<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p><milestone unit="altchapter" n="11"/> Quare iam superest. ut consideremus, quo pacto hi sequendi <lb/>
            non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. nam quomodo <lb n="10"/>
            sine culpa possimus sequi eos, qui credere iubent, iam dictum <lb/>
            est; ad hos autem sponsores rationis non modo sine uituperatione. <lb/>
            sed etiam cum aliqua laude se uenire nonnulli putant: <lb/>
            sed non ita est duae sunt enim personae in religione laudabiles: <lb/>
            una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos <lb n="15"/>
            iudicare necesse est; alia eorum, qui studiosissime et rectissime <lb/>
            inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in <lb/>
            uia, qua tamen certissime peruenitur. tria sunt alia hominum <lb/>
            genera, profecto inprobanda ac detestanda. unum est opinantium, <lb/>
            id est eorum, qui se arbitrantur scire quod nesciunt; alterum <lb n="20"/>
            eorum, qui sentiunt quidem se nescire. sed non ita quaerunt, <lb/>
            ut inuenire possint; tertium eorum, qui neque se scire existimant <lb/>
            nec quaerere uolunt. tria sunt item uelut finitima sibimet <lb/>
            in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere, <lb/>
            opinari. quae si per se ipsa considerentur, primum semper <lb n="25"/>
            sine uitio est, secundum aliquando cum uitio, tertium numquam <lb/>
            sine uitio. nam intellegere magna et honesta uel etiam

<note type="footnote" rend="script">1 inquius <hi rend="italic">Chp</hi> 2 nolumus <hi rend="italic">V</hi> 8 uiatia <hi rend="italic">Ch</hi> 4 pcipiendae <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            pcip. <hi rend="italic">(uirg. er.) p</hi> ueritatis <hi rend="italic">b</hi> his <hi rend="italic">ChpSMmVb</hi> iis <hi rend="italic">(ex</hi> his <hi rend="italic">corr.) P</hi> <lb/>
            6 iam <hi rend="italic">om. V</hi> circtlire <hi rend="italic">b</hi> aliquantulum <hi rend="italic">V</hi> 10 docturos <hi rend="italic">SMb</hi> <lb/>
            k &lt; <lb/>
            12 os P 13 landeseuenire <hi rend="italic">Ch</hi> nonnulla <hi rend="italic">Pp</hi> 14 duę enl p. in rel. sl <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            16 eat <hi rend="italic">om. V</hi> 17 iam] etiam <hi rend="italic">SAf om. Y mb</hi> alter <hi rend="italic">Ch</hi> 19 est] et <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            20 eorum] corti <hi rend="italic">Ch</hi> 21 eorum <hi rend="italic">om. V</hi> 25 opinari (re in ri <hi rend="italic">corr.) S</hi> <lb/>
            26 uitio. et hoc ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim <lb/>
            nita quantumque (q?rtic11q;&amp;) id sciatur nondum est beatissimum quoniam <lb/>
            incomparabiliter limge est amplius quod inde nescitur <hi rend="italic">SMVmbpP (m</hi>. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">del. omnia)</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            diuina, beatissimum est; intellegere autem superflua, nihil <lb/>
            nocet, sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum <lb/>
            occuparent. ipsa etiam noxia non intellegere, sed facere aut <lb/>
            pati miserum est. non enim si quis intellegat. quomodo possit <lb/>
            inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, a cupiditate<lb n="5"/>
            reus est; quae si absit, quid innocentius dici potest? <lb/>
            credere autem tunc est culpandum, cum uel de deo indignum <lb/>
            aliquid creditur uel de homine facile creditur. in ceteris uero <lb/>
            rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla <lb/>
            culpa est. credo enim sceleratissimos coniuratos uirtute<lb n="10"/>
            Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum nescio, <lb/>
            sed etiam nullo pacto me scire posse certo scio. opinari <lb/>
            autem duas ob res turpissimum est: quod et discere non <lb/>
            potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci <lb/>
            potest,' et per se ipsa temeritas non bene adfecti animi signum<lb n="15"/>
            est. nam etiamsi hoc ipsum, quod de Cicerone dixi, scire se <lb/>
            quisquam arbitratur, quamquam nihil eum inpediat a discendo, <lb/>
            quia res ipsa nulla scientia teneri potest, tamen quod non <lb/>
            intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione <lb/>
            uideatur, quod intellegere dicimus, an famae uel litteris credendum<lb n="20"/>
            posteris utiliter commendetur, profecto errat. neque <lb/>
            quisquam error turpitudine caret. quod intellegimus igitur, <lb/>
            debemus rationi, quod credimus, auctoritati, quod opinamur, <lb/>
            errori. sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et <lb/>
            qui opinatur; non omnis qui credit intellegit; nullus qui <lb n="25"/>
            opinatur intellegit. haec ergo tria si ad illa quinque hominum <lb/>
            genera, quae paulo ante commemorauimus, referantur, id est

<note type="footnote" rend="script"> 2 docet S1 necessariorfl <hi rend="italic">(corr. ex</hi> necessarius) <hi rend="italic">S</hi> 8 ipse <hi rend="italic">p</hi> ipsa <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            etiam] autem <hi rend="italic">M</hi> noxia. <hi rend="italic">Ch</hi> 4 si <hi rend="italic">(8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">p</hi> 5 a] ac non <hi rend="italic">SPp <lb/>
            MVbm . 6 est om. Ck 11 cicaronis M atque SMVm 12 certe iSTm</hi> <lb/>
            18 et discere] ediscere <hi rend="italic">SVPtn</hi> ędiscere <hi rend="italic">M</hi> 14 dici <hi rend="italic">Chb</hi> 16 cicęrone M <lb/>
            17 impedia1;ltP 19 menti <hi rend="italic">ChpMVm</hi> menti (s m. 2 <hi rend="italic">add.) P</hi> 20 nidetnr M <lb/>
            teneatur <hi rend="italic">b (in marg. al</hi> uideatur) fama <hi rend="italic">Ch</hi> 22 inteUigimus <hi rend="italic">b</hi> (in <hi rend="italic">marg. <lb/>
             al</hi>. scimus) igitur <hi rend="italic">om. Ch</hi> 23 opinatur <hi rend="italic">Ch</hi> et qui opinatUr errori <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 credit <hi rend="italic">alt. om. Ch</hi> 25 nullus- intellegit <hi rend="italic">om. P (sed ras. quattuor<lb/>
             uoc.)</hi> 26 haec ergo] hęrgo <hi rend="italic">p</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            duo probanda, quae priora posuimus, et tria reliqua uitiosa: <lb/>
            inuenimus primum beatorum genus ipsi ueritati credere, <lb/>
            secundum autem studiosorum amatorumque ueritatis auctoritati. <lb/>
            in quibus duobus generibus laudabiliter creditur. in primo <lb/>
            autem uitiosorum, id est eorum, qui opinantur se scire quod <lb n="5"/>
            nesciant, est profecto uitiosa credulitas. cetera duo inprobanda <lb/>
            genera nihil credunt: et illi qui uerum quaerunt cum desperatione <lb/>
            inueniendi, et illi qui omnino non quaerunt. et hoc dumtaxat <lb/>
            in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. nam in alio <lb/>
            uitae actu prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. <lb n="10"/>
            quamquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi <lb/>
            . dicunt, scire potius nihil posse quam nihil credere uolunt <lb/>
            uideri. quis enim quod probat non credit? aut quomodo est <lb/>
            illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? quare duo <lb/>
            genera possunt esse aduersantium ueritati: unum eorum, qui <lb n="15"/>
            scientiam tantum obpugnant, non fidem, alterum eorum, qui <lb/>
            utrumque condemnant: qui tamen utrum in rebus humanis <lb/>
            inueniri possint, rursus ignoro. haec dicta sunt, ut intellegeremus <lb/>
            nos retenta fide illarum etiam rerum, quas nondum <lb/>
            conprehendimus. a temeritate opinantium uindicari. nam qui <lb n="20"/>
            dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, hi unum cauent <lb/>
            nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum; <lb/>
            sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se <lb/>
            scire quis putet, an quod nescire se intellegit. credat aliqua <lb/>
            auctoritate commotus, profecto errores et inhumanitatis atque <lb n="25"/>
            superbiae crimen euitabunt.

<note type="footnote" rend="script"> e <lb/>
            4 duorum <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 6 nesciunt V 10 uitaacijtuj) pactuCft <lb/>
            M y <lb/>
            11 probauilia <hi rend="italic">Ch</hi> 12 uoluit <hi rend="italic">S1</hi> 13 credat r 14 sequntur (q <hi rend="italic">ex</hi> c <lb/>
            <hi rend="italic">fact.) S</hi> sequitur <hi rend="italic">m</hi> secuntur <hi rend="italic">ChM</hi> quare 1 quadere (de <hi rend="italic">m</hi> 2 add.) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            U d <lb/>
            15 aduersarium <hi rend="italic">Ch</hi> ueriti <hi rend="italic">Ch</hi> 17 contempnant 82 condempnant <hi rend="italic">Mm</hi> <lb/>
            18 rursus] <hi rend="italic">prorsusCft</hi> 19 quas] quia <hi rend="italic">Ch</hi> 20 operantium <hi rend="italic">Ch</hi> 21 hiJ id <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            ant. <lb/>
            <hi rend="italic">SpMVmb</hi> 22 qpinionis <hi rend="italic">Sm</hi> 23 si diligenter considere//t (n <hi rend="italic">er</hi>. quis m. 8 <lb/>
            add.) <hi rend="italic">P</hi> 25 erroris <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 26 supeniiae <hi rend="italic">Ch</hi> euitabunt <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            euitauit <hi rend="italic">Ch</hi> uitauit <hi rend="italic">SMb</hi> uitabit (b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) V</hi> inuitauit <hi rend="italic">p</hi> uitabunt <lb/>
            <hi rend="italic">Vtn</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV Aii;. iwt. 6. </note>

<note type="footnote"> n </note> 
<pb n="34"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>