Quid? quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur. possuntne magis sibi aduersari? in quo dupliciter urgendi sunt. primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio scientiae. si enim turpe est sine ratione cuiquam credere, quid expectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam, quo facilius tua ratione duci possim? an firmum aliquid superaedificabit ratio tua fundamento temeritatis ? secundum illos loquor, quibus credendo displicemus. nam ego credere ante rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa fide animum excolere excipiendis seminibus ueritatis non solum saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis salus redire non possit. quod illis cum deridendum et plenum temeritatis uidetur, profecto ut Christo credamus, agunt inpudenter. deinde fateor me iam Christo credidisse et in animum induxisse id esse uerum, quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione fulciatur . hoc, haeretice, principio me ducturus es? sine paululum mecum ipse considerem — quoniam Christum ipsum, quomodo adparere hominibus uoluit, qui istis etiam uulgaribus oculis uisus esse praedicatur, ego non uidi — quibus de illo crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. nullis me uideo credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae, hos autem populos ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. cur non 1 inuenirem S 2 eis ChSMmb ei (s eras.) P 3 displiciam Ch disciplinam V 5 omnes] sola omnes M christianos SVChm 8 iurgatio V et T 9 scientiae] disciplinae V sine Ch qicquft Ch 12 superaedificauit ChV fundamentQ ChSVm fundamento (n corr. in 0) M 14 ipsa fidem V 16 Balubriter V 19 in animum] animum b 21 heretica Ch dicturus m 22 paulQlum S paulolum Ch quoniam] qui V 23 uulgatibus r 25 ad] atq. a Y 26 & S igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid utile praecepisse iam credidi ? tunc mihi melius expositurus es, quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te mihi hoc commendaretur esse credendum ? hoc ergo credidi, ut dixi, famae celebritate, consensione, uetustate roboratae. uos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam noui, nemini dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis. quae igitur ista tanta dementia est? illis crede Christo esse credendum et a nobis disce, quid dixerit. cur? obsecro te. nam si illi deficerent nec me quidquam docere possent, multo facilius mihi persuaderem Christo non esse credendum quam de illo quicquam nisi ab iis, per quos ei credidissem, discendum. o ingentem confidentiam uel potius ineptiam! ego te doceo, quid Christus praeceperit. cui credis. quid ? si non ei crederem, num aliquid de illo me docere posses ? sed oportet, inquit, ut credas. num uobis eum commendantibus ? non, inquit; nam nos illos, qui ei credunt, ratione ducimus. cur igitur illi credam? quia fama fundata est. utrum per uos, an per alios ? per alios, inquit. illis ergo credam, ut tu me doceas ? deberem fortasse, nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non accederem; dicunt enim perniciosas uos habere doctrinas. respondebis: mentiuntur. quomodo igitur eis de Christo credam, quem non uiderunt, de te non credam, quem nolunt uidere? scriptis, ait, crede. at scriptura omnis, si noua et inaudita proferatur uel commendetur a paucis nulla confirmante ratione 3 praecipisse Ch tunc Ch 5 esse credenda Ps credendi M 6 fama M celebritati Ym uetustate roboratae om. Ym uetusta/I (te er.) P roborata ChSMPpb 7 et tam] etiam Ch turbolenti m turbun lentu Ch 8 quin] qui ChMb qui P quia SVm quae] qui Ch 9 crede] credere S'lYm credo Pp xpfli Ch 10 uobis Vm discę M discere SlVm 11 illi (i corr. ex e) S om. M deficerint Ch 12 credendo Ch 13 cui- quam ChSMpm cuiqua P credidi esse Ch credis se p 16 docerem Ch 17 commendanit Ch inquid Ch 19 per alios (alter.) om. Ch 20 UIQS m* illos V 21 ut] et Ch 22 enim om. V 28 eis de] ei se Ch 24 quem] quam Ch 26 confirmanter Ch non ei, sed illis, qui eam proferunt, creditur. quamobrem scripturas istas si uos profertis, tam pauci et incogniti, non libet credere. simul etiam contra promissum facitis fidem potius imperando quam reddendo rationem. rursus me ad multitudinem famamque reuocabis. cohibe tandem pertinaciam et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem et mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem. tu uero in latebras tuas redi nec quicquam insidiare sub nomine ueritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem ipse concedis.