<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Quae cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc primum <lb/>
            quaerere, cuinam religioni animas nostras purgandas instauran dasque <lb n="20"/>
            tradamus. procul dubio a catholica ecclesia sumendum <lb/>
            exordium. plures enim iam christiani sunt, quam si <lb/>
            Iudaei simulacrorum cultoribus adiungantur. eorundem autem <lb/>
            christianorum, cum sint haereses plures atque omnes se <lb/>
            catholicos uelint uideri aliosque praeter se haereticos nominent, <lb n="25"/>
            una est ecclesia, ut omnes concedunt: si totum orbem <lb/>
            consideres, refertior multitudine; ut autem qui nouerunt <lb/>
            adfirmant, etiam ueritate sincerior ceteris omnibus. sed de <lb/>
            ueritate alia quaestio est. quod autem quaerentibus satis <lb/>
            est. una est catholica, cui haereses aliae diuersa nomina <lb n="30"/>
            e • ito

<note type="footnote">&lt;3 <hi rend="italic">reu$r$4</hi> sacrgrfl <hi rend="italic">S1</hi> 5 personabilis <hi rend="italic">Ch</hi> faJ,'ma (o <hi rend="italic">corr. in</hi> a) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            nouita <hi rend="italic">Ch</hi> 7 iura] natura <hi rend="italic">Ch</hi> 8 si de] sine <hi rend="italic">SVm</hi> 11 quaesita] qng ait antMb <lb/>
            quasita aut <hi rend="italic">SVm</hi> 15 pię <hi rend="italic">Ch</hi> 16 est] sit <hi rend="italic">SPpMVmb</hi> 17 faborque <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            e <lb/>
            18 conspiceret <hi rend="italic">V</hi> 21 procul] propter <hi rend="italic">V</hi> a <hi rend="italic">om. Ch</hi> 25 nominvntS1 <lb/>
            nominant <hi rend="italic">M b</hi> 27 nouerint <hi rend="italic">Y</hi> 30 est <hi rend="italic">(post</hi> una) om. <hi rend="italic">V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="24"/>
            inponunt, cum ipsae singulae propriis uocabulis, quae negare <lb/>
            non audeant, appellentur. ex quo intellegi datur, iudicantibus <lb/>
            arbitris, quos nulla inpedit gratia, cui sit catholicum nomen, <lb/>
            ad quod omnes ambiunt, tribuendum. sed ne id loquacissime <lb/>
            aut superfluo quispiam disserendum putet. una est certe,<lb n="5"/>
            in qua ipsae quodam modo etiam humanae leges christianae <lb/>
            sunt. nullum ego hinc praeiudicium fieri uolo, sed exordium <lb/>
            quaerendi oportunissimum iudico. non enim metuendum est, <lb/>
            ne uerus dei cultus nullo proprio robore innixus ab eis. quos <lb/>
            fulcire debeat, fulciendus esse uideatur; sed certe perfectae<lb n="10"/>
            felicitatis est, si potuerit ibi uerum inueniri, ubi et inquisitio <lb/>
            eius et retentio securissima est: si non potuerit, tum demum <lb/>
            alia quocumque periculo adeunda atque rimanda sunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>