<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possum. <lb/>
            quod Manichaei sacrilege ac temere inuehantur in eos. qui <lb/>
            catholicae fidei auctoritatem sequentes, antequam illud uerum, <lb/>
            quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo prae- <lb/>
            . muniuntur et inluminaturo praeparantur deo. nosti enim,<lb n="10"/>
            Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, <lb/>
            nisi quod se dicebant terribili auctoritate separata mera et <lb/>
            simplici ratione eos, qui se audire uellent, introducturos ad <lb/>
            deum et errore omni liberaturos. quid enim me aliud cogebat <lb/>
            annos fere nouem spreta religione. quae mihi puerulo a parentibus<lb n="15"/>
            insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire. nisi <lb/>
            quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante rationem <lb/>
            imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi <lb/>
            prius discussa et enodata ueritate? quis non his pollicitationibus <lb/>
            inliceretur, praesertim adulescentis animus cupidus <lb n="20"/>
            ueri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus <lb/>
            superbus et garrulus, qualem me tunc illi inuenerunt, <lb/>
            spernentem scilicet quasi aniles fabulas et ab eis promissum <lb/>
            apertum et sincerum uerum tenere atque haurire cupientem <lb/>
            ? sed quae rursum ratio reuocabat, ne apud eos penitus <lb n="25"/>
            haererem, ut me in illo gradu quem uocant Auditorum' <lb/>
            tenerem, ut huius mundi spem atque negotia non dimitterem, <lb/>
            nisi quod ipsos quoque animaduertebam plus in refellendis <lb/>
            aliis disertos et copiosos esse quam in suis probandis firmos

<note type="footnote" rend="script"> 06 <lb/>
            2 decr$uerint <hi rend="italic">V</hi> forte <hi rend="italic">V</hi> 8 huc <hi rend="italic">M</hi> 5 successi b 6 possim <lb/>
            n ••parata <lb/>
            (e <hi rend="italic">corr. in</hi> i) <hi rend="italic">P</hi> 9 praemunitur <hi rend="italic">Gh</hi> praemuni§ntur <hi rend="italic">V</hi> 12 spata <hi rend="italic">m1</hi> <lb/>
            mera] mira <hi rend="italic">S MP V mb</hi> 18 audęre <hi rend="italic">V</hi> 14 errori <hi rend="italic">Y</hi> aliud <hi rend="italic">me m</hi> <lb/>
            Mparata <lb/>
            cogebagt <hi rend="italic">V</hi> 15 annos] ad nos <hi rend="italic">Ch</hi> spata m5 sperata <hi rend="italic">V</hi> 16 insita] <lb/>
            lu ' <lb/>
            instituta <hi rend="italic">Ch</hi> 18 premere] pm,ere <hi rend="italic">(et in mg</hi>. pmittere) m 21 uerum <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            26 auditore <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            et certos manere? sed de me quid dicam, qui iam catholicus <lb/>
            christianus eram? quae nunc ubera post longissimam sitim <lb/>
            paene exhaustus atque aridus tota auiditate repetiui eaque <lb/>
            altius flens et gemens concussi et expressi, ut id manarent, <lb/>
            quod mihi sic adfecto ad recreationem satis esse posset et <lb n="5"/>
            ad spem reducendam uitae ac salutis. quid ergo de me ipso <lb/>
            dicam? tu nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos <lb/>
            uehementer execrareris, uix adductus es, ut audiendi tibi <lb/>
            atque explorandi uiderentur, qua, quaeso, alia re delectatus es, <lb/>
            recordare. obsecro te. nisi magna quadam praesumptione ac <lb n="10"/>
            pollicitatione rationum? sed quia diu multumque de inperitorum <lb/>
            erroribus latissime ac uehementissime disputabant — <lb/>
            quod cuiuis mediocriter erudito esse facillimum sero didici — <lb/>
            si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum, <lb/>
            cum alia non occurrerent, in quibus adquiesceremus, arbitrabamur. <lb n="15"/>
            itaque nobis faciebant, quod insidiosi aucupes solent, <lb/>
            qui uiscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aues <lb/>
            decipiant. obruunt enim et quoquo modo cooperiunt alias quae <lb/>
            circa sunt aquas, uel inde etiam formidolosis molitionibus <lb/>
            deterrent, ut in eorum dolos non electione, sed inopia decidant. , <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>