<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><p><milestone unit="altchapter" n="15"/> Quamobrem tametsi docere non ualeo, monere tamen <lb/>
            non desino, ut quoniam multi se sapientes uideri uolunt neque <lb/>
            utrum sint, stultis dinoscere facile est, omni intentione uotisque <lb/>
            omnibus, gemitibus denique uel etiam, si fieri potest, <lb/>
            fletibus deum deprecare, ut te ab erroris malo liberet, si tibi <lb n="15"/>
            beata uita cordi est. quod facilius fiet, si praeceptis eius, quae <lb/>
            tanta ecclesiae catholicae auctoritate firmata esse uoluit, libens <lb/>
            obtemperes. cum enim sapiens sit deo ita mente coniunctus, <lb/>
            ut nihil interponatur, quod separet — deus enim est ueritas <lb/>
            nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non ueritatem mente <lb n="20"/>
            contingat —: negare non possumus inter stultitiam hominis <lb/>
            et sincerissimam dei ueritatem medium quiddam interpositam <lb/>
            esse hominis sapientiam. sapiens enim, quantum datum est, <lb/>
            imitatur deum; homini autem stulto ad imitandum salubriter <lb/>
            nihil est homine sapiente propinquius: quem quoniam. ut dictum <lb n="25"/>
            est, intellegere ratione non facile est, oportebat quaedam miracula <lb/>
            ipsis oculis admoueri, quibus utuntur stulti multo quam

<note type="footnote">1 Ioh. 14, 1 3 cf. Matth. 8, 8 </note>

<note type="footnote" rend="script">In - o <lb/>
            1 nihili <hi rend="italic">b</hi> deo m1 I d6 <hi rend="italic">Y</hi> 3 in domtl <hi rend="italic">b</hi> 5 saoatura] sancto atura <lb/>
            (c 0i. 2 <hi rend="italic">add.) Ch</hi> auctoritatem <hi rend="italic">om. Ch</hi> 6 auctoritate <hi rend="italic">(m. 3 8. I.) P</hi> <lb/>
            auctoritatd meruit: fidem sqq. <hi rend="italic">b</hi> 7 religiong statuSs <hi rend="italic">b</hi> 13 stulti sunt <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            j <lb/>
            stulti <hi rend="italic">SMVmb</hi> 15 deprecare (a <hi rend="italic">in ras.) Ch</hi> depraeceris <hi rend="italic">V</hi> deprecar? <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            erroris (e <hi rend="italic">corr</hi>. in i) <hi rend="italic">SM</hi> 16 quo <hi rend="italic">SM</hi> 18 enim] autem <hi rend="italic">Y</hi> 21 inter <lb/>
            stultitiam] interstiustitia <hi rend="italic">Ch</hi> 22 ueritate <hi rend="italic">Ch</hi> 28 sapientia <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            25 sapientem <hi rend="italic">Ch</hi> sapienti <hi rend="italic">b</hi> propinquus <hi rend="italic">V</hi> 26 rationS b 27 amoueri <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            multoquam (lt <hi rend="italic">sup. exp</hi>. nd) S multusquam <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            mente commodius, ut commotorum auctoritate hominum prius <lb/>
            uita moresque purgarentur et ita rationi accipiendae habiles <lb/>
            fierent. cum igitur et homo esset imitandus et non in homine <lb/>
            spes ponenda, quid potuit indulgentius et liberalius diuinitus <lb/>
            fieri, quam ut ipsa dei sincera, aeterna, incommutabilisque<lb n="5"/>
            sapientia, cui nos haerere oportet, suscipere hominem dignaretur? <lb/>
            qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum deum <lb/>
            inuitaremur, sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo deo <lb/>
            deterrebamur. nam cum adipisci certissimum ac summum <lb/>
            bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit — quod<lb n="10"/>
            nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur <lb/>
            — ille nascendo mirabiliter et operando conciliauit <lb/>
            caritatem, moriendo autem et resurgendo exclusit timorem. <lb/>
            iam uero talem se in ceteris rebus omnibus praebuit, quas <lb/>
            persequi longum est, ut et diuina clementia, quo porrigi, et<lb n="15"/>
            humana infirmitas, quo possit euehi, sentiremus. 
</p></div></div></body></text></TEI>