<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Quid? quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur.<lb n="5"/>
            possuntne magis sibi aduersari? in quo dupliciter <lb/>
            urgendi sunt. primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam <lb/>
            pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio <lb/>
            scientiae. si enim turpe est sine ratione cuiquam credere, <lb/>
            quid expectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam,<lb n="10"/>
            quo facilius tua ratione duci possim? an firmum aliquid superaedificabit <lb/>
            ratio tua fundamento temeritatis ? secundum illos <lb/>
            loquor, quibus credendo displicemus. nam ego credere ante <lb/>
            rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa <lb/>
            fide animum excolere excipiendis seminibus ueritatis non solum<lb n="15"/>
            saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis <lb/>
            salus redire non possit. quod illis cum deridendum et plenum <lb/>
            temeritatis uidetur, profecto ut Christo credamus, agunt inpudenter. <lb/>
            deinde fateor me iam Christo credidisse et in animum <lb/>
            induxisse id esse uerum, quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione<lb n="20"/>
            fulciatur . hoc, haeretice, principio me ducturus es? sine <lb/>
            paululum mecum ipse considerem — quoniam Christum ipsum, <lb/>
            quomodo adparere hominibus uoluit, qui istis etiam uulgaribus <lb/>
            oculis uisus esse praedicatur, ego non uidi — quibus de illo <lb/>
            crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. nullis<lb n="25"/>
            me uideo credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae <lb/>
            opinioni ac famae admodum celeberrimae, hos autem populos <lb/>
            ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. cur non

<note type="footnote" rend="script"> 1 inuenirem <hi rend="italic">S</hi> 2 eis <hi rend="italic">ChSMmb</hi> ei (s <hi rend="italic">eras.) P</hi> 3 displiciam <hi rend="italic">Ch</hi> disciplinam <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 5 omnes] sola omnes <hi rend="italic">M</hi> christianos SVChm 8 iurgatio <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            et T <lb/>
            9 scientiae] disciplinae <hi rend="italic">V sine Ch qicquft Ch 12 superaedificauit ChV</hi> <lb/>
            fundamentQ <hi rend="italic">ChSVm</hi> fundamento (n <hi rend="italic">corr. in</hi> 0) <hi rend="italic">M</hi> 14 ipsa fidem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
             <lb/>
            16 Balubriter V 19 in animum] animum b 21 heretica Ch dicturus m <lb/>
            22 paulQlum <hi rend="italic">S</hi> paulolum <hi rend="italic">Ch</hi> quoniam] qui <hi rend="italic">V</hi> 23 uulgatibus r 25 ad] <lb/>
            atq. <lb/>
            a <hi rend="italic">Y</hi> 26 &amp; S </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus <lb/>
            praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid <lb/>
            utile praecepisse iam credidi ? tunc mihi melius expositurus es, <lb/>
            quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te <lb/>
            mihi hoc commendaretur esse credendum ? hoc ergo credidi, <lb n="5"/>
            ut dixi, famae celebritate, consensione, uetustate roboratae. <lb/>
            uos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam noui, nemini <lb/>
            dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis. quae <lb/>
            igitur ista tanta dementia est? illis crede Christo esse credendum <lb/>
            et a nobis disce, quid dixerit. cur? obsecro te. nam si <lb n="10"/>
            illi deficerent nec me quidquam docere possent, multo facilius <lb/>
            mihi persuaderem Christo non esse credendum quam de illo <lb/>
            quicquam nisi ab iis, per quos ei credidissem, discendum. <lb/>
            o ingentem confidentiam uel potius ineptiam! ego te doceo, <lb/>
            quid Christus praeceperit. cui credis. quid ? si non ei crederem, <lb n="15"/>
            num aliquid de illo me docere posses ? sed oportet, inquit, ut <lb/>
            credas. num uobis eum commendantibus ? non, inquit; nam <lb/>
            nos illos, qui ei credunt, ratione ducimus. cur igitur illi credam? <lb/>
            quia fama fundata est. utrum per uos, an per alios ? per alios, <lb/>
            inquit. illis ergo credam, ut tu me doceas ? deberem fortasse, <lb n="20"/>
            nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non <lb/>
            accederem; dicunt enim perniciosas uos habere doctrinas. <lb/>
            respondebis: mentiuntur. quomodo igitur eis de Christo credam, <lb/>
            quem non uiderunt, de te non credam, quem nolunt uidere? <lb/>
            scriptis, ait, crede. at scriptura omnis, si noua et inaudita <lb n="25"/>
            proferatur uel commendetur a paucis nulla confirmante ratione

<note type="footnote" rend="script"> 3 praecipisse <hi rend="italic">Ch</hi> tunc <hi rend="italic">Ch</hi> 5 esse credenda <hi rend="italic">Ps</hi> credendi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 fama <hi rend="italic">M</hi> celebritati <hi rend="italic">Ym</hi> uetustate roboratae <hi rend="italic">om. Ym</hi> uetusta/I (te <lb/>
            <hi rend="italic">er.) P</hi> roborata <hi rend="italic">ChSMPpb</hi> 7 et tam] etiam <hi rend="italic">Ch</hi> turbolenti m turbun <lb/>
            <lb/>
            lentu <hi rend="italic">Ch</hi> 8 quin] qui <hi rend="italic">ChMb</hi> qui P quia <hi rend="italic">SVm</hi> quae] qui <hi rend="italic">Ch</hi> 9 crede] <lb/>
            credere <hi rend="italic">S'lYm</hi> credo <hi rend="italic">Pp</hi> xpfli <hi rend="italic">Ch</hi> 10 uobis <hi rend="italic">Vm</hi> discę <hi rend="italic">M</hi> discere <hi rend="italic">SlVm</hi> <lb/>
            11 illi (i <hi rend="italic">corr. ex</hi> e) <hi rend="italic">S om. M</hi> deficerint <hi rend="italic">Ch</hi> 12 credendo <hi rend="italic">Ch</hi> 13 cui- <lb/>
             <lb/>
            quam <hi rend="italic">ChSMpm</hi> cuiqua P credidi esse <hi rend="italic">Ch credis se p 16 docerem Ch</hi> <lb/>
            17 commendanit <hi rend="italic">Ch</hi> inquid <hi rend="italic">Ch</hi> 19 per alios <hi rend="italic">(alter.) om. Ch</hi> 20 UIQS m* <lb/>
            illos <hi rend="italic">V</hi> 21 ut] et <hi rend="italic">Ch</hi> 22 enim <hi rend="italic">om. V</hi> 28 eis de] ei se <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            24 quem] quam Ch 26 confirmanter <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            non ei, sed illis, qui eam proferunt, creditur. quamobrem <lb/>
            scripturas istas si uos profertis, tam pauci et incogniti, non <lb/>
            libet credere. simul etiam contra promissum facitis fidem <lb/>
            potius imperando quam reddendo rationem. rursus me ad <lb/>
            multitudinem famamque reuocabis. cohibe tandem pertinaciam<lb n="5"/>
            et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem et <lb/>
            mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram et quaeram <lb/>
            diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris <lb/>
            aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse <lb/>
            nescirem. tu uero in latebras tuas redi nec quicquam insidiare<lb n="10"/>
            sub nomine ueritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem <lb/>
            ipse concedis. 
</p></div></div></body></text></TEI>