Quaero enim, si quod nescitur, credendum non est, quomodo seruiant parentibus liberi eosque mutua pietate diligant, quos parentes suos esse non credant. non enim ratione ullo pacto sciri potest, sed interposita matris auctoritate de patre creditur; de ipsa uero matre plerumque nec matri, sed obstetricibus, nutricibus, famulis. nam cui furari filius potest aliusque subponi, nonne potest decepta decipere? credimus tamen et sine ulla dubitatione credimus, quod sciri non posse confitemur. quis enim non uideat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum generis humani uinculum. superbissimo scelere uiolari? nam quis uel insanus eum culpandum inputet, qui eis officia debita inpenderit, quos parentes esse crediderit, etiamsi non essent? qui contra non exterminandum iudicauerit, qui ueros fortasse parentes minime dilexerit, dum, ne falsos diligat, metuit? multa possunt adferri, quibus ostendatur nihil omnino humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus, quod non possumus tenere perceptum. Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum esse confido. cum de religione, id est cum de colendo atque intellegendo deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere uetant, rationem promptissime pollicentes. nam nemini dubium est omnes homines aut stultos aut sapientes esse. nunc autem sapientes uoco non cordatos et ingeniosos homines, sed eos, quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis deique firmissime percepta cognitio atque huic cognitioni uita moresque congruentes: ceteros autem cuiusque modi artibus inertiisque adfecti sunt, quolibet uictu probandi siue inprobandi, stultorum in numero deputauerim. quae cum ita sint. quis mediocriter intellegens non plane uiderit stultis utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium 1 credendo Ch 3 cred$nt M 8 scire ChMlapb 10 supperuissimum Ch celere Ch scęlere M 11 putet SPpMVmb 14 dum ne] nedum ne Ch falso Ppb 15 auferri Ch aferri p 16 humane Ch incolome SM,,,, 20 hi lib. b 22 aut stultos esse aut sapientes V 25 firmissimae Ch 26 cuius V cuiusca Ch 27 uel inerciis V sint Mm7b quodlibet p uictu-stul om. Ch siue inprobandi om. P quam suo iudicio uitam degere? nam omne factum, si recte factum non est, peccatum est; nec recte factum esse ullo modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. porro recta ratio est ipsa uirtus. cui autem hominum uirtus nisi sapientis animo praesto est? solus igitur sapiens non peccat. stultus ergo omnis peccat. nisi in iis factis, in quibus sapienti obtemperauerit; a recta enim ratione talia facta proficiscuntur nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est, cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis. quare si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius est, melius profecto stulti omnes uiuerent, si serui possent esse sapientium. atque hoc si in rebus minoribus, ut in mercando uel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda expedire nemo ambigit, multo magis in religione. nam et res humanae promptiores ad dinoscendum sunt quam diuinae et in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque peccatur. nihil igitur nobis restare admodum uides, quamdiu stulti sumus, si nobis uita optima et religiosa cordi est, nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et euadere aliquando possimus. Hic rursus oritur difficillima quaestio. quonam enim modo stulti sapientem inuenire poterimus, cum hoc nomen, tametsi nemo fere audeat palam, plerique tamen ex obliquo sibi uindicant. cum de rebus ipsis, quarum cognitione constat sapientia, ita inter se dissentiant, ut aut nullum eorum, aut It 2 (pr.) est m2 6 stultus-peccat om. Ch isp hia ChSM VJbm 7 obtem i perarat V 9 tamquam om. S V m 10 quam peccare om. C", a 11 JppHps profectus Ch 19 peccator Ch ftmodQ Chp ammodum P* domlnttlonem comoda M amodo b 21 damnationê Y 22 nobis inest Y 24 quononftin uam] quoda Ch quo P qm p* 26 ferre SVm 27 uendicant V n 28 interesse V dissentiat S'1 . dissentiat Ch dissentiunt Vm ut] uti SMp nulli CI" S* certe unum necesse sit esse sapientem? sed quinam iste sit, cum ab stulto requiratur, quo pacto queat dinosci plane atque percipi, omnino non uideo. neque enim quibuslibet signis cognoscere aliquid potest nisi illud ipsum, cuius ea signa sunt,. nouerit. atqui sapientiam stultus ignorat. non enim ut aurum et argentum ceteraque id genus et cognoscere, cum uideas. et non habere concessum est, ita sapientiam mentis eius oculo qui ea careat, uideri fas est. sensu enim corporis quaecumque adtingimus, forinsecus nobis offeruntur, et ideo licet quoque res alienas oculis cernere, cum earum uel eius generis nos. nihil habeamus. quod autem intellectu capitur, intus apud animum est nec id habere quicquam est aliud quam uidere. caret autem stultus sapientia; non igitur nouit sapientiam non enim oculis eam posset uidere: non autem potest uidere et non habere neque habere ac stultus esse. nescit hanc igitur, et dum nescit, in alio loco cognoscere non potest. non ergo fotest quamdiu stultus est, quisquam certissima cognitione inuenire sapientem, cui obtemperando tanto stultitiae malo liberetur. Huic igitur tam inmani difficultati, quoniam de religione quaerimus, deus solus mederi potest: quem nisi et esse et humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem ipsam ueram religionem debemus. quid enim tandem tanto molimine inuestigare cupimus? quid optamus adtingere? quo peruenire desideramus? eone quod esse aut ad nos pertinere non credimus ? nihil est tali mente peruersius. tune, cum beneficium a me petere non auderes aut certe inpudenter auderes, nisi daturum esse me crederes, inuentionem religionis postulatum uenis, cum deum neque esse neque, si sit, curare nos 2 queąęat Ch queat M quieat p quaeat P* 3 signis quibuslibet SJfm VPpb 4 sunt signa V 5 nouerint V atrqui (u er) S aut quis M h aut qui b 6 aut arg. V 7 sapientia Ch 12 abere p2 haberecaret (m . 2 inf. text scr.) Ch 13 care t (a er.) S careat M careat P* t teat 14 posse p1 possat (m. 2 corr.) P potest om . uidere Ch 15 nequehabere i om.Ch ac] autCTi etS fl g scit hanc Vm 18 cuius F 22 nec]ne SM Vm t 26 ali P con Ch 28 nisi-crederes om. SMVPpmb putes ? quid ? si tanta res est, quae nisi sedulo atque omnibus uiribus quaesita nequeat reperiri? quid? si ipsa difficillima inuentio ad capiendum ac proferendum. quod inuentum erit, mentem quaerentis exercet? quid enim oculis nostris hac luce iucundius et familiarius? quam tamen perpeti atque tolerare post diuturnas tenebras nequeunt. quid exhausto aegrotatione corpori adcommodatius quam cibus et potio ? uidemus tamen conualescentes refrenari atque cohiberi, ne saturitati ualentium committere sese audeant. cibisque ipsis agere, ut ad illum morbum, quo eos repudiabant. reuertantur. de conualescentibus loquor. quid? ipsos aegrotantes nonne urgemus, ut aliquid sumant ? in quo profecto nobis cum tanta molestia non obtemperarent, si se illum morbum euasuros esse non crederent. quando ergo tu te operosissimae ac laboriosissimae inquisitioni dabis ? quando tantam, quanta ipsa res digna est, curam negotiumque tibi audebis inponere, cum id, quod quaeris, esse non credas ? recte igitur catholicae disciplinae maiestate institutum est, ut accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia. Itaque ille haereticus — siquidem de his nobis sermo est, qui se christianos dici uolunt — quam mihi rationem adferat, quaeso te? quid est, unde me a credendo ueluti a temeritate reuocet? si nihil me credere iubet, hanc ipsam ueram religionem ullam in rebus humanis esse non credo: quam cum esse non credo, non quaero. at ille, ut opinor, quaerenti monstraturus est; ita enim scriptum est: quaerens 26 Matth. 7, 8. ua. 1 quodsi Ch nisijsi V hominib1 p 2 q,sita p quaesitantae Ch ceque■ at Ch nell; at p 8 at p ac proferendum om. SPp Mm Vb h h 4 ae S 5 iocundius SMVmb 6 exausto V exausto P 7 uideamus S iim JfVm uideamua P 8 saturati S saturari p 9 cibusquę Ch ut II o nt adJ ut ad mi 10 quo] quq P1 qui mb repudiabat SPpMVaib 18 morbtl nonaeirent d euasuros V 14 te tu SVmb inquisitioni (ne corr. in ni) 15adbisp nanis Ch tantfl M tanta (a corr. ex Q) P3 tantap quanta] quantS Ch ut Sm quam b om. Mp ipsA Ok cura Ch 17 credas] potes b 22 me om. p 23 iubet] dubitet SMVmb 25 quam] qui m 26 monstraturum CK inueniet. ad eum igitur, qui me uetat credere, non uenirem, nisi aliquid crederem. estne ulla maior dementia quam ut ei sola, quae nulla scientia subnixa est, fide displiceam, quae ad eum ipsum me sola perduxit?