<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>At absurda ibi dici uidebantur. quibus adserentibus? nempe <lb/>
            inimicis, qualibet causa, qualibet ratione — non enim hoc <lb/>
            nunc quaeritur — tamen inimicis. cum legerem, per me ipse <lb/>
            cognoui. itane est? nulla inbutus poetica disciplina Terentianum <lb n="25"/>
            Maurum sine magistro adtingere non auderes, — Asper, <lb/>
            Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet <lb/>
            poeta possit intellegi, cuius carmina et theatri plausus <lb/>
            uidentur captare — tu in eos libros, qui quoquo modo se <lb/>
            habeant, sancti tamen diuinarumque rerum pleni prope to <lb n="30"/>
            <note type="footnote" rend="script">Õ inuitauerit <hi rend="italic">(corr. ex</hi> imitauerit) S 6 imperitord m7 7 adamares <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 9 contempnimus <hi rend="italic">Vet]</hi> est <hi rend="italic">Ch</hi> 18 teneritatem <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            e <lb/>
            19 oalitudine <hi rend="italic">8 M V m b</hi> y20 occupantur <hi rend="italic">ChpM Y b</hi> occQpantur <hi rend="italic">SP1</hi> <lb/>
            v <lb/>
            23 nunc hoc <hi rend="italic">V</hi> 24 inimicis <hi rend="italic">S</hi> inimicis (u <hi rend="italic">corr. in</hi> i) <hi rend="italic">M</hi> 25 es <hi rend="italic">(ex</hi> 8 <hi rend="italic">fact.) . <lb/>
            SVm</hi> nulla] inilla <hi rend="italic">M</hi> 29 captaret. Ut <hi rend="italic">Ch</hi> q qm <hi rend="italic">rng</hi> quomodo <hi rend="italic">Ch V</hi> </note><lb/>
             
<pb n="22"/>
            tius generis humani confessione diffamantur, sine duce inruis <lb/>
            et de his sine praeceptore audes ferre sententiam nec si tibi <lb/>
            aliqua occurrunt, quae uideantur absurda, tarditatem tuam <lb/>
            et putrefactum tabe huius mundi animum, qualis omnium <lb/>
            stultorum est, accusas potius quam eos, qui fortasse a talibus<lb n="5"/>
            intellegi nequeunt? quaereres aliquem pium simul et doctum. <lb/>
            uel qui talis esse multis consentientibus diceretur, cuius et <lb/>
            praeceptis melior et doctrina peritior fieres. non facile <lb/>
            reperiebatur? cum labore inuestigaretur. deerat in ea terra, <lb/>
            quam incolebas? quae causa utilius cogeret peregrinari? in<lb n="10"/>
            continenti prorsus latebat aut non erat? nauigaretur. si in <lb/>
            propinquo trans mare non inueniebatur, progredereris usque <lb/>
            ad illas terras, in quibus ea, quae illis libris continentur. <lb/>
            gesta esse dicuntur. quid tale fecimus, Honorate? et tamen <lb/>
            religionem fortasse sanctissimam — adhuc enim quasi dubitandum<lb n="15"/>
            sit loquor — cuius opinio totum iam terrarum orbem <lb/>
            occupauit, miserrimi pueri pro nostro arbitrio iudicioque <lb/>
            damnauimus. quid? si illa, quae nonnullos inperitos in eisdem <lb/>
            scripturis uidentur offendere, eo sunt ita posita, ut cum res <lb/>
            abhorrentes a sensu qualiumcumque hominum, nedum prudentium<lb n="20"/>
            atque sanctorum, legerentur, secretam significationem <lb/>
            multo studiosius quaereremus? nonne cernis, ut Catamitum <lb/>
            bucolicorum, cui pastor durus effluxit, conentur homines <lb/>
            interpretari et Alexim puerum, in quem Plato etiam carmen <lb/>
            amatorium fecisse dicitur, nescio quid magnum significare, <lb n="25"/>
            sed inperitorum iudicium fugere adfirment, cum sine ullo

<note type="footnote" rend="script"> r et <lb/>
            1 iųruissęąde <hi rend="italic">81</hi> irmisset de <hi rend="italic">M</hi> inraisse de <hi rend="italic">Ch</hi> irruisset et de <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            11 <lb/>
            2 si tibi] sibi <hi rend="italic">Ch</hi> sibi <hi rend="italic">P</hi> 3 uidebantar <hi rend="italic">S V</hi> 4 putre <hi rend="italic">factum S</hi> tabe M <lb/>
            ri <lb/>
            9 repperiebatur <hi rend="italic">S</hi> repperiebatur <hi rend="italic">M</hi> 12 progrederis S progrederes <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            qua ea que <lb/>
            13 terras qeełl!l qib' illis ma quę ea in quibus <hi rend="italic">V</hi> 15 religione <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            16 loquor (a in o <hi rend="italic">corr.) M</hi> 19 eo ita sint pos-ita <hi rend="italic">V</hi> 20 aborrentes <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            C <lb/>
            <hi rend="italic">22 catamiium V catamictl6</hi> 28 buccolicorumjj bufcolicorumP ef//I//Bitw <lb/>
            i CA. <lb/>
            effulsis <hi rend="italic">V</hi> Ctiuentur m* 24 alexin <hi rend="italic">S</hi> rm 26 imperitorum (ra in ri <hi rend="italic">corr.) S</hi> <lb/>
            affirmant <hi rend="italic">(in mg. signo</hi> r <hi rend="italic">app.) m V</hi> cum <hi rend="italic">om. V fn</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="23"/>
            sacrilegio poeta uberrimus uideri possit libidinosas cantiunculas <lb/>
            edidisse? 
</p></div></div></body></text></TEI>