Si autem Christo etiam credendum negant, nisi indubitata ratio reddita fuerit, christiani non sunt. nam id aduersus nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi aduersi nec repugnantes. hos uero quis ferat ad Christum se pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? at ipsum uidemus, quantum illa, cui et ipsi cedunt, docet historia nihil prius neque fortius quam credi sibi uoluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad diuina percipienda secreta. quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula, ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur? fide ille stultos ducebat, uos ratione ducitis; clamabat ille, ut crederetur, uos reclamatis; laudabat credentes ille, uos obiurgatis. nisi uero aut in uinum aquam conuerteret, ut alia omittam, si nihil tale facientem sed docentem homines 26 cf. Ioh. 2, 7-9 r h 1 pfer$nt m* proferant V 2 istas scripturas Ym 5 coibe p cohibet M 6 nominis] hominis Ch 7 mone] modone Ch 9 aliquid] ita quid Ch 10 nescira S quiquAM 14 uersus V 15 paganis Ch 16 aduersis Ch t 18 at] ad Ch ad P 19 cgdnnt M 20 primum V 21 ei] eis SYm 22 aliud om. V et tam om. Ch 28 crederent V 24 stultus ducebatur Ch 25 reclamabatis Ch 26 obrugatio Ch aqua (--eras.) P 27 homittam Ch obmittam V seducentefti Ch sequi possent, aut nihil pendenda uox illa est: credite deo, et mihi credite, aut temeritatis ille culpandus est, qui eum domum suam uenire noluit, solo eius imperio pueri sui morbum credens esse cessurum. ergo ille adferens medicinam. quae corruptissimos mores sanatura esset. miraculis conciliauit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit uetustatem, uetustate roborauit religionem: quam non solum haereticorum ineptissima nouitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem ueternosus error uiolenter aduersans aliqua ex parte conuelleret.