Quid? quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur. possuntne magis sibi aduersari? in quo dupliciter urgendi sunt. primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio scientiae. si enim turpe est sine ratione cuiquam credere, quid expectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam, quo facilius tua ratione duci possim? an firmum aliquid superaedificabit ratio tua fundamento temeritatis ? secundum illos loquor, quibus credendo displicemus. nam ego credere ante rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa fide animum excolere excipiendis seminibus ueritatis non solum saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis salus redire non possit. quod illis cum deridendum et plenum temeritatis uidetur, profecto ut Christo credamus, agunt inpudenter. deinde fateor me iam Christo credidisse et in animum induxisse id esse uerum, quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione fulciatur . hoc, haeretice, principio me ducturus es? sine paululum mecum ipse considerem — quoniam Christum ipsum, quomodo adparere hominibus uoluit, qui istis etiam uulgaribus oculis uisus esse praedicatur, ego non uidi — quibus de illo crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. nullis me uideo credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae, hos autem populos ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. cur non 1 inuenirem S 2 eis ChSMmb ei (s eras.) P 3 displiciam Ch disciplinam V 5 omnes] sola omnes M christianos SVChm 8 iurgatio V et T 9 scientiae] disciplinae V sine Ch qicquft Ch 12 superaedificauit ChV fundamentQ ChSVm fundamento (n corr. in 0) M 14 ipsa fidem V 16 Balubriter V 19 in animum] animum b 21 heretica Ch dicturus m 22 paulQlum S paulolum Ch quoniam] qui V 23 uulgatibus r 25 ad] atq. a Y 26 & S igitur apud eos potissimum diligentissime requiram, quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid utile praecepisse iam credidi ? tunc mihi melius expositurus es, quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te mihi hoc commendaretur esse credendum ? hoc ergo credidi, ut dixi, famae celebritate, consensione, uetustate roboratae. uos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam noui, nemini dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis. quae igitur ista tanta dementia est? illis crede Christo esse credendum et a nobis disce, quid dixerit. cur? obsecro te. nam si illi deficerent nec me quidquam docere possent, multo facilius mihi persuaderem Christo non esse credendum quam de illo quicquam nisi ab iis, per quos ei credidissem, discendum. o ingentem confidentiam uel potius ineptiam! ego te doceo, quid Christus praeceperit. cui credis. quid ? si non ei crederem, num aliquid de illo me docere posses ? sed oportet, inquit, ut credas. num uobis eum commendantibus ? non, inquit; nam nos illos, qui ei credunt, ratione ducimus. cur igitur illi credam? quia fama fundata est. utrum per uos, an per alios ? per alios, inquit. illis ergo credam, ut tu me doceas ? deberem fortasse, nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non accederem; dicunt enim perniciosas uos habere doctrinas. respondebis: mentiuntur. quomodo igitur eis de Christo credam, quem non uiderunt, de te non credam, quem nolunt uidere? scriptis, ait, crede. at scriptura omnis, si noua et inaudita proferatur uel commendetur a paucis nulla confirmante ratione 3 praecipisse Ch tunc Ch 5 esse credenda Ps credendi M 6 fama M celebritati Ym uetustate roboratae om. Ym uetusta/I (te er.) P roborata ChSMPpb 7 et tam] etiam Ch turbolenti m turbun lentu Ch 8 quin] qui ChMb qui P quia SVm quae] qui Ch 9 crede] credere S'lYm credo Pp xpfli Ch 10 uobis Vm discę M discere SlVm 11 illi (i corr. ex e) S om. M deficerint Ch 12 credendo Ch 13 cui- quam ChSMpm cuiqua P credidi esse Ch credis se p 16 docerem Ch 17 commendanit Ch inquid Ch 19 per alios (alter.) om. Ch 20 UIQS m* illos V 21 ut] et Ch 22 enim om. V 28 eis de] ei se Ch 24 quem] quam Ch 26 confirmanter Ch non ei, sed illis, qui eam proferunt, creditur. quamobrem scripturas istas si uos profertis, tam pauci et incogniti, non libet credere. simul etiam contra promissum facitis fidem potius imperando quam reddendo rationem. rursus me ad multitudinem famamque reuocabis. cohibe tandem pertinaciam et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem et mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram et quaeram diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse nescirem. tu uero in latebras tuas redi nec quicquam insidiare sub nomine ueritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem ipse concedis. Si autem Christo etiam credendum negant, nisi indubitata ratio reddita fuerit, christiani non sunt. nam id aduersus nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi aduersi nec repugnantes. hos uero quis ferat ad Christum se pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? at ipsum uidemus, quantum illa, cui et ipsi cedunt, docet historia nihil prius neque fortius quam credi sibi uoluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad diuina percipienda secreta. quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula, ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur? fide ille stultos ducebat, uos ratione ducitis; clamabat ille, ut crederetur, uos reclamatis; laudabat credentes ille, uos obiurgatis. nisi uero aut in uinum aquam conuerteret, ut alia omittam, si nihil tale facientem sed docentem homines 26 cf. Ioh. 2, 7-9 r h 1 pfer$nt m* proferant V 2 istas scripturas Ym 5 coibe p cohibet M 6 nominis] hominis Ch 7 mone] modone Ch 9 aliquid] ita quid Ch 10 nescira S quiquAM 14 uersus V 15 paganis Ch 16 aduersis Ch t 18 at] ad Ch ad P 19 cgdnnt M 20 primum V 21 ei] eis SYm 22 aliud om. V et tam om. Ch 28 crederent V 24 stultus ducebatur Ch 25 reclamabatis Ch 26 obrugatio Ch aqua (--eras.) P 27 homittam Ch obmittam V seducentefti Ch sequi possent, aut nihil pendenda uox illa est: credite deo, et mihi credite, aut temeritatis ille culpandus est, qui eum domum suam uenire noluit, solo eius imperio pueri sui morbum credens esse cessurum. ergo ille adferens medicinam. quae corruptissimos mores sanatura esset. miraculis conciliauit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem, multitudine obtinuit uetustatem, uetustate roborauit religionem: quam non solum haereticorum ineptissima nouitas fraudibus agens, sed nec gentium quidem ueternosus error uiolenter aduersans aliqua ex parte conuelleret. Quamobrem tametsi docere non ualeo, monere tamen non desino, ut quoniam multi se sapientes uideri uolunt neque utrum sint, stultis dinoscere facile est, omni intentione uotisque omnibus, gemitibus denique uel etiam, si fieri potest, fletibus deum deprecare, ut te ab erroris malo liberet, si tibi beata uita cordi est. quod facilius fiet, si praeceptis eius, quae tanta ecclesiae catholicae auctoritate firmata esse uoluit, libens obtemperes. cum enim sapiens sit deo ita mente coniunctus, ut nihil interponatur, quod separet — deus enim est ueritas nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non ueritatem mente contingat —: negare non possumus inter stultitiam hominis et sincerissimam dei ueritatem medium quiddam interpositam esse hominis sapientiam. sapiens enim, quantum datum est, imitatur deum; homini autem stulto ad imitandum salubriter nihil est homine sapiente propinquius: quem quoniam. ut dictum est, intellegere ratione non facile est, oportebat quaedam miracula ipsis oculis admoueri, quibus utuntur stulti multo quam 1 Ioh. 14, 1 3 cf. Matth. 8, 8 In - o 1 nihili b deo m1 I d6 Y 3 in domtl b 5 saoatura] sancto atura (c 0i. 2 add.) Ch auctoritatem om. Ch 6 auctoritate (m. 3 8. I.) P auctoritatd meruit: fidem sqq. b 7 religiong statuSs b 13 stulti sunt V j stulti SMVmb 15 deprecare (a in ras.) Ch depraeceris V deprecar? P erroris (e corr . in i) SM 16 quo SM 18 enim] autem Y 21 inter stultitiam] interstiustitia Ch 22 ueritate Ch 28 sapientia Ch 25 sapientem Ch sapienti b propinquus V 26 rationS b 27 amoueri b multoquam (lt sup. exp . nd) S multusquam V mente commodius, ut commotorum auctoritate hominum prius uita moresque purgarentur et ita rationi accipiendae habiles fierent. cum igitur et homo esset imitandus et non in homine spes ponenda, quid potuit indulgentius et liberalius diuinitus fieri, quam ut ipsa dei sincera, aeterna, incommutabilisque sapientia, cui nos haerere oportet, suscipere hominem dignaretur? qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum deum inuitaremur, sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo deo deterrebamur. nam cum adipisci certissimum ac summum bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit — quod nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur — ille nascendo mirabiliter et operando conciliauit caritatem, moriendo autem et resurgendo exclusit timorem. iam uero talem se in ceteris rebus omnibus praebuit, quas persequi longum est, ut et diuina clementia, quo porrigi, et humana infirmitas, quo possit euehi, sentiremus. Haec est, crede, saluberrima auctoritas haec prius mentis nostrae a terrena inhabitatione suspensio, haec in uerum deum ab huius mundi amore conuersio. sola est auctoritas, quae commouet stultos, ut ad sapientiam festinent. quamdiu intellegere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi miserum est; sed certe miserius non moueri. si enim dei prouidentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum. sin uero et species rerum omnium, quam profecto ex aliquo uerissimae pulchritudinis fonte manare credendum est, et interior nescio qua conscientia deum quaerendum deoque seruiendum meliores quosque animos quasi publice priuatimque cohortatur: non est desperandum ab eodem ipso I 1 commodius (s 8. I. a m. 3) P commotorum] com mutorum Ch (lntj add.) 8 inuitarentur V 9 adipisci] ad ipsie Ch 10 id] uel id V plsene S 12 illa b 14 iam] ille srm, * 17 crede mihi (mihi 8. I. add. m. 2) m 18 meritis b a terrena] aeteriftu F 19 deum uerum SPpMVmb 20 festinent b (in marg. al . festinetur) : ffestinetur SM VChPin festinentur p 23 regione V 24 si V et] est Ch omnium rerum V 25 uerissime Sm 26 quae P1 28 hortatur SPpMVbm deo auctoritatem aliquam constitutam, quo uelut gradu certo innitentes adtollamur in deum. haec autem seposita ratione, quam sinceram intellegere, ut saepe diximus, difficillimum stultis est, dupliciter nos mouet: partim miraculis. partim sequentium multitudine. nihil horum est necessarium sapienti, quis negat? sed id nunc agitur, ut sapientes esse possimus, id est inhaerere ueritati: quod profecto sordidus animus non potest. sunt autem sordes animi. ut breui explicem. amor quarumlibet rerum praeter animum et deum; a quibus sordibus quanto est quisque purgatior, tanto uerum facilius intuetur. uerum igitur uidere uelle, ut animum purges, cum ideo purgetur, ut uideas, peruersum certe atque praeposterum est. homini ergo non ualenti uerum intueri, ut ad id fiat idoneus purgarique se sinat, auctoritas praesto est: quam, ut paulo ante dixi. partim miraculis, partim multitudine ualere nemo ambigit. miraculum uoco quicquid arduum aut insolitum supra spem uel facultatem mirantis adparet. in quo genere nihil est populis aptius et omnino stultis hominibus quam id, quod sensibus admouetur. sed rursus haec in duo diuiduntur: quaedam enim sunt. quae solam faciunt admirationem, quaedam uero magnam etiam gratiam beneuolentiamque conciliant. nam si quis uolantem hominem cernat, cum ea res nihil spectatori. adferat commodi praeter ipsum spectaculum, miratur tantummodo. si quis autem graui et desperato morbo adfectus mox, ut iussum fuerit, conualescat, admirationem sanitatis suae sanantis etiam caritate superabit. talia facta sunt illo tempore, quo deus in uero homine, quantum sat erat, hominibus adparebat: sanati languidi, mundati leprosi; incessus claudis, 1 auctoritate Ch certu Ch 3 sincera Ch 5 estjesse SpVmb 6 sed id] se sid Ch 7 animus (8. l. m . 2) Ch 8 animi sordes Y sordida rmm an. b 9 qualuralibet S (m. 2 corr. uid.) 10 quiaque] quis PMYmbS (a. I.) p (in mg . m. 2) uero Ch 17 genera Ch in quo nihil est genere V tft 20 sunt om. Ch 21 beniuolentiaq; b 22 uolantem] uolunrS (ra m. 2 add.) Ch 28 conferat M 25 ammirationem SlM 26 taliaj alia SM 27 quantum (m . 2 8. I.) Ch 28 languidi (8. I . m. 2) Ch incestos Ch caecis uisus, surdis auditus est redditus. homines illius temporis aquam in uinum conuersam, saturata quinque milia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes uiderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio, quaedam uero menti occultiore signo, et omnia hominibus maiestatis testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium diuina commouebat auctoritas. cur, inquis, ista modo non fiunt? quia non mouerent, nisi mira essent; at si solita essent, mira non essent. nam diei et noctis uices et constantissimum ordinem rerum caelestium, annorum quadrifariam conuersionem, decidentes redeuntesque frondes arboribus, infinitam uim seminum, pulchritudinem lucis, colorum, sonorum. odorum saporumque uarietates da qui primum uideat atque sentiat, cum quo tamen loqui possimus, hebescit obruiturque miraculis; nos uero haec omnia non cognoscendi facilitate — quid enim causis horum obscurius? — sed certe sentiendi adsiduitate contemnimus. facta sunt igitur illa oportunissime, ut his multitudine credentium congregata atque propagata in ipsos mores utilis conuerteretur auctoritas. Mores autem quilibet tantum ualent ad obtinendas hominum mentes. ut etiam quae in his praua sunt, quod fere superantibus libidinibus euenit, inprobare citius et detestari quam deserere aut mutare possimus. parumne consultum rebus humanis arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil denique, quod corporis sensus adtingit, pro deo colendum esse. ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi disputant, sed inperitum etiam uulgus marium feminarumque in tam multis diuersisque generibus et credit et praedicat? 1 uisos Ch sordis Ch 3 resurgentes] et resurgentes Ch 4 uiderent Ch beneficio quaedam corpori quaedam uero mente Ch1 5 omniy S hominibus] omnibus Vm 6 n consulebat S 9 die Ch 11 decedgtes b 14 hebescet Ch e h. hbescit P ebescit p 17 opportunissime PpSMVb 21 quodj quos Ch 22 uenit Ch euenit M 24 igne Ch 26 quem] qua SMb que I intellectum Ch ambigendum S M m esse non pauca V doctissimtl Ch . quod continentia usque ad tenuissimum uictum panis et aquae et non cotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies perpetuata ieiunia, quod castitas usque ad coniugii prolisque contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas, quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus. quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad desiderium mortis intenditur? pauci haec faciunt, pauciores bene prudenterque faciunt, sed populi probant, populi laudant, populi fauent, diligunt postremum populi: populi suam inbecillitatem, quod ipsa non possunt, non sine prouectu mentis in deum nec sine quibusdam scintillis uirtutis accusant. hoc factum est diuina prouidentia per prophetarum uaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per' sanctorum praedicabilem uitam atque in his uniuersis digna rebus tantis atque uirtutibus pro temporum oportunitate miracula. cum igitur tantum auxilium dei, tantum profectum fructumque uideamus, dubitabimus nos eius ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica sede per successiones episcoporum frustra haereticis circumlatrantibus et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum grauitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis columen auctoritatis obtinuit? cui nolle primas dare uel summae profecto inpietatis est uel praecipitis adrogantiae. nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis uia est, nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum 1 continentius quae Ch 2 cottidiana Ch 4 contemptum) cfitentQ b r v 8 prudenteq' m1 laudant] audiant M audiant S'ZP audiunt (i in raa.) p Vmb 9 fabent Ch postremo Mmb populi (in. fin. yom. Sm 10 ipsa Ch (p. m 2. ex b (?) corr.) ista PpMVmb isti S non (a. sine) Ch : nec PpSMVmb profectu V l2 per om. V 14 contumelias martyrum V 16 opportunitate Pp Vb 18 fructumquae Ch dubitauim' b concedere V 22 maiestate ("" er.) P p. damnantes Ch damnantis SMb dampnajitis m1 damanTif (t paene er.) p ctilmeai damnaQtif P 28 columen] culmen columen M1 culmen V m p primicias dare Vb 24 summe Ch 25 salutemquae Ch esse opi atque auxilio diuino, quam tanto robore praeditae auctoritati uelle resistere? et si unaquaeque disciplina, quamquam uilis et facilis, ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum sacramentorum libros et ab interpretibus suis nolle cognoscere et incognitos audere damnare ?