<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p><milestone unit="altchapter" n="17"/> Mores autem quilibet tantum ualent ad obtinendas hominum<lb n="20"/>
            mentes. ut etiam quae in his praua sunt, quod fere <lb/>
            superantibus libidinibus euenit, inprobare citius et detestari <lb/>
            quam deserere aut mutare possimus. parumne consultum rebus <lb/>
            humanis arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil <lb/>
            denique, quod corporis sensus adtingit, pro deo colendum esse. <lb n="25"/>
            ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi <lb/>
            disputant, sed inperitum etiam uulgus marium feminarumque <lb/>
            in tam multis diuersisque generibus et credit et praedicat?

<note type="footnote" rend="script">1 uisos <hi rend="italic">Ch</hi> sordis <hi rend="italic">Ch</hi> 3 resurgentes] et resurgentes <hi rend="italic">Ch</hi> 4 uiderent <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            beneficio quaedam corpori quaedam uero mente <hi rend="italic">Ch1</hi> 5 omniy <hi rend="italic">S</hi> hominibus] <lb/>
            omnibus <hi rend="italic">Vm</hi> 6 n consulebat S 9 die <hi rend="italic">Ch</hi> 11 decedgtes <hi rend="italic">b</hi> 14 hebescet <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            e h. <lb/>
            hbescit <hi rend="italic">P</hi> ebescit <hi rend="italic">p</hi> 17 opportunissime <hi rend="italic">PpSMVb</hi> 21 quodj quos <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            22 uenit <hi rend="italic">Ch</hi> euenit <hi rend="italic">M</hi> 24 igne <hi rend="italic">Ch</hi> 26 quem] qua <hi rend="italic">SMb</hi> que I <lb/>
            intellectum <hi rend="italic">Ch</hi> ambigendum <hi rend="italic">S M m</hi> esse non pauca <hi rend="italic">V</hi> doctissimtl <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            quod continentia usque ad tenuissimum uictum panis et aquae <lb/>
            et non cotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies <lb/>
            perpetuata ieiunia, quod castitas usque ad coniugii prolisque <lb/>
            contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas, <lb/>
            quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus. <lb n="5"/>
            quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad <lb/>
            desiderium mortis intenditur? pauci haec faciunt, pauciores <lb/>
            bene prudenterque faciunt, sed populi probant, populi laudant, <lb/>
            populi fauent, diligunt postremum populi: populi suam inbecillitatem, <lb/>
            quod ipsa non possunt, non sine prouectu mentis <lb n="10"/>
            in deum nec sine quibusdam scintillis uirtutis accusant. hoc <lb/>
            factum est diuina prouidentia per prophetarum uaticinia, per <lb/>
            humanitatem doctrinamque Christi, per apostolorum itinera, <lb/>
            per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per' <lb/>
            sanctorum praedicabilem uitam atque in his uniuersis digna <lb n="15"/>
            rebus tantis atque uirtutibus pro temporum oportunitate miracula. <lb/>
            cum igitur tantum auxilium dei, tantum profectum <lb/>
            fructumque uideamus, dubitabimus nos eius ecclesiae condere <lb/>
            gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica <lb/>
            sede per successiones episcoporum frustra haereticis <lb n="20"/>
            circumlatrantibus et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum <lb/>
            grauitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis <lb/>
            columen auctoritatis obtinuit? cui nolle primas dare <lb/>
            uel summae profecto inpietatis est uel praecipitis adrogantiae. <lb/>
            nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis uia est, <lb n="25"/>
            nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum

<note type="footnote" rend="script"> 1 continentius quae <hi rend="italic">Ch</hi> 2 cottidiana <hi rend="italic">Ch</hi> 4 contemptum) cfitentQ b <lb/>
            r v <lb/>
            8 prudenteq' m1 laudant] <hi rend="italic">audiant M audiant S'ZP</hi> audiunt <hi rend="italic">(i in raa.) p<lb/>
             Vmb</hi> 9 fabent <hi rend="italic">Ch</hi> postremo <hi rend="italic">Mmb</hi> populi <hi rend="italic">(in. fin. yom. Sm</hi> 10 ipsa <hi rend="italic">Ch</hi> (p. <hi rend="italic">m 2. <lb/>
             ex b</hi> (?) <hi rend="italic">corr.)</hi> ista <hi rend="italic">PpMVmb</hi> isti S non (a. sine) <hi rend="italic">Ch :</hi> nec <hi rend="italic">PpSMVmb</hi> profectu <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> l2 per <hi rend="italic">om. V</hi> 14 contumelias martyrum <hi rend="italic">V</hi> 16 opportunitate <hi rend="italic">Pp Vb</hi> <lb/>
            18 fructumquae <hi rend="italic">Ch</hi> dubitauim' <hi rend="italic">b</hi> concedere <hi rend="italic">V</hi> 22 maiestate <hi rend="italic">("" er.) P</hi> <lb/>
            p. <lb/>
            damnantes <hi rend="italic">Ch</hi> damnantis <hi rend="italic">SMb</hi> dampnajitis <hi rend="italic">m1</hi> damanTif (t <hi rend="italic">paene er.) p</hi> <lb/>
            ctilmeai <lb/>
            damnaQtif <hi rend="italic">P</hi> 28 columen] culmen columen <hi rend="italic">M1</hi> culmen <hi rend="italic">V m p</hi> primicias <lb/>
            dare <hi rend="italic">Vb</hi> 24 summe <hi rend="italic">Ch</hi> 25 salutemquae <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="46"/>
            esse opi atque auxilio diuino, quam tanto robore praeditae <lb/>
            auctoritati uelle resistere? et si unaquaeque disciplina, quamquam <lb/>
            uilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum <lb/>
            requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum <lb/>
            sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere<lb n="5"/>
            et incognitos audere damnare ? 
</p></div></div></body></text></TEI>