Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum esse confido. cum de religione, id est cum de colendo atque intellegendo deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere uetant, rationem promptissime pollicentes. nam nemini dubium est omnes homines aut stultos aut sapientes esse. nunc autem sapientes uoco non cordatos et ingeniosos homines, sed eos, quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis deique firmissime percepta cognitio atque huic cognitioni uita moresque congruentes: ceteros autem cuiusque modi artibus inertiisque adfecti sunt, quolibet uictu probandi siue inprobandi, stultorum in numero deputauerim. quae cum ita sint. quis mediocriter intellegens non plane uiderit stultis utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium 1 credendo Ch 3 cred$nt M 8 scire ChMlapb 10 supperuissimum Ch celere Ch scęlere M 11 putet SPpMVmb 14 dum ne] nedum ne Ch falso Ppb 15 auferri Ch aferri p 16 humane Ch incolome SM,,,, 20 hi lib. b 22 aut stultos esse aut sapientes V 25 firmissimae Ch 26 cuius V cuiusca Ch 27 uel inerciis V sint Mm7b quodlibet p uictu-stul om. Ch siue inprobandi om. P quam suo iudicio uitam degere? nam omne factum, si recte factum non est, peccatum est; nec recte factum esse ullo modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. porro recta ratio est ipsa uirtus. cui autem hominum uirtus nisi sapientis animo praesto est? solus igitur sapiens non peccat. stultus ergo omnis peccat. nisi in iis factis, in quibus sapienti obtemperauerit; a recta enim ratione talia facta proficiscuntur nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis. quare si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius est, melius profecto stulti omnes uiuerent, si serui possent esse sapientium. atque hoc si in rebus minoribus, ut in mercando uel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda expedire nemo ambigit, multo magis in religione. nam et res humanae promptiores ad dinoscendum sunt quam diuinae et in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque peccatur. nihil igitur nobis restare admodum uides, quamdiu stulti sumus, si nobis uita optima et religiosa cordi est, nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et euadere aliquando possimus.