<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p><milestone unit="altchapter" n="8"/> His igitur constitutis, quae, ut opinor. ita iusta sunt, <lb/>
            ut obtinere apud te istam causam quouis aduersario debeam,<lb n="15"/>
            edam tibi, ut possum, cuiusmodi uiam usus fuerim, cum eo <lb/>
            animo quaererem ueram religionem, quo nunc exposui esse <lb/>
            quaerendam. ut enim a uobis trans mare abscessi, iam cunctabundus <lb/>
            atque haesitans. quid mihi tenendum, quid dimittendum <lb/>
            esset — quae mihi cunctatio in dies maior oboriebatur, ex <lb n="20"/>
            quo illum hominem, cuius nobis aduentus, ut nosti, ad explicanda <lb/>
            omnia, quae nos mouebant, quasi de caelo promittebatur, <lb/>
            audiui eumque excepta quadam eloquentia talem quales <lb/>
            ceteros esse cognoui — rationem ipse mecum habui magnamque <lb/>
            deliberationem iam in Italia constitutus. non utrum <lb n="25"/>
            manerem in illa secta, in quam me incidisse paenitebat, sed <lb/>
            quonam modo uerum inueniendum esset. in cuius amorem <lb/>
            suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. saepe mihi <lb/>
            o

<note type="footnote" rend="script"> 2 appellantur <hi rend="italic">V</hi> 4 nelJ id (cui <hi rend="italic">er. uid.) S</hi> 6 ipse <hi rend="italic">Ch</hi> 7 gb, <lb/>
            9 innix/os// <hi rend="italic">M</hi> 10 folciendos <hi rend="italic">V</hi> perfecte <hi rend="italic">Ch</hi> 11 poteritaMTm nbi et] <lb/>
            ▼ va <lb/>
            <hi rend="italic">nbit Ch</hi> 12 poterit Ym 13 alio quocumque ade$nd$m atque irmanda/// <lb/>
            Iq'. <lb/>
            est p2 pericula <hi rend="italic">M</hi> atque] et 82 16 istft m (.-- m. 2 <hi rend="italic">add.)</hi> ad- <lb/>
            Y <lb/>
            uereari <hi rend="italic">Ch</hi> 16 eo] sco <hi rend="italic">V</hi> 18 abcessi <hi rend="italic">M V</hi> cunctabundra <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 quasi] quae si <hi rend="italic">Ch</hi> 26 manere <hi rend="italic">Ch SM pIp</hi> 27 esse <hi rend="italic">Ch</hi> esset <hi rend="italic">(«. l.)p</hi> <lb/>
            amorem <hi rend="italic">(m. corr. add.) Ch</hi> 28 sunt <hi rend="italic">(eras.) P</hi> </note><lb/>
             
<pb n="25"/>
            uidebatur non posse inueniri magnique fluctus cogitationum <lb/>
            mearum in academicorum suffragium ferebantur. saepe rursus <lb/>
            intuens, quantum poteram, mentem humanam tam uiuacem, tam <lb/>
            sagacem, tam perspicacem, non putabam latere ueritatem, <lb/>
            nisi quod in ea quaerendi modus lateret, eundemque ipsum <lb n="5"/>
            modum ab aliqua diuina auctoritate esse sumendum. restabat <lb/>
            quaerere, quaenam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus <lb/>
            se quisque illam traditurum polliceretur. occurrebat <lb/>
            igitur inexplicabilis silua, cui demum inseri multum pigebat; <lb/>
            atque inter haec sine ulla requie cupiditate reperiendi ueri <lb n="10"/>
            animus agitabatur. dissuebam me tamen magis magisque ab <lb/>
            istis. quos iam deserere proposueram. restabat autem aliud <lb/>
            nihil in tantis periculis, quam ut diuinam prouidentiam lacrimosis <lb/>
            et miserabilibus uocibus. ut opem mihi ferret, deprecarer. <lb/>
            atque id sedulo faciebam; et iam fere me commouerant nonnullae <lb n="15"/>
            disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe <lb/>
            aliqua de ipso uetere testamento multa quaerere cuperem, <lb/>
            quae, ut scis, male nobis commendata execrabamur. decreueramque <lb/>
            tamdiu esse catechumenus in ecclesia, cui traditus a <lb/>
            parentibus eram, donec aut inuenirem, quod uellem, aut mihi <lb n="20"/>
            persuaderem non esse quaerendum. oportunissimum ergo me <lb/>
            ac ualde docilem tunc inuenire posset, qui posset docere. hoc <lb/>
            ergo modo et simili animae tuae cura sit. diu quoque te adfectum <lb/>
            uides; et si iam satis tibi iactatus uideris finemque huiusmodi <lb/>
            laboribus uis inponere, sequere uiam catholicae disciplinae, <lb n="25"/>
            quae ab ipso Christo per apostolos ad nos usque <lb/>
            manauit et abhinc ad posteros manatura est.

<note type="footnote"> 2 hachademicoram <hi rend="italic">Ch</hi> achademicorum <hi rend="italic">S M V m inchademi corum p</hi> <lb/>
            ferbantur (r <hi rend="italic">in ras.) Ch</hi> 7 quaenam] nam que <hi rend="italic">Ch</hi> 8 quisquam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            9 ineispicabilis <hi rend="italic">V</hi> 10 haec <hi rend="italic">om. V</hi> 12 autem <hi rend="italic">om. V</hi> 14 mirabilib' <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            mihi] nisi <hi rend="italic">Ch</hi> 17 capere <hi rend="italic">Ch</hi> 18 decreraque (ra <hi rend="italic">corr. ex</hi> ta) <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            decreberamque <hi rend="italic">Ch</hi> 19 tamdiu <hi rend="italic">om. V</hi> cathecuminus <hi rend="italic">Ch S M PI m b <lb/>
            cathecnminos V caticnminus p 21 opportunissimum SPMb 22 m? do-</hi> <lb/>
            cilem <hi rend="italic">V</hi> posset si fuisset qui <hi rend="italic">P</hi> (si fuisset m. 2 <hi rend="italic">s. I. scr.)</hi> dicere r <hi rend="italic">m</hi> <lb/>
            tibi<lb/>
             23 cura m'2 <hi rend="italic">sit] siSM 24 huiusmundi Ch</hi> 25iamponerer <hi rend="italic">26 ad] a Ch</hi> </note> 
<pb n="26"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>