<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Sed reuera reuocabat nos atque prohibebat a quaerendo <lb/>
            aut alicuius legis sanctio aut aduersantium potentia aut sacratorum <lb/>
            persona uilis aut fama turpis aut institutionis nouitas <lb n="5"/>
            aut occulta professio? nihil horum est. omnia diuina et humana <lb/>
            iura permittunt quaerere catholicam fidem: tenere autem <lb/>
            et colere per humanum certe ius licet. si de diuino quamdiu <lb/>
            erramus, incertum est: nemo inbecillitatem nostram terret <lb/>
            inimicus - quamquam ueritas atque animae salus si diligenter <lb n="10"/>
            quaesita, ubi tutissime licet, inuenta non fuerit, cum quouis <lb/>
            discrimine quaeri debeat - omnium dignitatum et potestatum <lb/>
            gradus huic diuino cultui deuotissime inseruiunt; honestissimum <lb/>
            est religionis nomen et praeclarissimum. quid inpedit tandem <lb/>
            perscrutari atque discutere pia et sedula inuestigatione. utrum <lb n="15"/>
            hic est illud. quod sincerissime nosse et custodire paucos <lb/>
            necesse est, etiamsi omnium in id gentium uoluntas fauorque <lb/>
            conspiret? . 
</p></div></div></body></text></TEI>