, ut si quisquam uerbi gratia dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit. hic enim errat duobus modis: quod et rem non credendam credit neque id putandus est credidisse ille quem legit. alterum genus animaduerti sic potest: si quis, quia Lucretius animam ex atomis esse scribit eamque post mortem in easdem atomos solui atque interire, id uerum ac sibi credendum arbitretur. nam et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum est pro certo sibi persuasit, quamquam id Lucretius, cuius libris deceptus est, opinatus sit. quid enim huic prodest de auctoris sententia certum esse, quando sibi eum non per quem erraret, sed cum quo erraret, elegerit? tertio generi est illud adcommodatum: si quis Epicurum lecto eius in libris aliquo loco, ubi continentiam laudat, in uirtute illum summum bonum posuisse adseueret et ideo non esse culpandum. huic enim quid obest error Epicuri, si summum bonum hominis uoluptatem ille corporis credit, cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque sententiae neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? hic error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus. 11 Aen. VI 566 sqq. 2 cum-putauerit in mg. m 7 inmo V 10 radamantum ChSPpM nduuatri reclamanttt m reclamantd V 12 et quod rem V 13 querit Ch 14 sic s. I. S om. M 15 eosdem Sm 17 miser est] miseret Ch si--est infm text. P 19 est V 28 laudant Ch 24 poauisse-bonum inf. text. m. 2 adscr. S non om. V quid] quod Ch 28 hic enim V quid enim? si mihi de aliquo, quem diligerem. nuntiaretur, quod sibi, cum esset barbatus, pueritiam atque infantiam ita placere multis audientibus dixerit. ut etiam iurauerit se similiter uelle uiuere, idque ita mihi probaretur, ut inpudenter negarem, num reprehendendus cuipiam uiderer, si eum existimarem, cum hoc diceret, significare uoluisse sibi placere innocentiam, et ab eis, quibus hominum genus inuolueretur cupiditatibus animum alienum, et ex eo illum magis magisque diligerem, quam antea diligebam, etiamsi fortasse illi in puerorum aetatibus libertatem quandam in ludendo et cibando atque ignauum otium stultus adamasset? fac enim eum esse defunctum, postquam hoc mihi nuntiatum est, nec interrogari a me potuisse quicquam, ut aperiret sententiam suam: essetne quisquam tam inprobus. qui mihi suscenseret, cum hominis laudarem propositum et uoluntatem per illa ipsa uerba, quae acceperam? quid? quod etiam iustus rerum existimator non dubitaret fortasse laudare opinionem ac uoluntatem meam, cum et innocentia mihi placeret et homo de homine in re dubia bene potius existimarem, cum etiam male liceret.