Quae cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc primum quaerere, cuinam religioni animas nostras purgandas instauran dasque tradamus. procul dubio a catholica ecclesia sumendum exordium. plures enim iam christiani sunt, quam si Iudaei simulacrorum cultoribus adiungantur. eorundem autem christianorum, cum sint haereses plures atque omnes se catholicos uelint uideri aliosque praeter se haereticos nominent, una est ecclesia, ut omnes concedunt: si totum orbem consideres, refertior multitudine; ut autem qui nouerunt adfirmant, etiam ueritate sincerior ceteris omnibus. sed de ueritate alia quaestio est. quod autem quaerentibus satis est. una est catholica, cui haereses aliae diuersa nomina e • ito <3 reu$r$4 sacrgrfl S1 5 personabilis Ch faJ,'ma (o corr. in a) S nouita Ch 7 iura] natura Ch 8 si de] sine SVm 11 quaesita] qng ait antMb quasita aut SVm 15 pię Ch 16 est] sit SPpMVmb 17 faborque Ch e 18 conspiceret V 21 procul] propter V a om. Ch 25 nominvntS1 nominant M b 27 nouerint Y 30 est (post una) om. V inponunt, cum ipsae singulae propriis uocabulis, quae negare non audeant, appellentur. ex quo intellegi datur, iudicantibus arbitris, quos nulla inpedit gratia, cui sit catholicum nomen, ad quod omnes ambiunt, tribuendum. sed ne id loquacissime aut superfluo quispiam disserendum putet. una est certe, in qua ipsae quodam modo etiam humanae leges christianae sunt. nullum ego hinc praeiudicium fieri uolo, sed exordium quaerendi oportunissimum iudico. non enim metuendum est, ne uerus dei cultus nullo proprio robore innixus ab eis. quos fulcire debeat, fulciendus esse uideatur; sed certe perfectae felicitatis est, si potuerit ibi uerum inueniri, ubi et inquisitio eius et retentio securissima est: si non potuerit, tum demum alia quocumque periculo adeunda atque rimanda sunt.