<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes. <lb/>
            ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? <lb/>
            erat fortasse; sed cum res tanta sit, ut deus tibi ratione <lb n="10"/>
            cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis <lb/>
            rationibus, quibus ad diuinam intellegentiam mens ducitur <lb/>
            humana. an plures, an paucos ? paucos, ais, existimo. horumne <lb/>
            I n numero esse te credis? non est meum, inquis, hoc respondere. <lb/>
            illius ergo putas etiam hoc tibi credere: quod quidem <lb n="15"/>
            facit. tu tantum memento iam eum bis credidisse tibi incerta <lb/>
            dicenti, te illi religiose admonenti ne semel quidem <lb/>
            uelle credere. uerum fac ita esse uero animo te ad accipiendam <lb/>
            religionem accedere et ita paucorum te esse hominum, <lb/>
            ut rationes. quibus ad certam cognitionem uis diuina perducitur, <lb n="20"/>
            capere possis: quid ? ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio <lb/>
            praediti non sunt, negandam religionem putas? an eos pedetentim <lb/>
            quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse <lb/>
            ducendos? uides plane, quid sit religiosius. neque enim tibi <lb/>
            quiuis homo in rei tantae cupiditate ullo modo deserendus

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">I</hi> S &amp; eque uis <hi rend="italic">m</hi> non <lb/>
            4jntimęSMadCk5eaequussf1equeuismnon <lb/>
            est equi USPJJ n equ$uis <hi rend="italic">V</hi> nonnest (n <hi rend="italic">init. in ras.) Ch</hi> 7 ergo <hi rend="italic">ChP</hi> <lb/>
            bU <lb/>
            respondenisi <hi rend="italic">p2</hi> 8 reddere <hi rend="italic">V</hi> 10 cum <hi rend="italic">om. V</hi> ratione tibi <hi rend="italic">Sm</hi> <lb/>
            11 putes <hi rend="italic">V</hi> ideneos <hi rend="italic">V</hi> percipiendis (os <hi rend="italic">corr. in</hi> is) <hi rend="italic">S</hi> 13 paucos <hi rend="italic">(ante</hi> <lb/>
            ais) <hi rend="italic">om. Ch</hi> 14 te esse <hi rend="italic">V</hi> cre4?l?dis P tibi respondere <hi rend="italic">V</hi> 15 cre- <lb/>
            1 I <lb/>
            dece (de <hi rend="italic">ex</hi> re) S qdd ipsę facit (qdê ipsę <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">add.) M</hi> 16 bis] uis <lb/>
            i te <lb/>
            <hi rend="italic">lib</hi>. uix credidisset ibi <hi rend="italic">b</hi> 17 dicendi <hi rend="italic">Ch dicendi p1</hi> de <hi rend="italic">Ch</hi> 18 uella <lb/>
            <hi rend="italic">SMVb</hi> uelles (s in <hi rend="italic">raa.) m</hi> fac itaj facta M uero] et uero <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> <lb/>
            19 te 8. <hi rend="italic">I. corr. add. Ch</hi> 21 caperę <hi rend="italic">M</hi> 22 an eos in penetralia esse <lb/>
            dqcendos <hi rend="italic">m (in mg. m 2 add.) V</hi> pedetemtim P pedetemptim <hi rend="italic">SMp</hi> <lb/>
            24 docendos// <hi rend="italic">Ch</hi> uites <hi rend="italic">Ch</hi> uidens <hi rend="italic">p</hi> 25 cupiditatę <hi rend="italic">M</hi> ullu Ch </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="30"/>
            aut respuendus uideri potest. sed nonne censes, nisi primo <lb/>
            credat se ad id, quod instituit, peruenturum. mentemque subplicem <lb/>
            praebeat et quibusdam magnis necessariisque praeceptis <lb/>
            obtemperans quadam uitae actione perpurget, non eum esse <lb/>
            aliter illa, quae pure uera sunt, adepturum? censes profecto. <lb n="5"/>
            quid ergo istis, quorum de genere te esse iam credo, qui <lb/>
            facillime diuina secreta ratione certa capere possunt. si hac <lb/>
            uia ueniant, qua illi qui primitus credunt, numquid tandem <lb/>
            oberit? non arbitror. sed tamen, ais. quid eos morari opus <lb/>
            est? quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen<lb n="10"/>
            exemplo ceteris. uix enim est, qui de se tantum sentiat, <lb/>
            quantum potest; sed qui minus, excitandus est, qui amplius, <lb/>
            reprimendus, ut neque ille desperatione frangatur, neque iste <lb/>
            praecipitetur audacia. quod facile fit, si etiam ii, qui ualent <lb/>
            uolare, ne cui sint periculoso inuitamento, paulisper cogantur<lb n="15"/>
            incedere. qua etiam ceteris tutum est. haec est prouidentia <lb/>
            uerae religionis, hoc iussum diuinitus, hoc beatis maioribus <lb/>
            traditum, hoc ad nos usque seruatum: hoc perturbare uelle <lb/>
            atque peruertere, nihil est aliud quam ad ueram religionem <lb/>
            sacrilegam uiam quaerere. quod qui faciunt, nec si eis concedatur <lb n="20"/>
            quod uolunt, possunt quo intendunt peruenire. cuiusmodi <lb/>
            enim libet excellant ingenio, nisi deus adsit, humo repunt. <lb/>
            tunc autem adest, si societas humana in deum tendentibus <lb/>
            curae sit. quo gradu nihil firmius in caelum reperiri potest. <lb/>
            ego quidem huic rationi non possum resistere; nam nihil <lb n="25"/>
            sine cognitione esse credendum qui possum dicere? cum et <lb/>
            amicitia, nisi aliquid credatur, quod certa ratione demonstrari <lb/>
            non potest, omnino nulla sit, et saepe dispensatoribus seruis <lb/>
            sine ulla culpa dominorum credatur. in religione uero quid

<note type="footnote" rend="script"> 1 cessej&gt;* nu cesses <hi rend="italic">Ch</hi> e censijs <hi rend="italic">P</hi> 2 credas <hi rend="italic">Ch</hi> 4 <hi rend="italic">perpurgetur b</hi> eum] <lb/>
            B <lb/>
            enim <hi rend="italic">Ch</hi> esse <hi rend="italic">om. V</hi> 5 ceses <hi rend="italic">p1</hi> 6 te (8. <hi rend="italic">I. a m. 2) p</hi> te esse] de <lb/>
            esse <hi rend="italic">Ch</hi> 7 rationi <hi rend="italic">Ch</hi> 10 nichil sibi <hi rend="italic">V</hi> 18 disperatione <hi rend="italic">S</hi> frangatur] <lb/>
            plangatur <hi rend="italic">Ch</hi> 14 hi <hi rend="italic">ChPpb</hi> 15 inuitamentum <hi rend="italic">SMmb</hi> in uita <lb/>
            mentum F 17 a beatis (a 8. <hi rend="italic">I.) P</hi> 20 sagrilegam <hi rend="italic">Ch</hi> ne <hi rend="italic">V</hi> 22 assit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            hdmo (u <hi rend="italic">am. 2) PV</hi> 23 societati humanae <hi rend="italic">Pp ChSMb</hi> 24 reperire <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 cognitione] ratione (8. <hi rend="italic">l. am. 2) m om. r</hi> esse <hi rend="italic">(«. lam.2)S</hi> 27 probari 1* </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            iniquius fieri potest, quam ut dei antistites nobis non fictum <lb/>
            animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus <lb/>
            credere ? postremo quae potest esse uia salubrior quam idoneum <lb/>
            primo fieri percipiendae ueritati, adhibendo iis fidem, quae ad <lb/>
            praecolendum et ad praecurandum animum sunt diuinitus constituta? <lb n="5"/>
            aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum <lb/>
            qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem <lb/>
            periculi et ceteris temeritatis exemplum. 
</p></div></div></body></text></TEI>