Ridiculum, inquis. istuc est, cum omnes hanc se profiteantur tenere ac docere. profitentur hac omnes haeretici, negare non possum, sed ita, ut eis, quos inlectant, rationem se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros, eoque catholicam maxime criminantur, quod illis, qui ad eam ueniunt, praecipitur, ut credant, se autem non iugum credendi inponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem maxime pertineret? non ita est. hoc enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima gaudet humana nec uires suas ualetudinemque considerans sanorum escas adpetendo, quae male committuntur nisi ualentibus, inruit in uenena fallentium. nam uera religio, nisi credantur ea. quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, adsequatur atque percipiat, et omnino sine quodam graui auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest.