<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p><milestone unit="altchapter" n="18"/> Quamobrem si quid te uel ratio, uel oratio nostra <lb/>
            commouit et si ueram, ut credo, curam tui geris, uelim me <lb/>
            audias et bonis praeceptoribus catholicae christianitatis te pia <lb/>
            fide, alacri spe, simplici caritate committas deumque ipsum,<lb n="10"/>
            cuius unius et bonitate facti sumus et iustitia poenas luimus <lb/>
            et clementia liberamur, orare non cesses. ita tibi neque praecepta <lb/>
            et disputationes doctissimorum hominum et uere christianorum <lb/>
            neque libri neque serenae ipsae cogitationes defuerint, <lb/>
            quibus facile quod quaeris inuenias. nam istos uerbosos et<lb n="15"/>
            miseros — quid enim aliud mitius dixerim ? — penitus desere: <lb/>
            qui dum nimis quaerunt, unde sit malum, nihil reperiunt nisi <lb/>
            malum. in qua quaestione saepe auditores erigunt ad quaerendum, <lb/>
            sed ea docent excitatos, ut uel dormire semper satius <lb/>
            sit quam illo modo euigilare. de lethargicis enim phreneticos<lb n="20"/>
            faciunt: inter quos morbos. cum sit uterque plerumque mortiferus, <lb/>
            hoc tamen interest, quod lethargici sine aliena uexatione <lb/>
            moriuntur, phreneticus autem multis sanis et eis potissimum, <lb/>
            qui uolunt subuenire, metuendus est. nam neque deus mali <lb/>
            auctor est nec umquam eum quicquam fecisse paenituit nec <lb n="25"/>
            ullius commotionis animi tempestate turbatur nec terrae particula <lb/>
            regnum eius est, nulla flagitia uel scelera probat aut <lb/>
            imperat, numquam mentitur. haec enim atque huiusmodi nos <lb/>
            mouebant, cum ea magnis inuectionibus quaterent et hanc esse

<note type="footnote" rend="script"> 1 robore] labore <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> prędictę »1 5 litros <hi rend="italic">Ch</hi> suis] uis <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            6 audere] uelle <hi rend="italic">SPpMVtnb</hi> 7 te <hi rend="italic">om. V</hi> uel ratio <hi rend="italic">om. Ch</hi> uel <lb/>
            oratio] <hi rend="italic">om. Pp (in mg. m. 2 add.)</hi> 8 commouet <hi rend="italic">V</hi> tu <hi rend="italic">V</hi> geris] <lb/>
            d <lb/>
            generis <hi rend="italic">Ch</hi> 10 committis <hi rend="italic">Ch</hi> 12 tibi] ibi <hi rend="italic">Ch</hi> 14 ipse <hi rend="italic">Ch</hi> 16 alius <lb/>
            (d <hi rend="italic">a m. I) P</hi> deserere <hi rend="italic">Vm</hi> 18 quaestiones <hi rend="italic">Ch</hi> 20 lęthargicis ..:U <lb/>
            freneticos <hi rend="italic">lib</hi>. 21 uterque <hi rend="italic">om. Vtn (m. 2 add.)</hi> 23 sanis] <lb/>
            satis <hi rend="italic">SVmb</hi> 25 penituit <hi rend="italic">Ch</hi> 29 magis <hi rend="italic">SMPpb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            ueteris testamenti disciplinam insimularent: quod omnino falsissimum <lb/>
            est. itaque illos recte reprehendere ista concedo. <lb/>
            quid ergo didici? quid putas, nisi cum ista reprehenduntur, <lb/>
            disciplinam catholicam non reprehendi? ita quod apud eos <lb/>
            uerum didiceram. teneo, quod falsum putaueram, respuo. sed <lb n="5"/>
            et alia multa me docuit ecclesia catholica, quo illi homines <lb/>
            exangues corporibus, sed crassi mentibus aspirare non possunt: <lb/>
            deum non esse corporeum, nullam eius partem corporeis oculis <lb/>
            posse sentiri, nihil de substantia eius atque natura ullo modo <lb/>
            esse uiolabile aut commutabile aut compositicium aut fictum ; <lb n="10"/>
            quae si mihi concedis — non enim aliter de deo sentiendum <lb/>
            est —, omnia illorum machinamenta subuersa sunt. illud uero <lb/>
            quomodo sit. ut nec deus malum genuerit aut fecerit nec <lb/>
            ulla sit fueritue umquam natura atque substantia, quam non <lb/>
            deus aut genuerit aut fecerit, et tamen a malo nos liberet <lb n="15"/>
            tam necessariis rationibus adprobatur, ut dubitari omnino non <lb/>
            possit, praesertim tibi atque talibus, si tamen bono ingenio <lb/>
            pietas et pax quaedam mentis accedat, sine qua de tantis rebus <lb/>
            nihil prorsus intellegi potest. et non hic fama de fumo est <lb/>
            et nescio qua fabella Persica. cui satis est aurem adcommodare <lb n="20"/>
            et animum non subtilem, sed plane puerilem. longe omnino, longe <lb/>
            se aliter, non ut Manichaei desipiunt, ueritas habet. sed <lb/>
            quoniam sermo iste noster multum processit longius quam <lb/>
            putabam, hic finem libro faciamus: in quo memineris uolo <lb/>
            nondum me Manichaeos coepisse refellere et illas nugas nondum <lb n="25"/>
            inuasisse neque de ipsa catholica magnum aliquid aperuisse, <lb/>
            sed uoluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam

<note type="footnote" rend="script"> 1 falsd <hi rend="italic">b</hi> 2 illo <hi rend="italic">V</hi> 6 quoj quod <hi rend="italic">M</hi> 7 adspirare (d <hi rend="italic">paene er.) P</hi> <lb/>
            8 deum] deum scilicet <hi rend="italic">(scil. m</hi>. 3 <hi rend="italic">8. I.) P</hi> 9 nullo r 10 uiolauile <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">commutabile om. Ch p</hi> composititium <hi rend="italic">Ch composicium p S M</hi> compositium <lb/>
            <hi rend="italic">(i exp. m. 1) Pcomposittl</hi> facttl <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. compositiciQ aut fictn) <lb/>
            11 sentiundum P 14 aut fuerit <hi rend="italic">V</hi> 15 non genuerit 8 16 rationibus <lb/>
            »r(nmen&gt;ir <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> approbatur m2 17 presertim <hi rend="italic">Ch</hi> 18 accedas <hi rend="italic">Ch</hi> 19 hic <lb/>
            non <hi rend="italic">SMm</hi> 20 aureQ <hi rend="italic">Ch</hi> 22 aliter qui ut (quA ut <hi rend="italic">in ras.) p</hi> manicheis <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 23 iste sermo <hi rend="italic">Spb</hi> 25 manicheos <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="48"/>
            opinionem de ueris christianis malitiose aut inperite nobis insinuatam <lb/>
            et erigere ad magna quaedam et diuina discenda. <lb/>
            quare hoc uolumen ita sese habeat; placatiore autem animo <lb/>
            tuo facto ero fortasse in ceteris promptior amen.

<note type="footnote" rend="script"> 1 aut <hi rend="italic">orn</hi>. V 2 erigereJ et egere <hi rend="italic">p</hi> magna'7 (m <hi rend="italic">er.) P</hi> 4 amen <lb/>
            <hi rend="italic">om. SPpMVm</hi> EXPLICIT LIBER DE VTILITATE CBEDENDI <hi rend="italic">Ch<lb/>
             fol. 95</hi>. EXPLICIT LIBER BEATI AVGVSTINI DE VTILITATE <lb/>
            CREDENDI <hi rend="italic">p</hi>. 76 <hi rend="italic">S</hi> EXPLICIT DE VTILITATE CREDENDI fol. 30 <lb/>
            <hi rend="italic">P 51 p</hi> </note> 
<pb n="49"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>