Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes. ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? erat fortasse; sed cum res tanta sit, ut deus tibi ratione cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis rationibus, quibus ad diuinam intellegentiam mens ducitur humana. an plures, an paucos ? paucos, ais, existimo. horumne I n numero esse te credis? non est meum, inquis, hoc respondere. illius ergo putas etiam hoc tibi credere: quod quidem facit. tu tantum memento iam eum bis credidisse tibi incerta dicenti, te illi religiose admonenti ne semel quidem uelle credere. uerum fac ita esse uero animo te ad accipiendam religionem accedere et ita paucorum te esse hominum, ut rationes. quibus ad certam cognitionem uis diuina perducitur, capere possis: quid ? ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio praediti non sunt, negandam religionem putas? an eos pedetentim quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse ducendos? uides plane, quid sit religiosius. neque enim tibi quiuis homo in rei tantae cupiditate ullo modo deserendus I S & eque uis m non 4jntimęSMadCk5eaequussf1equeuismnon est equi USPJJ n equ$uis V nonnest (n init. in ras.) Ch 7 ergo ChP bU respondenisi p2 8 reddere V 10 cum om. V ratione tibi Sm 11 putes V ideneos V percipiendis (os corr. in is) S 13 paucos (ante ais) om. Ch 14 te esse V cre4?l?dis P tibi respondere V 15 cre- 1 I dece (de ex re) S qdd ipsę facit (qdê ipsę m . 2 add.) M 16 bis] uis i te lib . uix credidisset ibi b 17 dicendi Ch dicendi p1 de Ch 18 uella SMVb uelles (s in raa.) m fac itaj facta M uero] et uero SPpMVmb 19 te 8. I. corr. add. Ch 21 caperę M 22 an eos in penetralia esse dqcendos m (in mg. m 2 add.) V pedetemtim P pedetemptim SMp 24 docendos// Ch uites Ch uidens p 25 cupiditatę M ullu Ch aut respuendus uideri potest. sed nonne censes, nisi primo credat se ad id, quod instituit, peruenturum. mentemque subplicem praebeat et quibusdam magnis necessariisque praeceptis obtemperans quadam uitae actione perpurget, non eum esse aliter illa, quae pure uera sunt, adepturum? censes profecto. quid ergo istis, quorum de genere te esse iam credo, qui facillime diuina secreta ratione certa capere possunt. si hac uia ueniant, qua illi qui primitus credunt, numquid tandem oberit? non arbitror. sed tamen, ais. quid eos morari opus est? quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen exemplo ceteris. uix enim est, qui de se tantum sentiat, quantum potest; sed qui minus, excitandus est, qui amplius, reprimendus, ut neque ille desperatione frangatur, neque iste praecipitetur audacia. quod facile fit, si etiam ii, qui ualent uolare, ne cui sint periculoso inuitamento, paulisper cogantur incedere. qua etiam ceteris tutum est. haec est prouidentia uerae religionis, hoc iussum diuinitus, hoc beatis maioribus traditum, hoc ad nos usque seruatum: hoc perturbare uelle atque peruertere, nihil est aliud quam ad ueram religionem sacrilegam uiam quaerere. quod qui faciunt, nec si eis concedatur quod uolunt, possunt quo intendunt peruenire. cuiusmodi enim libet excellant ingenio, nisi deus adsit, humo repunt. tunc autem adest, si societas humana in deum tendentibus curae sit. quo gradu nihil firmius in caelum reperiri potest. ego quidem huic rationi non possum resistere; nam nihil sine cognitione esse credendum qui possum dicere? cum et amicitia, nisi aliquid credatur, quod certa ratione demonstrari non potest, omnino nulla sit, et saepe dispensatoribus seruis sine ulla culpa dominorum credatur. in religione uero quid 1 cessej>* nu cesses Ch e censijs P 2 credas Ch 4 perpurgetur b eum] B enim Ch esse om. V 5 ceses p1 6 te (8. I. a m. 2) p te esse] de esse Ch 7 rationi Ch 10 nichil sibi V 18 disperatione S frangatur] plangatur Ch 14 hi ChPpb 15 inuitamentum SMmb in uita mentum F 17 a beatis (a 8. I.) P 20 sagrilegam Ch ne V 22 assit P hdmo (u am. 2) PV 23 societati humanae Pp ChSMb 24 reperire V 26 cognitione] ratione (8. l. am. 2) m om. r esse («. lam.2)S 27 probari 1* iniquius fieri potest, quam ut dei antistites nobis non fictum animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus credere ? postremo quae potest esse uia salubrior quam idoneum primo fieri percipiendae ueritati, adhibendo iis fidem, quae ad praecolendum et ad praecurandum animum sunt diuinitus constituta? aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem periculi et ceteris temeritatis exemplum.