<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p><milestone unit="altchapter" n="9"/> Ridiculum, inquis. istuc est, cum omnes hanc se <lb/>
            profiteantur tenere ac docere. profitentur hac omnes haeretici, <lb/>
            negare non possum, sed ita, ut eis, quos inlectant, rationem <lb/>
            se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros, eoque <lb/>
            catholicam maxime criminantur, quod illis, qui ad eam ueniunt,<lb n="5"/>
            praecipitur, ut credant, se autem non iugum credendi inponere, <lb/>
            sed docendi fontem aperire gloriantur. quid, inquis, dici potuit, <lb/>
            quod ad eorum laudem maxime pertineret? non ita est. hoc <lb/>
            enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient <lb/>
            multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima<lb n="10"/>
            gaudet humana nec uires suas ualetudinemque considerans <lb/>
            sanorum escas adpetendo, quae male committuntur nisi ualentibus, <lb/>
            inruit in uenena fallentium. nam uera religio, nisi credantur <lb/>
            ea. quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque <lb/>
            fuerit, adsequatur atque percipiat, et omnino sine quodam<lb n="15"/>
            graui auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Sed quaeris fortasse uel de hoc ipso aliquam accipere <lb/>
            rationem, qua tibi persuadeatur non prius ratione quam fide <lb/>
            te esse docendum. quod facile potest, si modo aequum te. <lb/>
            praebeas. sed ut commode fiat, uolo quasi respondeas interroganti <lb n="20"/>
            et primo dicas mihi, quare tibi uideatur non esse <lb/>
            credendum. quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur, <lb/>
            uitium quoddam mihi uidetur esse, alioquin hoc <lb/>
            nomen non pro conuicio obiectare soleremus. nam si suspiciosus <lb/>
            in uitio est, eo quod non conperta suspicatur, quanto <lb n="25"/>
            magis credulus, qui hoc a suspicioso differt. quod ille incognitis <lb/>
            aliquam, iste nullam tribuit dubiationem. interim <lb/>
            accipio hanc opinionem ac distinctionem. sed scis etiam curiosum <lb/>
            non nos solere appellare sine conuicio, studiosum uero <lb/>
            etiam cum laude. quamobrem adtende, si placet. etiam inter <lb n="30"/>
            '

<note type="footnote" rend="script">1 istud <hi rend="italic">SpMVmb</hi> 3 <hi rend="italic">possftt b</hi> 8 maxime M maxime m* <lb/>
            ... <lb/>
            11 ualitudinemque <hi rend="italic">SMm</hi> 18 uera] uere <hi rend="italic">ChMp uerePS religionis Mpb</hi> <lb/>
            ni/si (B <hi rend="italic">er.) S</hi> si <hi rend="italic">M p b</hi> 15 assequatur (a <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr.) 8</hi> et om.,b <lb/>
            sine (ne 8. <hi rend="italic">I. a</hi> m. 2) <hi rend="italic">Ch</hi> 16 grauia <hi rend="italic">Ch</hi> iniri <hi rend="italic">P1 SMpVmb</hi> <lb/>
            ft % <lb/>
            18 que S1 persuadexur <hi rend="italic">Sl</hi>' </note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            haec duo quid tibi distare uideatur. id certe respondes. quod <lb/>
            quamuis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus <lb/>
            tamen ea requirit. quae nihil ad se adtinent. studiosus <lb/>
            autem contra quae ad sese adtinent requirit. sed quia non <lb/>
            negamus ad hominem pertinere coniugem ac liberos et eorum <lb n="5"/>
            salutem, si quispiam peregre positus, quemadmodum ualeant <lb/>
            ac sese agant sua coniux ac liberi. omnes aduenientes sedulo <lb/>
            percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi. et tamen. <lb/>
            hunc studiosum non uocamus, qui et magno opere scire uult <lb/>
            et ea, quae ad se maxime pertinent. quare iam intellegis eo <lb n="10"/>
            uaccillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem <lb/>
            studiosus ea nosse uult, quae ad se pertinent, non tamen <lb/>
            omnis. qui id agit. studiosus uocandus est, sed is. qui ea, <lb/>
            quae ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, <lb/>
            inpensissime requirit: tamen studentem recte appellamus <lb n="15"/>
            praesertim addentes, quid studeat audire. nam etiam suorum <lb/>
            studiosum possumus appellare, si suos tantum diligit. non <lb/>
            tamen adiunctione nulla communi nomine studiosorum dignum <lb/>
            putamus. audiendi autem cupidum, quemadmodum se sui <lb/>
            haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens <lb n="20"/>
            bona fama id ipsum saepe uellet audire; studentem uero, <lb/>
            etiamsi semel. refer nunc animum ad curiosum et dic mihi, <lb/>
            utrum si quis fabellam libenter audiret nihil sibi omnino <lb/>
            profuturam, id est rerum ad se non pertinentium, neque id <lb/>
            odiose atque crebro, sed rarissime ac modestissime uel in <lb n="25"/>
            conuiuio uel in aliquo circulo ulloue consessu, uidereturne <lb/>
            tibi curiosus ? non opinor, sed certe habens illius rei curam, <lb/>
            cum libenter audiret, profecto uideretur. quapropter etiam

<note type="footnote"> 1 respondeas <hi rend="italic">S</hi> respondens <hi rend="italic">Ch</hi> respondebis <hi rend="italic">p</hi> 3 tamen <hi rend="italic">om. Ch. <lb/>
            que Ch studiosis S studiosins M</hi> 4 <hi rend="italic">requiret V</hi> 7 conionx <hi rend="italic">SYb <lb/>
            8 percunctetur b 9 magnopere SPpMVmb</hi> 11 <hi rend="italic">diffinitionem SMVm</hi> <lb/>
            I <lb/>
            18 qui id] quid <hi rend="italic">Ch</hi> quid <hi rend="italic">P</hi> 15 inpemsissime <hi rend="italic">S</hi> impendissime <hi rend="italic">V tn</hi> <lb/>
            inpensissima <hi rend="italic">M</hi> 18'ad ianclione <hi rend="italic">V</hi> 21 fama bona <hi rend="italic">SMVmb</hi> <lb/>
            22 <hi rend="italic">refert V</hi> 25 otiose <hi rend="italic">Ch</hi> odiose (c in d <hi rend="italic">mut.)P</hi> ac modestissime <hi rend="italic">om. ClI,</hi> <lb/>
            •« <lb/>
            26 consessu <hi rend="italic">SP</hi> concessu <hi rend="italic">M</hi> 28 cum] qum <hi rend="italic">P</hi>. audire <hi rend="italic">SMVmb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="28"/>
            curiosi definitio ea regula. qua studiosi, emendanda est. uide <lb/>
            igitur, utrum et illa superiora emendanda sint. cur enim non <lb/>
            et suspiciosi nomine indignus sit, qui aliquando aliquid <lb/>
            suspicatur, et creduli, qui aliquando aliquid credit? itaque <lb/>
            ut inter studentem alicuius rei et omnino studiosum rursumque<lb n="5"/>
            inter curam habentem atque curiosum, ita inter credentem <lb/>
            et inter credulum plurimum interest. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p><milestone unit="altchapter" n="10"/> Sed nunc uide, inquies, utrum in religione credere debeamus. <lb/>
            neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud <lb/>
            credulum esse, sequitur, ut nulla culpa sit in religionibus<lb n="10"/>
            credere. quid? si enim et credere et credulum esse uitiosum <lb/>
            est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui <lb/>
            certum existimat, nullum mihi habere posse amicum uidetur. <lb/>
            si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit, qui amico <lb/>
            credit, aut nihil amico credens quomodo amicum uel ipsum<lb n="15"/>
            uel se appellet. non uideo. hic fortasse dicas : concedo aliquid <lb/>
            aliquando esse credendum; nunc expedi, quomodo in religione <lb/>
            turpe non sit credere antequam scire. faciam, si potero. <lb/>
            quocirca ex te quaero, quid existimes in grauiore culpa esse, <lb/>
            religionem tradere indigno, an id quod ab eis, qui illam<lb n="20"/>
            tradunt, dicitur credere. si, quem dicam indignum, non <lb/>
            intellegis, eum dico, qui ficto pectore accedit. concedis, ut <lb/>
            arbitror, magis culpandum esse tali homini pandere si qua <lb/>
            sunt sancta secreta quam religiosis uiris de ipsa religione <lb/>
            aliquid adfirmantibus credere. neque enim te aliud respondere <lb n="25"/>
            decuerit. quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem <lb/>
            sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es uero <lb/>
            animo te accedere neque quicquam in te, quod ad hanc rem

<note type="footnote" rend="script"> i •« <lb/>
            1 difinito S difinitio <hi rend="italic">M</hi> diffiniti <hi rend="italic">m</hi> diffiniti <hi rend="italic">V</hi> ea (a <hi rend="italic">corr. ex</hi> i) <hi rend="italic">S</hi> qua] <lb/>
            » <lb/>
            quę <hi rend="italic">SM</hi> qg&lt;? m1 2 sint emendanda <hi rend="italic">V m</hi> emendanda sint (in <hi rend="italic">mg. tn</hi> 2 <lb/>
            <hi rend="italic">adscr.) S</hi> non <hi rend="italic">om. Ch</hi> 3 <hi rend="italic">elp</hi> et non <hi rend="italic">b</hi> qui-creduli <hi rend="italic">inf. text. tn.2 add.S'</hi> <lb/>
            7 et inter credulum <hi rend="italic">scripsi:</hi> et incredulum <hi rend="italic">Ch</hi> et credulum <hi rend="italic">SpPMVmb</hi> <lb/>
            8 nunc] hanc <hi rend="italic">Ch</hi> uides <hi rend="italic">Ch</hi>. 10 sequetur <hi rend="italic">Ch</hi> incredere in religionibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            in credere <hi rend="italic">rel. m1</hi> 11 <hi rend="italic">si 8. I. p</hi> 12 qui] si Tm 13 existimatur <hi rend="italic">Vx,</hi> <lb/>
            14 turbe <hi rend="italic">V</hi> 17 credendo <hi rend="italic">Ch 19existimet Ch</hi> 22 ficto <hi rend="italic">(a corr. in i) S</hi> <lb/>
            concedit <hi rend="italic">Ch</hi> 23 <hi rend="italic">culpamdQ Ch</hi> 24 secreta sancta SVm 25 te <hi rend="italic">om</hi>. V </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            adtinet, doli atque simulationis esse? dices bona tua conscientia <lb/>
            nihil te fingere, quantis poteris id ipsum adserens <lb/>
            uerbis, sed tamen uerbis. non enim animi tui latebras, ita ut <lb/>
            intime sciaris, homo homini aperire possis. at ille si dixerit: <lb/>
            ecce credo tibi; sed nonne est aequius, ut etiam tu credas <lb n="5"/>
            mihi, cum tu beneficium, si aliquid ueri teneo, sis accepturus, <lb/>
            daturus ego? quid respondebimus nisi esse credendum? 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes. <lb/>
            ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate? <lb/>
            erat fortasse; sed cum res tanta sit, ut deus tibi ratione <lb n="10"/>
            cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis <lb/>
            rationibus, quibus ad diuinam intellegentiam mens ducitur <lb/>
            humana. an plures, an paucos ? paucos, ais, existimo. horumne <lb/>
            I n numero esse te credis? non est meum, inquis, hoc respondere. <lb/>
            illius ergo putas etiam hoc tibi credere: quod quidem <lb n="15"/>
            facit. tu tantum memento iam eum bis credidisse tibi incerta <lb/>
            dicenti, te illi religiose admonenti ne semel quidem <lb/>
            uelle credere. uerum fac ita esse uero animo te ad accipiendam <lb/>
            religionem accedere et ita paucorum te esse hominum, <lb/>
            ut rationes. quibus ad certam cognitionem uis diuina perducitur, <lb n="20"/>
            capere possis: quid ? ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio <lb/>
            praediti non sunt, negandam religionem putas? an eos pedetentim <lb/>
            quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse <lb/>
            ducendos? uides plane, quid sit religiosius. neque enim tibi <lb/>
            quiuis homo in rei tantae cupiditate ullo modo deserendus

<note type="footnote" rend="script"><hi rend="italic">I</hi> S &amp; eque uis <hi rend="italic">m</hi> non <lb/>
            4jntimęSMadCk5eaequussf1equeuismnon <lb/>
            est equi USPJJ n equ$uis <hi rend="italic">V</hi> nonnest (n <hi rend="italic">init. in ras.) Ch</hi> 7 ergo <hi rend="italic">ChP</hi> <lb/>
            bU <lb/>
            respondenisi <hi rend="italic">p2</hi> 8 reddere <hi rend="italic">V</hi> 10 cum <hi rend="italic">om. V</hi> ratione tibi <hi rend="italic">Sm</hi> <lb/>
            11 putes <hi rend="italic">V</hi> ideneos <hi rend="italic">V</hi> percipiendis (os <hi rend="italic">corr. in</hi> is) <hi rend="italic">S</hi> 13 paucos <hi rend="italic">(ante</hi> <lb/>
            ais) <hi rend="italic">om. Ch</hi> 14 te esse <hi rend="italic">V</hi> cre4?l?dis P tibi respondere <hi rend="italic">V</hi> 15 cre- <lb/>
            1 I <lb/>
            dece (de <hi rend="italic">ex</hi> re) S qdd ipsę facit (qdê ipsę <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">add.) M</hi> 16 bis] uis <lb/>
            i te <lb/>
            <hi rend="italic">lib</hi>. uix credidisset ibi <hi rend="italic">b</hi> 17 dicendi <hi rend="italic">Ch dicendi p1</hi> de <hi rend="italic">Ch</hi> 18 uella <lb/>
            <hi rend="italic">SMVb</hi> uelles (s in <hi rend="italic">raa.) m</hi> fac itaj facta M uero] et uero <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> <lb/>
            19 te 8. <hi rend="italic">I. corr. add. Ch</hi> 21 caperę <hi rend="italic">M</hi> 22 an eos in penetralia esse <lb/>
            dqcendos <hi rend="italic">m (in mg. m 2 add.) V</hi> pedetemtim P pedetemptim <hi rend="italic">SMp</hi> <lb/>
            24 docendos// <hi rend="italic">Ch</hi> uites <hi rend="italic">Ch</hi> uidens <hi rend="italic">p</hi> 25 cupiditatę <hi rend="italic">M</hi> ullu Ch </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="30"/>
            aut respuendus uideri potest. sed nonne censes, nisi primo <lb/>
            credat se ad id, quod instituit, peruenturum. mentemque subplicem <lb/>
            praebeat et quibusdam magnis necessariisque praeceptis <lb/>
            obtemperans quadam uitae actione perpurget, non eum esse <lb/>
            aliter illa, quae pure uera sunt, adepturum? censes profecto. <lb n="5"/>
            quid ergo istis, quorum de genere te esse iam credo, qui <lb/>
            facillime diuina secreta ratione certa capere possunt. si hac <lb/>
            uia ueniant, qua illi qui primitus credunt, numquid tandem <lb/>
            oberit? non arbitror. sed tamen, ais. quid eos morari opus <lb/>
            est? quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen<lb n="10"/>
            exemplo ceteris. uix enim est, qui de se tantum sentiat, <lb/>
            quantum potest; sed qui minus, excitandus est, qui amplius, <lb/>
            reprimendus, ut neque ille desperatione frangatur, neque iste <lb/>
            praecipitetur audacia. quod facile fit, si etiam ii, qui ualent <lb/>
            uolare, ne cui sint periculoso inuitamento, paulisper cogantur<lb n="15"/>
            incedere. qua etiam ceteris tutum est. haec est prouidentia <lb/>
            uerae religionis, hoc iussum diuinitus, hoc beatis maioribus <lb/>
            traditum, hoc ad nos usque seruatum: hoc perturbare uelle <lb/>
            atque peruertere, nihil est aliud quam ad ueram religionem <lb/>
            sacrilegam uiam quaerere. quod qui faciunt, nec si eis concedatur <lb n="20"/>
            quod uolunt, possunt quo intendunt peruenire. cuiusmodi <lb/>
            enim libet excellant ingenio, nisi deus adsit, humo repunt. <lb/>
            tunc autem adest, si societas humana in deum tendentibus <lb/>
            curae sit. quo gradu nihil firmius in caelum reperiri potest. <lb/>
            ego quidem huic rationi non possum resistere; nam nihil <lb n="25"/>
            sine cognitione esse credendum qui possum dicere? cum et <lb/>
            amicitia, nisi aliquid credatur, quod certa ratione demonstrari <lb/>
            non potest, omnino nulla sit, et saepe dispensatoribus seruis <lb/>
            sine ulla culpa dominorum credatur. in religione uero quid

<note type="footnote" rend="script"> 1 cessej&gt;* nu cesses <hi rend="italic">Ch</hi> e censijs <hi rend="italic">P</hi> 2 credas <hi rend="italic">Ch</hi> 4 <hi rend="italic">perpurgetur b</hi> eum] <lb/>
            B <lb/>
            enim <hi rend="italic">Ch</hi> esse <hi rend="italic">om. V</hi> 5 ceses <hi rend="italic">p1</hi> 6 te (8. <hi rend="italic">I. a m. 2) p</hi> te esse] de <lb/>
            esse <hi rend="italic">Ch</hi> 7 rationi <hi rend="italic">Ch</hi> 10 nichil sibi <hi rend="italic">V</hi> 18 disperatione <hi rend="italic">S</hi> frangatur] <lb/>
            plangatur <hi rend="italic">Ch</hi> 14 hi <hi rend="italic">ChPpb</hi> 15 inuitamentum <hi rend="italic">SMmb</hi> in uita <lb/>
            mentum F 17 a beatis (a 8. <hi rend="italic">I.) P</hi> 20 sagrilegam <hi rend="italic">Ch</hi> ne <hi rend="italic">V</hi> 22 assit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            hdmo (u <hi rend="italic">am. 2) PV</hi> 23 societati humanae <hi rend="italic">Pp ChSMb</hi> 24 reperire <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            26 cognitione] ratione (8. <hi rend="italic">l. am. 2) m om. r</hi> esse <hi rend="italic">(«. lam.2)S</hi> 27 probari 1* </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            iniquius fieri potest, quam ut dei antistites nobis non fictum <lb/>
            animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus <lb/>
            credere ? postremo quae potest esse uia salubrior quam idoneum <lb/>
            primo fieri percipiendae ueritati, adhibendo iis fidem, quae ad <lb/>
            praecolendum et ad praecurandum animum sunt diuinitus constituta? <lb n="5"/>
            aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum <lb/>
            qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem <lb/>
            periculi et ceteris temeritatis exemplum. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p><milestone unit="altchapter" n="11"/> Quare iam superest. ut consideremus, quo pacto hi sequendi <lb/>
            non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. nam quomodo <lb n="10"/>
            sine culpa possimus sequi eos, qui credere iubent, iam dictum <lb/>
            est; ad hos autem sponsores rationis non modo sine uituperatione. <lb/>
            sed etiam cum aliqua laude se uenire nonnulli putant: <lb/>
            sed non ita est duae sunt enim personae in religione laudabiles: <lb/>
            una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos <lb n="15"/>
            iudicare necesse est; alia eorum, qui studiosissime et rectissime <lb/>
            inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in <lb/>
            uia, qua tamen certissime peruenitur. tria sunt alia hominum <lb/>
            genera, profecto inprobanda ac detestanda. unum est opinantium, <lb/>
            id est eorum, qui se arbitrantur scire quod nesciunt; alterum <lb n="20"/>
            eorum, qui sentiunt quidem se nescire. sed non ita quaerunt, <lb/>
            ut inuenire possint; tertium eorum, qui neque se scire existimant <lb/>
            nec quaerere uolunt. tria sunt item uelut finitima sibimet <lb/>
            in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere, <lb/>
            opinari. quae si per se ipsa considerentur, primum semper <lb n="25"/>
            sine uitio est, secundum aliquando cum uitio, tertium numquam <lb/>
            sine uitio. nam intellegere magna et honesta uel etiam

<note type="footnote" rend="script">1 inquius <hi rend="italic">Chp</hi> 2 nolumus <hi rend="italic">V</hi> 8 uiatia <hi rend="italic">Ch</hi> 4 pcipiendae <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            pcip. <hi rend="italic">(uirg. er.) p</hi> ueritatis <hi rend="italic">b</hi> his <hi rend="italic">ChpSMmVb</hi> iis <hi rend="italic">(ex</hi> his <hi rend="italic">corr.) P</hi> <lb/>
            6 iam <hi rend="italic">om. V</hi> circtlire <hi rend="italic">b</hi> aliquantulum <hi rend="italic">V</hi> 10 docturos <hi rend="italic">SMb</hi> <lb/>
            k &lt; <lb/>
            12 os P 13 landeseuenire <hi rend="italic">Ch</hi> nonnulla <hi rend="italic">Pp</hi> 14 duę enl p. in rel. sl <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            16 eat <hi rend="italic">om. V</hi> 17 iam] etiam <hi rend="italic">SAf om. Y mb</hi> alter <hi rend="italic">Ch</hi> 19 est] et <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            20 eorum] corti <hi rend="italic">Ch</hi> 21 eorum <hi rend="italic">om. V</hi> 25 opinari (re in ri <hi rend="italic">corr.) S</hi> <lb/>
            26 uitio. et hoc ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim <lb/>
            nita quantumque (q?rtic11q;&amp;) id sciatur nondum est beatissimum quoniam <lb/>
            incomparabiliter limge est amplius quod inde nescitur <hi rend="italic">SMVmbpP (m</hi>. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">del. omnia)</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            diuina, beatissimum est; intellegere autem superflua, nihil <lb/>
            nocet, sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum <lb/>
            occuparent. ipsa etiam noxia non intellegere, sed facere aut <lb/>
            pati miserum est. non enim si quis intellegat. quomodo possit <lb/>
            inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, a cupiditate<lb n="5"/>
            reus est; quae si absit, quid innocentius dici potest? <lb/>
            credere autem tunc est culpandum, cum uel de deo indignum <lb/>
            aliquid creditur uel de homine facile creditur. in ceteris uero <lb/>
            rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla <lb/>
            culpa est. credo enim sceleratissimos coniuratos uirtute<lb n="10"/>
            Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum nescio, <lb/>
            sed etiam nullo pacto me scire posse certo scio. opinari <lb/>
            autem duas ob res turpissimum est: quod et discere non <lb/>
            potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci <lb/>
            potest,' et per se ipsa temeritas non bene adfecti animi signum<lb n="15"/>
            est. nam etiamsi hoc ipsum, quod de Cicerone dixi, scire se <lb/>
            quisquam arbitratur, quamquam nihil eum inpediat a discendo, <lb/>
            quia res ipsa nulla scientia teneri potest, tamen quod non <lb/>
            intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione <lb/>
            uideatur, quod intellegere dicimus, an famae uel litteris credendum<lb n="20"/>
            posteris utiliter commendetur, profecto errat. neque <lb/>
            quisquam error turpitudine caret. quod intellegimus igitur, <lb/>
            debemus rationi, quod credimus, auctoritati, quod opinamur, <lb/>
            errori. sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et <lb/>
            qui opinatur; non omnis qui credit intellegit; nullus qui <lb n="25"/>
            opinatur intellegit. haec ergo tria si ad illa quinque hominum <lb/>
            genera, quae paulo ante commemorauimus, referantur, id est

<note type="footnote" rend="script"> 2 docet S1 necessariorfl <hi rend="italic">(corr. ex</hi> necessarius) <hi rend="italic">S</hi> 8 ipse <hi rend="italic">p</hi> ipsa <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            etiam] autem <hi rend="italic">M</hi> noxia. <hi rend="italic">Ch</hi> 4 si <hi rend="italic">(8. I. m</hi>. 1) <hi rend="italic">p</hi> 5 a] ac non <hi rend="italic">SPp <lb/>
            MVbm . 6 est om. Ck 11 cicaronis M atque SMVm 12 certe iSTm</hi> <lb/>
            18 et discere] ediscere <hi rend="italic">SVPtn</hi> ędiscere <hi rend="italic">M</hi> 14 dici <hi rend="italic">Chb</hi> 16 cicęrone M <lb/>
            17 impedia1;ltP 19 menti <hi rend="italic">ChpMVm</hi> menti (s m. 2 <hi rend="italic">add.) P</hi> 20 nidetnr M <lb/>
            teneatur <hi rend="italic">b (in marg. al</hi> uideatur) fama <hi rend="italic">Ch</hi> 22 inteUigimus <hi rend="italic">b</hi> (in <hi rend="italic">marg. <lb/>
             al</hi>. scimus) igitur <hi rend="italic">om. Ch</hi> 23 opinatur <hi rend="italic">Ch</hi> et qui opinatUr errori <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 credit <hi rend="italic">alt. om. Ch</hi> 25 nullus- intellegit <hi rend="italic">om. P (sed ras. quattuor<lb/>
             uoc.)</hi> 26 haec ergo] hęrgo <hi rend="italic">p</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            duo probanda, quae priora posuimus, et tria reliqua uitiosa: <lb/>
            inuenimus primum beatorum genus ipsi ueritati credere, <lb/>
            secundum autem studiosorum amatorumque ueritatis auctoritati. <lb/>
            in quibus duobus generibus laudabiliter creditur. in primo <lb/>
            autem uitiosorum, id est eorum, qui opinantur se scire quod <lb n="5"/>
            nesciant, est profecto uitiosa credulitas. cetera duo inprobanda <lb/>
            genera nihil credunt: et illi qui uerum quaerunt cum desperatione <lb/>
            inueniendi, et illi qui omnino non quaerunt. et hoc dumtaxat <lb/>
            in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. nam in alio <lb/>
            uitae actu prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. <lb n="10"/>
            quamquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi <lb/>
            . dicunt, scire potius nihil posse quam nihil credere uolunt <lb/>
            uideri. quis enim quod probat non credit? aut quomodo est <lb/>
            illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? quare duo <lb/>
            genera possunt esse aduersantium ueritati: unum eorum, qui <lb n="15"/>
            scientiam tantum obpugnant, non fidem, alterum eorum, qui <lb/>
            utrumque condemnant: qui tamen utrum in rebus humanis <lb/>
            inueniri possint, rursus ignoro. haec dicta sunt, ut intellegeremus <lb/>
            nos retenta fide illarum etiam rerum, quas nondum <lb/>
            conprehendimus. a temeritate opinantium uindicari. nam qui <lb n="20"/>
            dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, hi unum cauent <lb/>
            nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum; <lb/>
            sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se <lb/>
            scire quis putet, an quod nescire se intellegit. credat aliqua <lb/>
            auctoritate commotus, profecto errores et inhumanitatis atque <lb n="25"/>
            superbiae crimen euitabunt.

<note type="footnote" rend="script"> e <lb/>
            4 duorum <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 6 nesciunt V 10 uitaacijtuj) pactuCft <lb/>
            M y <lb/>
            11 probauilia <hi rend="italic">Ch</hi> 12 uoluit <hi rend="italic">S1</hi> 13 credat r 14 sequntur (q <hi rend="italic">ex</hi> c <lb/>
            <hi rend="italic">fact.) S</hi> sequitur <hi rend="italic">m</hi> secuntur <hi rend="italic">ChM</hi> quare 1 quadere (de <hi rend="italic">m</hi> 2 add.) <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            U d <lb/>
            15 aduersarium <hi rend="italic">Ch</hi> ueriti <hi rend="italic">Ch</hi> 17 contempnant 82 condempnant <hi rend="italic">Mm</hi> <lb/>
            18 rursus] <hi rend="italic">prorsusCft</hi> 19 quas] quia <hi rend="italic">Ch</hi> 20 operantium <hi rend="italic">Ch</hi> 21 hiJ id <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            ant. <lb/>
            <hi rend="italic">SpMVmb</hi> 22 qpinionis <hi rend="italic">Sm</hi> 23 si diligenter considere//t (n <hi rend="italic">er</hi>. quis m. 8 <lb/>
            add.) <hi rend="italic">P</hi> 25 erroris <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 26 supeniiae <hi rend="italic">Ch</hi> euitabunt <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            euitauit <hi rend="italic">Ch</hi> uitauit <hi rend="italic">SMb</hi> uitabit (b <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr.) V</hi> inuitauit <hi rend="italic">p</hi> uitabunt <lb/>
            <hi rend="italic">Vtn</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV Aii;. iwt. 6. </note>

<note type="footnote"> n </note> 
<pb n="34"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>