Ridiculum, inquis. istuc est, cum omnes hanc se profiteantur tenere ac docere. profitentur hac omnes haeretici, negare non possum, sed ita, ut eis, quos inlectant, rationem se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros, eoque catholicam maxime criminantur, quod illis, qui ad eam ueniunt, praecipitur, ut credant, se autem non iugum credendi inponere, sed docendi fontem aperire gloriantur. quid, inquis, dici potuit, quod ad eorum laudem maxime pertineret? non ita est. hoc enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima gaudet humana nec uires suas ualetudinemque considerans sanorum escas adpetendo, quae male committuntur nisi ualentibus, inruit in uenena fallentium. nam uera religio, nisi credantur ea. quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque fuerit, adsequatur atque percipiat, et omnino sine quodam graui auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest. Sed quaeris fortasse uel de hoc ipso aliquam accipere rationem, qua tibi persuadeatur non prius ratione quam fide te esse docendum. quod facile potest, si modo aequum te. praebeas. sed ut commode fiat, uolo quasi respondeas interroganti et primo dicas mihi, quare tibi uideatur non esse credendum. quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur, uitium quoddam mihi uidetur esse, alioquin hoc nomen non pro conuicio obiectare soleremus. nam si suspiciosus in uitio est, eo quod non conperta suspicatur, quanto magis credulus, qui hoc a suspicioso differt. quod ille incognitis aliquam, iste nullam tribuit dubiationem. interim accipio hanc opinionem ac distinctionem. sed scis etiam curiosum non nos solere appellare sine conuicio, studiosum uero etiam cum laude. quamobrem adtende, si placet. etiam inter ' 1 istud SpMVmb 3 possftt b 8 maxime M maxime m* ... 11 ualitudinemque SMm 18 uera] uere ChMp uerePS religionis Mpb ni/si (B er.) S si M p b 15 assequatur (a ex i corr.) 8 et om.,b sine (ne 8. I. a m. 2) Ch 16 grauia Ch iniri P1 SMpVmb ft % 18 que S1 persuadexur Sl ' haec duo quid tibi distare uideatur. id certe respondes. quod quamuis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus tamen ea requirit. quae nihil ad se adtinent. studiosus autem contra quae ad sese adtinent requirit. sed quia non negamus ad hominem pertinere coniugem ac liberos et eorum salutem, si quispiam peregre positus, quemadmodum ualeant ac sese agant sua coniux ac liberi. omnes aduenientes sedulo percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi. et tamen. hunc studiosum non uocamus, qui et magno opere scire uult et ea, quae ad se maxime pertinent. quare iam intellegis eo uaccillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem studiosus ea nosse uult, quae ad se pertinent, non tamen omnis. qui id agit. studiosus uocandus est, sed is. qui ea, quae ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent, inpensissime requirit: tamen studentem recte appellamus praesertim addentes, quid studeat audire. nam etiam suorum studiosum possumus appellare, si suos tantum diligit. non tamen adiunctione nulla communi nomine studiosorum dignum putamus. audiendi autem cupidum, quemadmodum se sui haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens bona fama id ipsum saepe uellet audire; studentem uero, etiamsi semel. refer nunc animum ad curiosum et dic mihi, utrum si quis fabellam libenter audiret nihil sibi omnino profuturam, id est rerum ad se non pertinentium, neque id odiose atque crebro, sed rarissime ac modestissime uel in conuiuio uel in aliquo circulo ulloue consessu, uidereturne tibi curiosus ? non opinor, sed certe habens illius rei curam, cum libenter audiret, profecto uideretur. quapropter etiam 1 respondeas S respondens Ch respondebis p 3 tamen om. Ch. que Ch studiosis S studiosins M 4 requiret V 7 conionx SYb 8 percunctetur b 9 magnopere SPpMVmb 11 diffinitionem SMVm I 18 qui id] quid Ch quid P 15 inpemsissime S impendissime V tn inpensissima M 18'ad ianclione V 21 fama bona SMVmb 22 refert V 25 otiose Ch odiose (c in d mut.)P ac modestissime om. ClI, •« 26 consessu SP concessu M 28 cum] qum P . audire SMVmb curiosi definitio ea regula. qua studiosi, emendanda est. uide igitur, utrum et illa superiora emendanda sint. cur enim non et suspiciosi nomine indignus sit, qui aliquando aliquid suspicatur, et creduli, qui aliquando aliquid credit? itaque ut inter studentem alicuius rei et omnino studiosum rursumque inter curam habentem atque curiosum, ita inter credentem et inter credulum plurimum interest. Sed nunc uide, inquies, utrum in religione credere debeamus. neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud credulum esse, sequitur, ut nulla culpa sit in religionibus credere. quid? si enim et credere et credulum esse uitiosum est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui certum existimat, nullum mihi habere posse amicum uidetur. si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit, qui amico credit, aut nihil amico credens quomodo amicum uel ipsum uel se appellet. non uideo. hic fortasse dicas : concedo aliquid aliquando esse credendum; nunc expedi, quomodo in religione turpe non sit credere antequam scire. faciam, si potero. quocirca ex te quaero, quid existimes in grauiore culpa esse, religionem tradere indigno, an id quod ab eis, qui illam tradunt, dicitur credere. si, quem dicam indignum, non intellegis, eum dico, qui ficto pectore accedit. concedis, ut arbitror, magis culpandum esse tali homini pandere si qua sunt sancta secreta quam religiosis uiris de ipsa religione aliquid adfirmantibus credere. neque enim te aliud respondere decuerit. quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es uero animo te accedere neque quicquam in te, quod ad hanc rem i •« 1 difinito S difinitio M diffiniti m diffiniti V ea (a corr. ex i) S qua] » quę SM qg* nu cesses Ch e censijs P 2 credas Ch 4 perpurgetur b eum] B enim Ch esse om. V 5 ceses p1 6 te (8. I. a m. 2) p te esse] de esse Ch 7 rationi Ch 10 nichil sibi V 18 disperatione S frangatur] plangatur Ch 14 hi ChPpb 15 inuitamentum SMmb in uita mentum F 17 a beatis (a 8. I.) P 20 sagrilegam Ch ne V 22 assit P hdmo (u am. 2) PV 23 societati humanae Pp ChSMb 24 reperire V 26 cognitione] ratione (8. l. am. 2) m om. r esse («. lam.2)S 27 probari 1* iniquius fieri potest, quam ut dei antistites nobis non fictum animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus credere ? postremo quae potest esse uia salubrior quam idoneum primo fieri percipiendae ueritati, adhibendo iis fidem, quae ad praecolendum et ad praecurandum animum sunt diuinitus constituta? aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem periculi et ceteris temeritatis exemplum. Quare iam superest. ut consideremus, quo pacto hi sequendi non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. nam quomodo sine culpa possimus sequi eos, qui credere iubent, iam dictum est; ad hos autem sponsores rationis non modo sine uituperatione. sed etiam cum aliqua laude se uenire nonnulli putant: sed non ita est duae sunt enim personae in religione laudabiles: una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos iudicare necesse est; alia eorum, qui studiosissime et rectissime inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in uia, qua tamen certissime peruenitur. tria sunt alia hominum genera, profecto inprobanda ac detestanda. unum est opinantium, id est eorum, qui se arbitrantur scire quod nesciunt; alterum eorum, qui sentiunt quidem se nescire. sed non ita quaerunt, ut inuenire possint; tertium eorum, qui neque se scire existimant nec quaerere uolunt. tria sunt item uelut finitima sibimet in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere, opinari. quae si per se ipsa considerentur, primum semper sine uitio est, secundum aliquando cum uitio, tertium numquam sine uitio. nam intellegere magna et honesta uel etiam 1 inquius Chp 2 nolumus V 8 uiatia Ch 4 pcipiendae Ch pcip. (uirg. er.) p ueritatis b his ChpSMmVb iis (ex his corr.) P 6 iam om. V circtlire b aliquantulum V 10 docturos SMb k < 12 os P 13 landeseuenire Ch nonnulla Pp 14 duę enl p. in rel. sl b 16 eat om. V 17 iam] etiam SAf om. Y mb alter Ch 19 est] et Ch 20 eorum] corti Ch 21 eorum om. V 25 opinari (re in ri corr.) S 26 uitio. et hoc ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim nita quantumque (q?rtic11q;&) id sciatur nondum est beatissimum quoniam incomparabiliter limge est amplius quod inde nescitur SMVmbpP (m . 2 del. omnia) . diuina, beatissimum est; intellegere autem superflua, nihil nocet, sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent. ipsa etiam noxia non intellegere, sed facere aut pati miserum est. non enim si quis intellegat. quomodo possit inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, a cupiditate reus est; quae si absit, quid innocentius dici potest? credere autem tunc est culpandum, cum uel de deo indignum aliquid creditur uel de homine facile creditur. in ceteris uero rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla culpa est. credo enim sceleratissimos coniuratos uirtute Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum nescio, sed etiam nullo pacto me scire posse certo scio. opinari autem duas ob res turpissimum est: quod et discere non potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci potest,' et per se ipsa temeritas non bene adfecti animi signum est. nam etiamsi hoc ipsum, quod de Cicerone dixi, scire se quisquam arbitratur, quamquam nihil eum inpediat a discendo, quia res ipsa nulla scientia teneri potest, tamen quod non intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione uideatur, quod intellegere dicimus, an famae uel litteris credendum posteris utiliter commendetur, profecto errat. neque quisquam error turpitudine caret. quod intellegimus igitur, debemus rationi, quod credimus, auctoritati, quod opinamur, errori. sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et qui opinatur; non omnis qui credit intellegit; nullus qui opinatur intellegit. haec ergo tria si ad illa quinque hominum genera, quae paulo ante commemorauimus, referantur, id est 2 docet S1 necessariorfl (corr. ex necessarius) S 8 ipse p ipsa Ch etiam] autem M noxia. Ch 4 si (8. I. m . 1) p 5 a] ac non SPp MVbm . 6 est om. Ck 11 cicaronis M atque SMVm 12 certe iSTm 18 et discere] ediscere SVPtn ędiscere M 14 dici Chb 16 cicęrone M 17 impedia1;ltP 19 menti ChpMVm menti (s m. 2 add.) P 20 nidetnr M teneatur b (in marg. al uideatur) fama Ch 22 inteUigimus b (in marg. al . scimus) igitur om. Ch 23 opinatur Ch et qui opinatUr errori V 24 credit alt. om. Ch 25 nullus- intellegit om. P (sed ras. quattuor uoc.) 26 haec ergo] hęrgo p . duo probanda, quae priora posuimus, et tria reliqua uitiosa: inuenimus primum beatorum genus ipsi ueritati credere, secundum autem studiosorum amatorumque ueritatis auctoritati. in quibus duobus generibus laudabiliter creditur. in primo autem uitiosorum, id est eorum, qui opinantur se scire quod nesciant, est profecto uitiosa credulitas. cetera duo inprobanda genera nihil credunt: et illi qui uerum quaerunt cum desperatione inueniendi, et illi qui omnino non quaerunt. et hoc dumtaxat in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. nam in alio uitae actu prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. quamquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi . dicunt, scire potius nihil posse quam nihil credere uolunt uideri. quis enim quod probat non credit? aut quomodo est illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? quare duo genera possunt esse aduersantium ueritati: unum eorum, qui scientiam tantum obpugnant, non fidem, alterum eorum, qui utrumque condemnant: qui tamen utrum in rebus humanis inueniri possint, rursus ignoro. haec dicta sunt, ut intellegeremus nos retenta fide illarum etiam rerum, quas nondum conprehendimus. a temeritate opinantium uindicari. nam qui dicunt nihil esse credendum nisi quod scimus, hi unum cauent nomen opinationis, quod fatendum est turpe ac miserrimum; sed si diligenter considerent plurimum interesse, utrum se scire quis putet, an quod nescire se intellegit. credat aliqua auctoritate commotus, profecto errores et inhumanitatis atque superbiae crimen euitabunt. e 4 duorum SPpMVmb 6 nesciunt V 10 uitaacijtuj) pactuCft M y 11 probauilia Ch 12 uoluit S1 13 credat r 14 sequntur (q ex c fact.) S sequitur m secuntur ChM quare 1 quadere (de m 2 add.) P U d 15 aduersarium Ch ueriti Ch 17 contempnant 82 condempnant Mm 18 rursus] prorsusCft 19 quas] quia Ch 20 operantium Ch 21 hiJ id Ch ant. SpMVmb 22 qpinionis Sm 23 si diligenter considere//t (n er . quis m. 8 add.) P 25 erroris SPpMVmb 26 supeniiae Ch euitabunt scripsi: euitauit Ch uitauit SMb uitabit (b ex u corr.) V inuitauit p uitabunt Vtn XXV Aii;. iwt. 6. n