<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p><milestone unit="altchapter" n="12"/> Quaero enim, si quod nescitur, credendum non est, <lb/>
            quomodo seruiant parentibus liberi eosque mutua pietate diligant, <lb/>
            quos parentes suos esse non credant. non enim ratione <lb/>
            ullo pacto sciri potest, sed interposita matris auctoritate de <lb/>
            patre creditur; de ipsa uero matre plerumque nec matri, sed<lb n="5"/>
            obstetricibus, nutricibus, famulis. nam cui furari filius potest <lb/>
            aliusque subponi, nonne potest decepta decipere? credimus <lb/>
            tamen et sine ulla dubitatione credimus, quod sciri non posse <lb/>
            confitemur. quis enim non uideat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum <lb/>
            generis humani uinculum. superbissimo scelere uiolari? <lb n="10"/>
            nam quis uel insanus eum culpandum inputet, qui eis officia <lb/>
            debita inpenderit, quos parentes esse crediderit, etiamsi non <lb/>
            essent? qui contra non exterminandum iudicauerit, qui ueros <lb/>
            fortasse parentes minime dilexerit, dum, ne falsos diligat, <lb/>
            metuit? multa possunt adferri, quibus ostendatur nihil omnino<lb n="15"/>
            humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus, <lb/>
            quod non possumus tenere perceptum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum <lb/>
            esse confido. cum de religione, id est cum de colendo atque <lb/>
            intellegendo deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere <lb n="20"/>
            uetant, rationem promptissime pollicentes. nam nemini <lb/>
            dubium est omnes homines aut stultos aut sapientes esse. <lb/>
            nunc autem sapientes uoco non cordatos et ingeniosos homines, <lb/>
            sed eos, quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis <lb/>
            deique firmissime percepta cognitio atque huic cognitioni<lb n="25"/>
            uita moresque congruentes: ceteros autem cuiusque modi <lb/>
            artibus inertiisque adfecti sunt, quolibet uictu probandi siue <lb/>
            inprobandi, stultorum in numero deputauerim. quae cum ita <lb/>
            sint. quis mediocriter intellegens non plane uiderit stultis <lb/>
            utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium

<note type="footnote">1 credendo <hi rend="italic">Ch</hi> 3 cred$nt <hi rend="italic">M</hi> 8 scire <hi rend="italic">ChMlapb</hi> 10 supperuissimum <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            celere <hi rend="italic">Ch</hi> scęlere M 11 putet <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 14 dum ne] nedum ne <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            falso <hi rend="italic">Ppb</hi> 15 auferri <hi rend="italic">Ch</hi> aferri <hi rend="italic">p</hi> 16 humane <hi rend="italic">Ch</hi> incolome <hi rend="italic">SM,,,,</hi> <lb/>
            20 hi <hi rend="italic">lib. b</hi> 22 aut stultos esse aut sapientes <hi rend="italic">V</hi> 25 firmissimae <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            26 cuius <hi rend="italic">V</hi> cuiusca <hi rend="italic">Ch</hi> 27 uel inerciis <hi rend="italic">V</hi> sint <hi rend="italic">Mm7b</hi> quodlibet <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            uictu-stul <hi rend="italic">om. Ch</hi> siue inprobandi <hi rend="italic">om. P</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="35"/>
            quam suo iudicio uitam degere? nam omne factum, si recte <lb/>
            factum non est, peccatum est; nec recte factum esse ullo <lb/>
            modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. porro <lb/>
            recta ratio est ipsa uirtus. cui autem hominum uirtus nisi <lb/>
            sapientis animo praesto est? solus igitur sapiens non peccat. <lb n="5"/>
            stultus ergo omnis peccat. nisi in iis factis, in quibus sapienti <lb/>
            obtemperauerit; a recta enim ratione talia facta proficiscuntur <lb/>
            nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, <lb/>
            cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis. <lb/>
            quare si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius <lb n="10"/>
            est, melius profecto stulti omnes uiuerent, si serui possent <lb/>
            esse sapientium. atque hoc si in rebus minoribus, ut in mercando <lb/>
            uel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis <lb/>
            educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda <lb/>
            expedire nemo ambigit, multo magis in religione. nam et res <lb n="15"/>
            humanae promptiores ad dinoscendum sunt quam diuinae et <lb/>
            in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius <lb/>
            eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque <lb/>
            peccatur. nihil igitur nobis restare admodum uides, quamdiu <lb/>
            stulti sumus, si nobis uita optima et religiosa cordi est, <lb n="20"/>
            nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem <lb/>
            stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et euadere <lb/>
            aliquando possimus. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p><milestone unit="altchapter" n="13"/> Hic rursus oritur difficillima quaestio. quonam enim <lb/>
            modo stulti sapientem inuenire poterimus, cum hoc nomen, <lb n="25"/>
            tametsi nemo fere audeat palam, plerique tamen ex obliquo <lb/>
            sibi uindicant. cum de rebus ipsis, quarum cognitione constat <lb/>
            sapientia, ita inter se dissentiant, ut aut nullum eorum, aut

<note type="footnote" rend="script"> It <lb/>
            2 <hi rend="italic">(pr.)</hi> est <hi rend="italic">m2</hi> 6 stultus-peccat <hi rend="italic">om. Ch isp hia ChSM VJbm</hi> 7 obtem <lb/>
            i <lb/>
            perarat <hi rend="italic">V</hi> 9 tamquam <hi rend="italic">om. S V m</hi> 10 quam peccare <hi rend="italic">om. C",</hi> <lb/>
            a <lb/>
            11 JppHps profectus <hi rend="italic">Ch</hi> 19 peccator <hi rend="italic">Ch</hi> ftmodQ <hi rend="italic">Chp</hi> ammodum P* <lb/>
            domlnttlonem <lb/>
            comoda <hi rend="italic">M</hi> amodo <hi rend="italic">b</hi> 21 damnationê <hi rend="italic">Y</hi> 22 nobis inest <hi rend="italic">Y</hi> 24 quononftin <lb/>
            <lb/>
            uam] quoda <hi rend="italic">Ch</hi> quo <hi rend="italic">P</hi> qm p* 26 ferre <hi rend="italic">SVm</hi> 27 uendicant V <lb/>
            n <lb/>
            28 interesse <hi rend="italic">V</hi> dissentiat <hi rend="italic">S'1</hi>. dissentiat <hi rend="italic">Ch</hi> dissentiunt <hi rend="italic">Vm</hi> ut] uti <hi rend="italic">SMp</hi> <lb/>
            nulli <hi rend="italic">CI"</hi> </note>

<note type="footnote"> S* </note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            certe unum necesse sit esse sapientem? sed quinam iste sit, <lb/>
            cum ab stulto requiratur, quo pacto queat dinosci plane atque <lb/>
            percipi, omnino non uideo. neque enim quibuslibet signis cognoscere <lb/>
            aliquid potest nisi illud ipsum, cuius ea signa sunt,. <lb/>
            nouerit. atqui sapientiam stultus ignorat. non enim ut aurum<lb n="5"/>
            et argentum ceteraque id genus et cognoscere, cum uideas. <lb/>
            et non habere concessum est, ita sapientiam mentis eius oculo <lb/>
            qui ea careat, uideri fas est. sensu enim corporis quaecumque <lb/>
            adtingimus, forinsecus nobis offeruntur, et ideo licet quoque <lb/>
            res alienas oculis cernere, cum earum uel eius generis nos. <lb n="10"/>
            nihil habeamus. quod autem intellectu capitur, intus apud <lb/>
            animum est nec id habere quicquam est aliud quam uidere. <lb/>
            caret autem stultus sapientia; non igitur nouit sapientiam <lb/>
            non enim oculis eam posset uidere: non autem potest uidere <lb/>
            et non habere neque habere ac stultus esse. nescit hanc igitur,<lb n="15"/>
            et dum nescit, in alio loco cognoscere non potest. non ergo <lb/>
            fotest quamdiu stultus est, quisquam certissima cognitione <lb/>
            inuenire sapientem, cui obtemperando tanto stultitiae malo <lb/>
            liberetur. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Huic igitur tam inmani difficultati, quoniam de religione <lb n="20"/>
            quaerimus, deus solus mederi potest: quem nisi et esse et <lb/>
            humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem <lb/>
            ipsam ueram religionem debemus. quid enim tandem tanto <lb/>
            molimine inuestigare cupimus? quid optamus adtingere? quo <lb/>
            peruenire desideramus? eone quod esse aut ad nos pertinere <lb n="25"/>
            non credimus ? nihil est tali mente peruersius. tune, cum beneficium <lb/>
            a me petere non auderes aut certe inpudenter auderes, <lb/>
            nisi daturum esse me crederes, inuentionem religionis postulatum <lb/>
            uenis, cum deum neque esse neque, si sit, curare nos

<note type="footnote" rend="script"> 2 queąęat <hi rend="italic">Ch</hi> queat <hi rend="italic">M</hi> quieat p quaeat P* 3 signis quibuslibet <hi rend="italic">SJfm<lb/>
             VPpb</hi> 4 sunt signa <hi rend="italic">V</hi> 5 nouerint <hi rend="italic">V</hi> atrqui (u <hi rend="italic">er) S</hi> aut quis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            h <lb/>
            aut qui <hi rend="italic">b</hi> 6 aut arg. <hi rend="italic">V</hi> 7 sapientia <hi rend="italic">Ch</hi> 12 abere <hi rend="italic">p2</hi> haberecaret <lb/>
            <hi rend="italic">(m</hi>. 2 <hi rend="italic">inf. text scr.) Ch</hi> 13 care t (a <hi rend="italic">er.) S</hi> careat M careat P* <lb/>
            t teat <lb/>
            14 posse <hi rend="italic">p1</hi> possat <hi rend="italic">(m. 2 corr.) P</hi> potest <hi rend="italic">om</hi>. uidere <hi rend="italic">Ch</hi> 15 nequehabere <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">om.Ch</hi> ac] <hi rend="italic">autCTi etS</hi> fl g scit hanc Vm 18 cuius <hi rend="italic">F</hi> 22 <hi rend="italic">nec]ne SM Vm</hi> <lb/>
            t <lb/>
            26 ali P con <hi rend="italic">Ch</hi> 28 nisi-crederes <hi rend="italic">om. SMVPpmb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            putes ? quid ? si tanta res est, quae nisi sedulo atque omnibus <lb/>
            uiribus quaesita nequeat reperiri? quid? si ipsa difficillima <lb/>
            inuentio ad capiendum ac proferendum. quod inuentum erit, <lb/>
            mentem quaerentis exercet? quid enim oculis nostris hac luce <lb/>
            iucundius et familiarius? quam tamen perpeti atque tolerare <lb n="5"/>
            post diuturnas tenebras nequeunt. quid exhausto aegrotatione <lb/>
            corpori adcommodatius quam cibus et potio ? uidemus tamen <lb/>
            conualescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati ualentium <lb/>
            committere sese audeant. cibisque ipsis agere, ut ad illum <lb/>
            morbum, quo eos repudiabant. reuertantur. de conualescentibus <lb n="10"/>
            loquor. quid? ipsos aegrotantes nonne urgemus, ut aliquid <lb/>
            sumant ? in quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, <lb/>
            si se illum morbum euasuros esse non crederent. <lb/>
            quando ergo tu te operosissimae ac laboriosissimae inquisitioni <lb/>
            dabis ? quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque <lb n="15"/>
            tibi audebis inponere, cum id, quod quaeris, esse non <lb/>
            credas ? recte igitur catholicae disciplinae maiestate institutum <lb/>
            est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante <lb/>
            omnia. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p><milestone unit="altchapter" n="14"/> Itaque ille haereticus — siquidem de his nobis sermo <lb/>
            est, qui se christianos dici uolunt — quam mihi rationem <lb/>
            adferat, quaeso te? quid est, unde me a credendo ueluti a <lb/>
            temeritate reuocet? si nihil me credere iubet, hanc ipsam <lb/>
            ueram religionem ullam in rebus humanis esse non credo: <lb/>
            quam cum esse non credo, non quaero. at ille, ut opinor, <lb n="25"/>
            quaerenti monstraturus est; ita enim scriptum est: quaerens

<note type="footnote"> 26 Matth. 7, 8. </note>

<note type="footnote" rend="script"> ua. <lb/>
            1 quodsi <hi rend="italic">Ch</hi> nisijsi <hi rend="italic">V</hi> hominib1 <hi rend="italic">p</hi> 2 q,sita <hi rend="italic">p</hi> quaesitantae <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            ceque■ at <hi rend="italic">Ch</hi> nell; at p 8 at <hi rend="italic">p</hi> ac proferendum <hi rend="italic">om. SPp Mm Vb</hi> <lb/>
            h h <lb/>
            4 <hi rend="italic">ae S</hi> 5 iocundius <hi rend="italic">SMVmb</hi> 6 exausto <hi rend="italic">V</hi> exausto <hi rend="italic">P</hi> 7 uideamus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            iim <lb/>
            JfVm uideamua <hi rend="italic">P</hi> 8 saturati S saturari <hi rend="italic">p</hi> 9 cibusquę <hi rend="italic">Ch</hi> ut <lb/>
            II o nt <lb/>
            adJ ut ad mi 10 quo] quq <hi rend="italic">P1</hi> qui <hi rend="italic">mb</hi> repudiabat <hi rend="italic">SPpMVaib</hi> 18 morbtl <lb/>
            nonaeirent d <lb/>
            euasuros <hi rend="italic">V</hi> 14 te tu SVmb inquisitioni <hi rend="italic">(ne corr. in ni) 15adbisp</hi> <lb/>
            nanis <hi rend="italic">Ch tantfl M</hi> tanta (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> Q) P3 tantap quanta] <hi rend="italic">quantS Ch <lb/>
            ut Sm quam b om. Mp ipsA Ok cura Ch</hi> 17 credas] potes b <hi rend="italic">22 me om. p</hi> <lb/>
            23 iubet] dubitet <hi rend="italic">SMVmb</hi> 25 quam] qui m 26 monstraturum <hi rend="italic">CK</hi> </note><lb/>
             
<pb n="38"/>
            inueniet. ad eum igitur, qui me uetat credere, non uenirem, <lb/>
            nisi aliquid crederem. estne ulla maior dementia quam ut ei <lb/>
            sola, quae nulla scientia subnixa est, fide displiceam, quae ad <lb/>
            eum ipsum me sola perduxit? 
</p></div></div></body></text></TEI>