<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p><milestone unit="altchapter" n="16"/> Haec est, crede, saluberrima auctoritas haec prius <lb/>
            mentis nostrae a terrena inhabitatione suspensio, haec in uerum <lb/>
            deum ab huius mundi amore conuersio. sola est auctoritas, <lb/>
            quae commouet stultos, ut ad sapientiam festinent. quamdiu<lb n="20"/>
            intellegere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi <lb/>
            miserum est; sed certe miserius non moueri. si enim dei <lb/>
            prouidentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione <lb/>
            satagendum. sin uero et species rerum omnium, quam profecto <lb/>
            ex aliquo uerissimae pulchritudinis fonte manare credendum <lb n="25"/>
            est, et interior nescio qua conscientia deum quaerendum <lb/>
            deoque seruiendum meliores quosque animos quasi publice <lb/>
            priuatimque cohortatur: non est desperandum ab eodem ipso

<note type="footnote" rend="script"> I <lb/>
            1 commodius (s <hi rend="italic">8. I. a m. 3) P</hi> commotorum] com mutorum <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            (lntj <hi rend="italic">add.)</hi> 8 inuitarentur <hi rend="italic">V</hi> 9 adipisci] ad ipsie <hi rend="italic">Ch</hi> 10 id] uel <lb/>
            id <hi rend="italic">V</hi> plsene <hi rend="italic">S</hi> 12 illa <hi rend="italic">b</hi> 14 iam] ille <hi rend="italic">srm,</hi> * 17 crede mihi <lb/>
            (mihi <hi rend="italic">8. I. add. m. 2) m</hi> 18 meritis <hi rend="italic">b</hi> a terrena] aeteriftu F 19 deum <lb/>
            uerum <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 20 festinent <hi rend="italic">b (in marg. al</hi>. festinetur) : ffestinetur <hi rend="italic">SM<lb/>
             VChPin festinentur p</hi> 23 regione <hi rend="italic">V</hi> 24 si <hi rend="italic">V et]</hi> est <hi rend="italic">Ch</hi> omnium <lb/>
            rerum <hi rend="italic">V</hi> 25 uerissime <hi rend="italic">Sm</hi> 26 quae P1 28 hortatur <hi rend="italic">SPpMVbm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            deo auctoritatem aliquam constitutam, quo uelut gradu certo <lb/>
            innitentes adtollamur in deum. haec autem seposita ratione, <lb/>
            quam sinceram intellegere, ut saepe diximus, difficillimum <lb/>
            stultis est, dupliciter nos mouet: partim miraculis. partim <lb/>
            sequentium multitudine. nihil horum est necessarium sapienti, <lb n="5"/>
            quis negat? sed id nunc agitur, ut sapientes esse possimus, <lb/>
            id est inhaerere ueritati: quod profecto sordidus animus non <lb/>
            potest. sunt autem sordes animi. ut breui explicem. amor <lb/>
            quarumlibet rerum praeter animum et deum; a quibus sordibus <lb/>
            quanto est quisque purgatior, tanto uerum facilius intuetur. <lb n="10"/>
            uerum igitur uidere uelle, ut animum purges, cum ideo purgetur, <lb/>
            ut uideas, peruersum certe atque praeposterum est. <lb/>
            homini ergo non ualenti uerum intueri, ut ad id fiat idoneus <lb/>
            purgarique se sinat, auctoritas praesto est: quam, ut paulo <lb/>
            ante dixi. partim miraculis, partim multitudine ualere nemo <lb n="15"/>
            ambigit. miraculum uoco quicquid arduum aut insolitum supra <lb/>
            spem uel facultatem mirantis adparet. in quo genere nihil est <lb/>
            populis aptius et omnino stultis hominibus quam id, quod <lb/>
            sensibus admouetur. sed rursus haec in duo diuiduntur: quaedam <lb/>
            enim sunt. quae solam faciunt admirationem, quaedam <lb n="20"/>
            uero magnam etiam gratiam beneuolentiamque conciliant. nam <lb/>
            si quis uolantem hominem cernat, cum ea res nihil spectatori. <lb/>
            adferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur tantummodo. <lb/>
            si quis autem graui et desperato morbo adfectus mox, <lb/>
            ut iussum fuerit, conualescat, admirationem sanitatis suae <lb n="25"/>
            sanantis etiam caritate superabit. talia facta sunt illo tempore, <lb/>
            quo deus in uero homine, quantum sat erat, hominibus adparebat: <lb/>
            sanati languidi, mundati leprosi; incessus claudis,

<note type="footnote" rend="script"> 1 auctoritate <hi rend="italic">Ch</hi> certu <hi rend="italic">Ch</hi> 3 sincera <hi rend="italic">Ch</hi> 5 <hi rend="italic">estjesse SpVmb</hi> <lb/>
            6 sed id] se sid <hi rend="italic">Ch</hi> 7 animus <hi rend="italic">(8. l. m</hi>. 2) <hi rend="italic">Ch</hi> 8 animi sordes <hi rend="italic">Y</hi> sordida <lb/>
            rmm <lb/>
            an. <hi rend="italic">b</hi> 9 qualuralibet <hi rend="italic">S (m. 2 corr. uid.)</hi> 10 quiaque] quis <hi rend="italic">PMYmbS</hi> <lb/>
            (a. <hi rend="italic">I.) p (in mg</hi>. m. 2) uero <hi rend="italic">Ch</hi> 17 genera <hi rend="italic">Ch</hi> in quo nihil est genere <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            tft <lb/>
            20 sunt <hi rend="italic">om. Ch</hi> 21 beniuolentiaq; <hi rend="italic">b</hi> 22 uolantem] uolunrS (ra <hi rend="italic">m. 2<lb/>
             add.) Ch</hi> 28 conferat <hi rend="italic">M</hi> 25 ammirationem <hi rend="italic">SlM</hi> 26 taliaj alia <hi rend="italic">SM</hi> <lb/>
            27 quantum <hi rend="italic">(m</hi>. 2 <hi rend="italic">8. I.) Ch</hi> 28 languidi (8. <hi rend="italic">I</hi>. m. 2) <hi rend="italic">Ch</hi> incestos <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            caecis uisus, surdis auditus est redditus. homines illius temporis <lb/>
            aquam in uinum conuersam, saturata quinque milia <lb/>
            quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes <lb/>
            uiderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio, quaedam <lb/>
            uero menti occultiore signo, et omnia hominibus maiestatis<lb n="5"/>
            testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium <lb/>
            diuina commouebat auctoritas. cur, inquis, ista modo <lb/>
            non fiunt? quia non mouerent, nisi mira essent; at si solita <lb/>
            essent, mira non essent. nam diei et noctis uices et constantissimum <lb/>
            ordinem rerum caelestium, annorum quadrifariam<lb n="10"/>
            conuersionem, decidentes redeuntesque frondes arboribus, infinitam <lb/>
            uim seminum, pulchritudinem lucis, colorum, sonorum. <lb/>
            odorum saporumque uarietates da qui primum uideat atque <lb/>
            sentiat, cum quo tamen loqui possimus, hebescit obruiturque <lb/>
            miraculis; nos uero haec omnia non cognoscendi facilitate —<lb n="15"/>
            quid enim causis horum obscurius? — sed certe sentiendi <lb/>
            adsiduitate contemnimus. facta sunt igitur illa oportunissime, <lb/>
            ut his multitudine credentium congregata atque propagata in <lb/>
            ipsos mores utilis conuerteretur auctoritas. 
</p></div></div></body></text></TEI>