Huic igitur tam inmani difficultati, quoniam de religione quaerimus, deus solus mederi potest: quem nisi et esse et humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem ipsam ueram religionem debemus. quid enim tandem tanto molimine inuestigare cupimus? quid optamus adtingere? quo peruenire desideramus? eone quod esse aut ad nos pertinere non credimus ? nihil est tali mente peruersius. tune, cum beneficium a me petere non auderes aut certe inpudenter auderes, nisi daturum esse me crederes, inuentionem religionis postulatum uenis, cum deum neque esse neque, si sit, curare nos 2 queąęat Ch queat M quieat p quaeat P* 3 signis quibuslibet SJfm VPpb 4 sunt signa V 5 nouerint V atrqui (u er) S aut quis M h aut qui b 6 aut arg. V 7 sapientia Ch 12 abere p2 haberecaret (m . 2 inf. text scr.) Ch 13 care t (a er.) S careat M careat P* t teat 14 posse p1 possat (m. 2 corr.) P potest om . uidere Ch 15 nequehabere i om.Ch ac] autCTi etS fl g scit hanc Vm 18 cuius F 22 nec]ne SM Vm t 26 ali P con Ch 28 nisi-crederes om. SMVPpmb putes ? quid ? si tanta res est, quae nisi sedulo atque omnibus uiribus quaesita nequeat reperiri? quid? si ipsa difficillima inuentio ad capiendum ac proferendum. quod inuentum erit, mentem quaerentis exercet? quid enim oculis nostris hac luce iucundius et familiarius? quam tamen perpeti atque tolerare post diuturnas tenebras nequeunt. quid exhausto aegrotatione corpori adcommodatius quam cibus et potio ? uidemus tamen conualescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati ualentium committere sese audeant. cibisque ipsis agere, ut ad illum morbum, quo eos repudiabant. reuertantur. de conualescentibus loquor. quid? ipsos aegrotantes nonne urgemus, ut aliquid sumant ? in quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, si se illum morbum euasuros esse non crederent. quando ergo tu te operosissimae ac laboriosissimae inquisitioni dabis ? quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque tibi audebis inponere, cum id, quod quaeris, esse non credas ? recte igitur catholicae disciplinae maiestate institutum est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia.