<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Huic igitur tam inmani difficultati, quoniam de religione <lb n="20"/>
            quaerimus, deus solus mederi potest: quem nisi et esse et <lb/>
            humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem <lb/>
            ipsam ueram religionem debemus. quid enim tandem tanto <lb/>
            molimine inuestigare cupimus? quid optamus adtingere? quo <lb/>
            peruenire desideramus? eone quod esse aut ad nos pertinere <lb n="25"/>
            non credimus ? nihil est tali mente peruersius. tune, cum beneficium <lb/>
            a me petere non auderes aut certe inpudenter auderes, <lb/>
            nisi daturum esse me crederes, inuentionem religionis postulatum <lb/>
            uenis, cum deum neque esse neque, si sit, curare nos

<note type="footnote" rend="script"> 2 queąęat <hi rend="italic">Ch</hi> queat <hi rend="italic">M</hi> quieat p quaeat P* 3 signis quibuslibet <hi rend="italic">SJfm<lb/>
             VPpb</hi> 4 sunt signa <hi rend="italic">V</hi> 5 nouerint <hi rend="italic">V</hi> atrqui (u <hi rend="italic">er) S</hi> aut quis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            h <lb/>
            aut qui <hi rend="italic">b</hi> 6 aut arg. <hi rend="italic">V</hi> 7 sapientia <hi rend="italic">Ch</hi> 12 abere <hi rend="italic">p2</hi> haberecaret <lb/>
            <hi rend="italic">(m</hi>. 2 <hi rend="italic">inf. text scr.) Ch</hi> 13 care t (a <hi rend="italic">er.) S</hi> careat M careat P* <lb/>
            t teat <lb/>
            14 posse <hi rend="italic">p1</hi> possat <hi rend="italic">(m. 2 corr.) P</hi> potest <hi rend="italic">om</hi>. uidere <hi rend="italic">Ch</hi> 15 nequehabere <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">om.Ch</hi> ac] <hi rend="italic">autCTi etS</hi> fl g scit hanc Vm 18 cuius <hi rend="italic">F</hi> 22 <hi rend="italic">nec]ne SM Vm</hi> <lb/>
            t <lb/>
            26 ali P con <hi rend="italic">Ch</hi> 28 nisi-crederes <hi rend="italic">om. SMVPpmb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            putes ? quid ? si tanta res est, quae nisi sedulo atque omnibus <lb/>
            uiribus quaesita nequeat reperiri? quid? si ipsa difficillima <lb/>
            inuentio ad capiendum ac proferendum. quod inuentum erit, <lb/>
            mentem quaerentis exercet? quid enim oculis nostris hac luce <lb/>
            iucundius et familiarius? quam tamen perpeti atque tolerare <lb n="5"/>
            post diuturnas tenebras nequeunt. quid exhausto aegrotatione <lb/>
            corpori adcommodatius quam cibus et potio ? uidemus tamen <lb/>
            conualescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati ualentium <lb/>
            committere sese audeant. cibisque ipsis agere, ut ad illum <lb/>
            morbum, quo eos repudiabant. reuertantur. de conualescentibus <lb n="10"/>
            loquor. quid? ipsos aegrotantes nonne urgemus, ut aliquid <lb/>
            sumant ? in quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, <lb/>
            si se illum morbum euasuros esse non crederent. <lb/>
            quando ergo tu te operosissimae ac laboriosissimae inquisitioni <lb/>
            dabis ? quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque <lb n="15"/>
            tibi audebis inponere, cum id, quod quaeris, esse non <lb/>
            credas ? recte igitur catholicae disciplinae maiestate institutum <lb/>
            est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante <lb/>
            omnia. 
</p></div></div></body></text></TEI>