<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p><milestone unit="altchapter" n="10"/> Sed nunc uide, inquies, utrum in religione credere debeamus. <lb/>
            neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud <lb/>
            credulum esse, sequitur, ut nulla culpa sit in religionibus<lb n="10"/>
            credere. quid? si enim et credere et credulum esse uitiosum <lb/>
            est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui <lb/>
            certum existimat, nullum mihi habere posse amicum uidetur. <lb/>
            si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit, qui amico <lb/>
            credit, aut nihil amico credens quomodo amicum uel ipsum<lb n="15"/>
            uel se appellet. non uideo. hic fortasse dicas : concedo aliquid <lb/>
            aliquando esse credendum; nunc expedi, quomodo in religione <lb/>
            turpe non sit credere antequam scire. faciam, si potero. <lb/>
            quocirca ex te quaero, quid existimes in grauiore culpa esse, <lb/>
            religionem tradere indigno, an id quod ab eis, qui illam<lb n="20"/>
            tradunt, dicitur credere. si, quem dicam indignum, non <lb/>
            intellegis, eum dico, qui ficto pectore accedit. concedis, ut <lb/>
            arbitror, magis culpandum esse tali homini pandere si qua <lb/>
            sunt sancta secreta quam religiosis uiris de ipsa religione <lb/>
            aliquid adfirmantibus credere. neque enim te aliud respondere <lb n="25"/>
            decuerit. quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem <lb/>
            sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es uero <lb/>
            animo te accedere neque quicquam in te, quod ad hanc rem

<note type="footnote" rend="script"> i •« <lb/>
            1 difinito S difinitio <hi rend="italic">M</hi> diffiniti <hi rend="italic">m</hi> diffiniti <hi rend="italic">V</hi> ea (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) <hi rend="italic">S</hi> qua] <lb/>
            » <lb/>
            quę <hi rend="italic">SM</hi> qg&lt;? m1 2 sint emendanda <hi rend="italic">V m</hi> emendanda sint (in <hi rend="italic">mg. tn</hi> 2 <lb/>
            <hi rend="italic">adscr.) S</hi> non <hi rend="italic">om. Ch</hi> 3 <hi rend="italic">elp</hi> et non <hi rend="italic">b</hi> qui-creduli <hi rend="italic">inf. text. tn.2 add.S'</hi> <lb/>
            7 et inter credulum <hi rend="italic">scripsi:</hi> et incredulum <hi rend="italic">Ch</hi> et credulum <hi rend="italic">SpPMVmb</hi> <lb/>
            8 nunc] hanc <hi rend="italic">Ch</hi> uides <hi rend="italic">Ch</hi>. 10 sequetur <hi rend="italic">Ch</hi> incredere in religionibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            in credere <hi rend="italic">rel. m1</hi> 11 <hi rend="italic">si 8. I. p</hi> 12 qui] si Tm 13 existimatur <hi rend="italic">Vx,</hi> <lb/>
            14 turbe <hi rend="italic">V</hi> 17 credendo <hi rend="italic">Ch 19existimet Ch</hi> 22 ficto <hi rend="italic">(a corr. in i) S</hi> <lb/>
            concedit <hi rend="italic">Ch</hi> 23 <hi rend="italic">culpamdQ Ch</hi> 24 secreta sancta SVm 25 te <hi rend="italic">om</hi>. V </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            adtinet, doli atque simulationis esse? dices bona tua conscientia <lb/>
            nihil te fingere, quantis poteris id ipsum adserens <lb/>
            uerbis, sed tamen uerbis. non enim animi tui latebras, ita ut <lb/>
            intime sciaris, homo homini aperire possis. at ille si dixerit: <lb/>
            ecce credo tibi; sed nonne est aequius, ut etiam tu credas <lb n="5"/>
            mihi, cum tu beneficium, si aliquid ueri teneo, sis accepturus, <lb/>
            daturus ego? quid respondebimus nisi esse credendum? 
</p></div></div></body></text></TEI>