Sed reuera reuocabat nos atque prohibebat a quaerendo aut alicuius legis sanctio aut aduersantium potentia aut sacratorum persona uilis aut fama turpis aut institutionis nouitas aut occulta professio? nihil horum est. omnia diuina et humana iura permittunt quaerere catholicam fidem: tenere autem et colere per humanum certe ius licet. si de diuino quamdiu erramus, incertum est: nemo inbecillitatem nostram terret inimicus - quamquam ueritas atque animae salus si diligenter quaesita, ubi tutissime licet, inuenta non fuerit, cum quouis discrimine quaeri debeat - omnium dignitatum et potestatum gradus huic diuino cultui deuotissime inseruiunt; honestissimum est religionis nomen et praeclarissimum. quid inpedit tandem perscrutari atque discutere pia et sedula inuestigatione. utrum hic est illud. quod sincerissime nosse et custodire paucos necesse est, etiamsi omnium in id gentium uoluntas fauorque conspiret? .