<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p><milestone unit="altchapter" n="9"/> Ridiculum, inquis. istuc est, cum omnes hanc se <lb/>
            profiteantur tenere ac docere. profitentur hac omnes haeretici, <lb/>
            negare non possum, sed ita, ut eis, quos inlectant, rationem <lb/>
            se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros, eoque <lb/>
            catholicam maxime criminantur, quod illis, qui ad eam ueniunt,<lb n="5"/>
            praecipitur, ut credant, se autem non iugum credendi inponere, <lb/>
            sed docendi fontem aperire gloriantur. quid, inquis, dici potuit, <lb/>
            quod ad eorum laudem maxime pertineret? non ita est. hoc <lb/>
            enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient <lb/>
            multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima<lb n="10"/>
            gaudet humana nec uires suas ualetudinemque considerans <lb/>
            sanorum escas adpetendo, quae male committuntur nisi ualentibus, <lb/>
            inruit in uenena fallentium. nam uera religio, nisi credantur <lb/>
            ea. quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque <lb/>
            fuerit, adsequatur atque percipiat, et omnino sine quodam<lb n="15"/>
            graui auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest. 
</p></div></div></body></text></TEI>