<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p>Si autem Christo etiam credendum negant, nisi indubitata <lb/>
            ratio reddita fuerit, christiani non sunt. nam id aduersus <lb/>
            nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi<lb n="15"/>
            aduersi nec repugnantes. hos uero quis ferat ad Christum se <lb/>
            pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de <lb/>
            deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? at ipsum <lb/>
            uidemus, quantum illa, cui et ipsi cedunt, docet historia nihil <lb/>
            prius neque fortius quam credi sibi uoluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad diuina percipienda <lb n="20"/>
            secreta. quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula, <lb/>
            ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur? <lb/>
            fide ille stultos ducebat, uos ratione ducitis; clamabat <lb/>
            ille, ut crederetur, uos reclamatis; laudabat credentes ille, <lb n="25"/>
            uos obiurgatis. nisi uero aut in uinum aquam conuerteret, ut <lb/>
            alia omittam, si nihil tale facientem sed docentem homines

<note type="footnote"> 26 cf. Ioh. 2, 7-9 </note>

<note type="footnote" rend="script"> r h <lb/>
            1 pfer$nt <hi rend="italic">m*</hi> proferant <hi rend="italic">V</hi> 2 istas scripturas <hi rend="italic">Ym</hi> 5 coibe <hi rend="italic">p</hi> cohibet M <lb/>
            6 nominis] hominis <hi rend="italic">Ch</hi> 7 mone] modone <hi rend="italic">Ch</hi> 9 aliquid] ita quid <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            10 nescira <hi rend="italic">S</hi> quiquAM 14 uersus <hi rend="italic">V</hi> 15 paganis <hi rend="italic">Ch</hi> 16 aduersis <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            t <lb/>
            18 at] ad <hi rend="italic">Ch</hi> ad P 19 cgdnnt M 20 primum <hi rend="italic">V</hi> 21 ei] eis <hi rend="italic">SYm</hi> <lb/>
            22 aliud <hi rend="italic">om. V</hi> et tam <hi rend="italic">om. Ch</hi> 28 crederent <hi rend="italic">V</hi> 24 stultus <lb/>
            ducebatur <hi rend="italic">Ch</hi> 25 reclamabatis <hi rend="italic">Ch</hi> 26 obrugatio <hi rend="italic">Ch</hi> aqua (--eras.) P <lb/>
            27 homittam <hi rend="italic">Ch</hi> obmittam <hi rend="italic">V</hi> seducentefti <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            sequi possent, aut nihil pendenda uox illa est: credite deo, <lb/>
            et mihi credite, aut temeritatis ille culpandus est, qui eum <lb/>
            domum suam uenire noluit, solo eius imperio pueri sui morbum <lb/>
            credens esse cessurum. ergo ille adferens medicinam. quae <lb/>
            corruptissimos mores sanatura esset. miraculis conciliauit auctoritatem, <lb n="5"/>
            auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, <lb/>
            multitudine obtinuit uetustatem, uetustate roborauit religionem: <lb/>
            quam non solum haereticorum ineptissima nouitas fraudibus <lb/>
            agens, sed nec gentium quidem ueternosus error uiolenter aduersans <lb/>
            aliqua ex parte conuelleret. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>