<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><milestone unit="altchapter" n="2"/> Nam bene nosti, quod reprehendentes Manichaei catholicam <lb/>
            fidem et maxime uetus testamentum discerpentes et dilaniantes <lb/>
            commouent inperitos: qui profecto nesciunt, quatenus sint <lb/>
            accipienda illa et quemadmodum hausta utiliter in uenas <lb/>
            quasi uagientium adhuc animarum medullasque descendant. et <lb n="25"/>
            quia sunt ibi quaedam. quae suboffendant animos ignaros et <lb/>
            neglegentes sui — quae maxima turba est — populariter <lb/>
            accusari possunt; defendi autem populariter propter mysteria, <lb/>
            quae his continentur, non a multis admodum possunt. qui <lb/>
            uero pauci hoc facere nouerunt, non amant propatula et:

<note type="footnote" rend="script"> 11 <lb/>
            2 ore] eo re <hi rend="italic">Ch</hi> 8 <hi rend="italic">deserit SMVPmb</hi> deaereritjp 4 tu mea] td <lb/>
            ra <lb/>
            ea <hi rend="italic">Ch</hi> 9 implicatos <hi rend="italic">Ch</hi> 10 inanite <hi rend="italic">F1</hi> 11 perneciosis S 12 andire <lb/>
            cuperem <hi rend="italic">b</hi> 16 nalitndinem <hi rend="italic">SM Pp m b</hi> 18 cum] quS <hi rend="italic">Ch</hi> ista <hi rend="italic">S <lb/>
            Mm Pp Vb</hi> 22 discernentes <hi rend="italic">Ch</hi> 23 quatinus (e <hi rend="italic">in</hi> i <hi rend="italic">corr. m</hi>. 2) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            24 austa <hi rend="italic">Ch</hi> in uenas] inuenies <hi rend="italic">V</hi> 29 in his <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="7"/>
            famigerula quaedam in disputatione certamina et ob hoc minime <lb/>
            noti sunt, nisi his, qui eos instantissime requirunt. de hac igitur <lb/>
            Manichaeorum temeritate, qua uetus testamentum et catholicam <lb/>
            fidem reprehendunt, accipe, obsecro, quae me moueant. opto <lb/>
            autem ac spero te hoc animo accepturum, quo a me dicuntur. <lb n="5"/>
            scit autem deus, cui nota sunt arcana conscientiae meae, nihil <lb/>
            me in hoc sermone malitiose agere, sed ut existimo accipiendum <lb/>
            esse ueri probandi causa: cui uni rei uiuere iam diu statuimus <lb/>
            et incredibili sollicitudine, ne mihi errare uobiscum facillimum <lb/>
            fuerit, iter autem rectum uobiscum tenere sit, ne durius loquar, <lb n="10"/>
            difficillimum. sed praesumo, quod et in hac spe, qua spero <lb/>
            uos uiam sapientiae mecum obtenturos, non me deseret ille. <lb/>
            cui sacratus sum: quem dies noctesque intueri conor et <lb/>
            propter peccata mea propterque consuetudinem plagis ueternosarum <lb/>
            opinionum sauciatum oculum animae gerens inualidum <lb n="15"/>
            me esse cognosco saepe cum lacrimis. et quemadmodum post <lb/>
            longam caecitatem ac tenebras luminibus uix apertis et adhuc <lb/>
            lucem palpitando atque auersando, quam tamen desiderant, <lb/>
            recusantibus, praesertim si eis solem istum quispiam conetur <lb/>
            ostendere: ita mihi nunc euenit, non neganti esse ineffabile <lb n="20"/>
            quiddam et singulare animae bonum, quod mente uideatur, et <lb/>
            me ad contemplandum nondum esse idoneum cum fletu et <lb/>
            gemitu confitenti. non me ergo deseret, si nihil fingo, si <lb/>
            officio ducor, si ueritatem amo, si amicitiam diligo, si multum <lb/>
            metuo, ne fallaris. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>