<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum <lb/>
            esse confido. cum de religione, id est cum de colendo atque <lb/>
            intellegendo deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere <lb n="20"/>
            uetant, rationem promptissime pollicentes. nam nemini <lb/>
            dubium est omnes homines aut stultos aut sapientes esse. <lb/>
            nunc autem sapientes uoco non cordatos et ingeniosos homines, <lb/>
            sed eos, quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis <lb/>
            deique firmissime percepta cognitio atque huic cognitioni<lb n="25"/>
            uita moresque congruentes: ceteros autem cuiusque modi <lb/>
            artibus inertiisque adfecti sunt, quolibet uictu probandi siue <lb/>
            inprobandi, stultorum in numero deputauerim. quae cum ita <lb/>
            sint. quis mediocriter intellegens non plane uiderit stultis <lb/>
            utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium

<note type="footnote">1 credendo <hi rend="italic">Ch</hi> 3 cred$nt <hi rend="italic">M</hi> 8 scire <hi rend="italic">ChMlapb</hi> 10 supperuissimum <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            celere <hi rend="italic">Ch</hi> scęlere M 11 putet <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 14 dum ne] nedum ne <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            falso <hi rend="italic">Ppb</hi> 15 auferri <hi rend="italic">Ch</hi> aferri <hi rend="italic">p</hi> 16 humane <hi rend="italic">Ch</hi> incolome <hi rend="italic">SM,,,,</hi> <lb/>
            20 hi <hi rend="italic">lib. b</hi> 22 aut stultos esse aut sapientes <hi rend="italic">V</hi> 25 firmissimae <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            26 cuius <hi rend="italic">V</hi> cuiusca <hi rend="italic">Ch</hi> 27 uel inerciis <hi rend="italic">V</hi> sint <hi rend="italic">Mm7b</hi> quodlibet <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            uictu-stul <hi rend="italic">om. Ch</hi> siue inprobandi <hi rend="italic">om. P</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="35"/>
            quam suo iudicio uitam degere? nam omne factum, si recte <lb/>
            factum non est, peccatum est; nec recte factum esse ullo <lb/>
            modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. porro <lb/>
            recta ratio est ipsa uirtus. cui autem hominum uirtus nisi <lb/>
            sapientis animo praesto est? solus igitur sapiens non peccat. <lb n="5"/>
            stultus ergo omnis peccat. nisi in iis factis, in quibus sapienti <lb/>
            obtemperauerit; a recta enim ratione talia facta proficiscuntur <lb/>
            nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, <lb/>
            cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis. <lb/>
            quare si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius <lb n="10"/>
            est, melius profecto stulti omnes uiuerent, si serui possent <lb/>
            esse sapientium. atque hoc si in rebus minoribus, ut in mercando <lb/>
            uel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis <lb/>
            educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda <lb/>
            expedire nemo ambigit, multo magis in religione. nam et res <lb n="15"/>
            humanae promptiores ad dinoscendum sunt quam diuinae et <lb/>
            in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius <lb/>
            eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque <lb/>
            peccatur. nihil igitur nobis restare admodum uides, quamdiu <lb/>
            stulti sumus, si nobis uita optima et religiosa cordi est, <lb n="20"/>
            nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem <lb/>
            stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et euadere <lb/>
            aliquando possimus. 
</p></div></div></body></text></TEI>