Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possum. quod Manichaei sacrilege ac temere inuehantur in eos. qui catholicae fidei auctoritatem sequentes, antequam illud uerum, quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo prae- . muniuntur et inluminaturo praeparantur deo. nosti enim, Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse, nisi quod se dicebant terribili auctoritate separata mera et simplici ratione eos, qui se audire uellent, introducturos ad deum et errore omni liberaturos. quid enim me aliud cogebat annos fere nouem spreta religione. quae mihi puerulo a parentibus insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire. nisi quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante rationem imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi prius discussa et enodata ueritate? quis non his pollicitationibus inliceretur, praesertim adulescentis animus cupidus ueri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus superbus et garrulus, qualem me tunc illi inuenerunt, spernentem scilicet quasi aniles fabulas et ab eis promissum apertum et sincerum uerum tenere atque haurire cupientem ? sed quae rursum ratio reuocabat, ne apud eos penitus haererem, ut me in illo gradu quem uocant Auditorum' tenerem, ut huius mundi spem atque negotia non dimitterem, nisi quod ipsos quoque animaduertebam plus in refellendis aliis disertos et copiosos esse quam in suis probandis firmos 06 2 decr$uerint V forte V 8 huc M 5 successi b 6 possim n ••parata (e corr. in i) P 9 praemunitur Gh praemuni§ntur V 12 spata m1 mera] mira S MP V mb 18 audęre V 14 errori Y aliud me m Mparata cogebagt V 15 annos] ad nos Ch spata m5 sperata V 16 insita] lu ' instituta Ch 18 premere] pm,ere (et in mg . pmittere) m 21 uerum Ch 26 auditore M et certos manere? sed de me quid dicam, qui iam catholicus christianus eram? quae nunc ubera post longissimam sitim paene exhaustus atque aridus tota auiditate repetiui eaque altius flens et gemens concussi et expressi, ut id manarent, quod mihi sic adfecto ad recreationem satis esse posset et ad spem reducendam uitae ac salutis. quid ergo de me ipso dicam? tu nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos uehementer execrareris, uix adductus es, ut audiendi tibi atque explorandi uiderentur, qua, quaeso, alia re delectatus es, recordare. obsecro te. nisi magna quadam praesumptione ac pollicitatione rationum? sed quia diu multumque de inperitorum erroribus latissime ac uehementissime disputabant — quod cuiuis mediocriter erudito esse facillimum sero didici — si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum, cum alia non occurrerent, in quibus adquiesceremus, arbitrabamur. itaque nobis faciebant, quod insidiosi aucupes solent, qui uiscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aues decipiant. obruunt enim et quoquo modo cooperiunt alias quae circa sunt aquas, uel inde etiam formidolosis molitionibus deterrent, ut in eorum dolos non electione, sed inopia decidant. ,