Quamobrem tametsi docere non ualeo, monere tamen non desino, ut quoniam multi se sapientes uideri uolunt neque utrum sint, stultis dinoscere facile est, omni intentione uotisque omnibus, gemitibus denique uel etiam, si fieri potest, fletibus deum deprecare, ut te ab erroris malo liberet, si tibi beata uita cordi est. quod facilius fiet, si praeceptis eius, quae tanta ecclesiae catholicae auctoritate firmata esse uoluit, libens obtemperes. cum enim sapiens sit deo ita mente coniunctus, ut nihil interponatur, quod separet — deus enim est ueritas nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non ueritatem mente contingat —: negare non possumus inter stultitiam hominis et sincerissimam dei ueritatem medium quiddam interpositam esse hominis sapientiam. sapiens enim, quantum datum est, imitatur deum; homini autem stulto ad imitandum salubriter nihil est homine sapiente propinquius: quem quoniam. ut dictum est, intellegere ratione non facile est, oportebat quaedam miracula ipsis oculis admoueri, quibus utuntur stulti multo quam 1 Ioh. 14, 1 3 cf. Matth. 8, 8 In - o 1 nihili b deo m1 I d6 Y 3 in domtl b 5 saoatura] sancto atura (c 0i. 2 add.) Ch auctoritatem om. Ch 6 auctoritate (m. 3 8. I.) P auctoritatd meruit: fidem sqq. b 7 religiong statuSs b 13 stulti sunt V j stulti SMVmb 15 deprecare (a in ras.) Ch depraeceris V deprecar? P erroris (e corr . in i) SM 16 quo SM 18 enim] autem Y 21 inter stultitiam] interstiustitia Ch 22 ueritate Ch 28 sapientia Ch 25 sapientem Ch sapienti b propinquus V 26 rationS b 27 amoueri b multoquam (lt sup. exp . nd) S multusquam V mente commodius, ut commotorum auctoritate hominum prius uita moresque purgarentur et ita rationi accipiendae habiles fierent. cum igitur et homo esset imitandus et non in homine spes ponenda, quid potuit indulgentius et liberalius diuinitus fieri, quam ut ipsa dei sincera, aeterna, incommutabilisque sapientia, cui nos haerere oportet, suscipere hominem dignaretur? qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum deum inuitaremur, sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo deo deterrebamur. nam cum adipisci certissimum ac summum bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit — quod nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur — ille nascendo mirabiliter et operando conciliauit caritatem, moriendo autem et resurgendo exclusit timorem. iam uero talem se in ceteris rebus omnibus praebuit, quas persequi longum est, ut et diuina clementia, quo porrigi, et humana infirmitas, quo possit euehi, sentiremus.