<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p><milestone unit="altchapter" n="12"/> Quaero enim, si quod nescitur, credendum non est, <lb/>
            quomodo seruiant parentibus liberi eosque mutua pietate diligant, <lb/>
            quos parentes suos esse non credant. non enim ratione <lb/>
            ullo pacto sciri potest, sed interposita matris auctoritate de <lb/>
            patre creditur; de ipsa uero matre plerumque nec matri, sed<lb n="5"/>
            obstetricibus, nutricibus, famulis. nam cui furari filius potest <lb/>
            aliusque subponi, nonne potest decepta decipere? credimus <lb/>
            tamen et sine ulla dubitatione credimus, quod sciri non posse <lb/>
            confitemur. quis enim non uideat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum <lb/>
            generis humani uinculum. superbissimo scelere uiolari? <lb n="10"/>
            nam quis uel insanus eum culpandum inputet, qui eis officia <lb/>
            debita inpenderit, quos parentes esse crediderit, etiamsi non <lb/>
            essent? qui contra non exterminandum iudicauerit, qui ueros <lb/>
            fortasse parentes minime dilexerit, dum, ne falsos diligat, <lb/>
            metuit? multa possunt adferri, quibus ostendatur nihil omnino<lb n="15"/>
            humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus, <lb/>
            quod non possumus tenere perceptum. 
</p></div></div></body></text></TEI>