Mores autem quilibet tantum ualent ad obtinendas hominum mentes. ut etiam quae in his praua sunt, quod fere superantibus libidinibus euenit, inprobare citius et detestari quam deserere aut mutare possimus. parumne consultum rebus humanis arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil denique, quod corporis sensus adtingit, pro deo colendum esse. ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi disputant, sed inperitum etiam uulgus marium feminarumque in tam multis diuersisque generibus et credit et praedicat? 1 uisos Ch sordis Ch 3 resurgentes] et resurgentes Ch 4 uiderent Ch beneficio quaedam corpori quaedam uero mente Ch1 5 omniy S hominibus] omnibus Vm 6 n consulebat S 9 die Ch 11 decedgtes b 14 hebescet Ch e h. hbescit P ebescit p 17 opportunissime PpSMVb 21 quodj quos Ch 22 uenit Ch euenit M 24 igne Ch 26 quem] qua SMb que I intellectum Ch ambigendum S M m esse non pauca V doctissimtl Ch . quod continentia usque ad tenuissimum uictum panis et aquae et non cotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies perpetuata ieiunia, quod castitas usque ad coniugii prolisque contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas, quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus. quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad desiderium mortis intenditur? pauci haec faciunt, pauciores bene prudenterque faciunt, sed populi probant, populi laudant, populi fauent, diligunt postremum populi: populi suam inbecillitatem, quod ipsa non possunt, non sine prouectu mentis in deum nec sine quibusdam scintillis uirtutis accusant. hoc factum est diuina prouidentia per prophetarum uaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per' sanctorum praedicabilem uitam atque in his uniuersis digna rebus tantis atque uirtutibus pro temporum oportunitate miracula. cum igitur tantum auxilium dei, tantum profectum fructumque uideamus, dubitabimus nos eius ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica sede per successiones episcoporum frustra haereticis circumlatrantibus et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum grauitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis columen auctoritatis obtinuit? cui nolle primas dare uel summae profecto inpietatis est uel praecipitis adrogantiae. nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis uia est, nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum 1 continentius quae Ch 2 cottidiana Ch 4 contemptum) cfitentQ b r v 8 prudenteq' m1 laudant] audiant M audiant S'ZP audiunt (i in raa.) p Vmb 9 fabent Ch postremo Mmb populi (in. fin. yom. Sm 10 ipsa Ch (p. m 2. ex b (?) corr.) ista PpMVmb isti S non (a. sine) Ch : nec PpSMVmb profectu V l2 per om. V 14 contumelias martyrum V 16 opportunitate Pp Vb 18 fructumquae Ch dubitauim' b concedere V 22 maiestate ("" er.) P p. damnantes Ch damnantis SMb dampnajitis m1 damanTif (t paene er.) p ctilmeai damnaQtif P 28 columen] culmen columen M1 culmen V m p primicias dare Vb 24 summe Ch 25 salutemquae Ch esse opi atque auxilio diuino, quam tanto robore praeditae auctoritati uelle resistere? et si unaquaeque disciplina, quamquam uilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere et incognitos audere damnare ?