Sed cur non ipse mihi respondeo, quod istae lautae ac lepidae similitudines atque huiusmodi reprehensiones in omnes, qui aliquid docent, a quouis aduersario effundi urbanissime ac dicacissime possunt? sed ob hoc putaui aliquid tale inserendum litteris meis, ut eos admoneam, desinant talibus agere, ut. quemadmodum ille ait, separatis nugis locorum communium •cct« - 2 quae] qui VP (e in i corr.) ubera P 3 . exauatus Chp aridus] auidus lib. b 4 manaret Sp manaret P maneret M m b man/ret V 6 redducendam Ch 7 hortatll eo Ch 8 execrauferis M exsecraueris V uiş II P 10 ob secro V 13 esse] esset Ch Ppb dichici V 15 arbitrabamns ih 17 propter] prope b 18 et/// quo (quo eras.) Ch coeperunt Ch alia Y 19 formidulosis Ch 20 electiones Ch decidant] decidat Ch Y decidatur SMPmpb 21 respondebo V iste Ch d laute ac lapide Ch 25 ammoneam Ch ammoneam P1 26 quemamd modum Oli p quemammodum P res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione confligat. quare desinant dicere illud, quod in ore habent quasi necessarium, cum eos quisque deseruerit, qui diutius audisset: lumen per illum transitum fecit. uides enim tu, mea maxima cura — nam de illis non nimis aestuo — quam hoc inane et facillimum ad reprehendendum cuiuis esse possit. itaque hoc discutiendum dimitto prudentiae tuae. non enim uereor, ne me arbitreris inhabitatum lumine, cum uitae huius mundi eram inplicatus, tenebrosam spem gerens de pulchritudine uxoris, de pompa diuitiarum, de inanitate honorum ceterisque noxiis et perniciosis uoluptatibus. haec enim omnia, quod te non latet, cum studiose illos audirem, cupere et sperare non desistebam. neque hoc eorum doctrinae tribuo; fateor enim et illos sedulo monere, ut ista caueantur. sed modo me dicere desertum lumine, cum ab his omnibus umbris rerum me auerterim soloque uictu ad ualetudinem corporis necessario contentus esse decreuerim, inlustratum autem atque fulgentem fuisse, cum illa diligerem et his inuolutus tenerer, hominis est, ut mitissime dicam, minus acute considerantis res, de I quibus loqui multum amat. sed ueniamus ad causam. si placet.